Obrazy na stronie
PDF
ePub

1

torium quærere debemus. 1 Solus ipse nobis sufficiat A tur. Cum enim 1430 quælibet bona agimus, piqui fecit omnia. Transcendamus per desiderium omnia, ut mentem colligamus in unum. 1429 Non jam timore pœnarum, non memoria vitiorum, sed amo› ris flamma succensi, ardeamus in lacrymis cum odore virtutum.

22. Ista electorum oratio jam prospiciebatur, cum in sponsæ laude diceretur: Quæ est ista quæ ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhæ et thuris, et universi pulveris pigmentarii (Cant. III, 6)? Sancta quippe electorum Ecclesia cum ab hoc mundo in sanctis precibus ardenti amore se erigit, per desertum quod deserit ascendit. Qualiter vero ascendat adjungit Sicut virgula fumi ex aromatibus (Ibid.). Fumus de incenso nascitur, sicut per Psalmistam dicitur: Dirigatur oratio mea sicut incensum in con- В spectu tuo (Psal. CXL, 2). Fumus excutere lacrymas solet. Itaque fumus est ex aromatibus, compunctio orationis concepta ex virtutibus amoris. Quæ tamen oratio fumi virgula dicitur, quia dum sola cœlestia postulat, sic recta progreditur, ut ad terrena atque temporalia 2 petenda minime reflectatur. Et notandum quod non virga, sed virgula nuncupatur, quia interdum in compunctionis ardore tantæ subtilitatis est vis amoris, ut hanc nec ipse animus possit comprehendere, qui illuminatus meruit habere.

23. Bene autem dicitur, myrrhæ et thuris. Thus enim ex lege Domino in sacrificio incenditur. Per myrrham vero corpora mortua condiuntur, ne a vermibus corrumpantur. Myrrhæ ergo et thuris sacrificium offerunt qui et carnem afficiunt, ne eis corruptionis vitia dominentur, et redolentem in conspectu Domini amoris sui hostiam incendunt, 3 seque ipsos Deo in sanctis virtutibus exhibent. Unde et illic subditur: Et universi pulveris pigmentarii. Pulvis est pigmentarii virtus bene operantis. Et notandum quod virtutes bene operantium non pigmenta, sed pulveres dicun

1 Excusi contra Mss. omnium nostr. fidem, solus nobis desiderium perficit. Et infra, ut mente colliga

mur.

2 Longip., appetendo, pro terreno studio minime reflectatur.

3 Additur in Longip.: myrrha itaque quia se cruciant, et cruciando se a vitiis conservant. Thus vero

gmenta offerimus. Cum vero ipsa etiam bona quæ agimus retractamus, et, ne quid in his sinistrum sit, judicio retractationis attendimus, quasi ex pigmentis pulverem facimus, ut orationem nostram Domino per discretionem et amorem subtilius incendamus.

24. Ecce hæc, ut, Deo largiente, potuimus, coram vobis, fratres charissimi, rimati sumus. Nemo autem me reprehendat, si post hanc locutionem cessavero, quia, sicut omnes cernitis, nostræ tribulationes excreverunt undique gladiis circumfusi sumus, undique imminens mortis periculum timemus. Alii, detruncatis ad nos manibus redeunt, alii capti, alii interempti nuntiantur (Joan. Diac., l. Iv, c. 67). Jam cogor linguam ab expositione retinere, quia tædet animam meam vitæ meæ (Job x, 1). Jam nullus a me sacri eloquii studium requirat, quia versa in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium (Ibid., xxx, 31). Jam cordis oculus in mysteriorum discussione non vigilat, quia dormitavit anima mea præ tædio (Psal. CXVIII, 28). Jam minus lectio animo dulcis est, quia oblitus sum manducare panem meum a voce gemitus mei (Psal. CI, 5). Cui autem vivere non licet, de Scripturæ sacræ sensibus loqui mystica qualiter libet? Et qui cogor quotidie amare bibere, quando possum dulcia propinare? Quid igitur restat, nisi ut inter flagella quæ ex nostris iniquitatibus patimur cum lacrymis gratias agamus? Ipse etenim qui nos creavit etiam pater nobis factus est per adoptionis spiritum quem dedit. Et aliquando filios pane nutrit, aliquando flagello corrigit, quia C per dolores et munera ad hæreditatem perpetuam erudit. Sit itaque gloria omnipotenti Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. Amen.

6

[blocks in formation]

ADMONITIO IN OPUS SUBSEQUENS.

1431 I. In subsequentes homilias longius præfari nos vetat quæ ipsis præfationis vice præmittitur sancti Gregorii epistola, in qua fere quidquid ad illas scitu dignum occurrit explicatur. Illas autem homiliis in Ezechielem ea ratione subjecimus, qua, in sacrarum Scripturarum serie, libris Veteris Testamenti Evangelia et quæque ad Novum pertinent postponuntur. Alioquin habitas illas fuisse, saltem aliquas, antequam sanctus Doctor Ezechielem prophetam populo exponere inciperet legenti primam statim constabit. Nimirum pastor optimus, ut verbo simul et exemplo iis quibus præerat prodesset, statim ac apostolicam cathedram conscendit, nullam verbi divini prædicandi vacationem, etiamsi assiduis morbis vexaretur, innumerisque distraheretur curis, sibi indulgendam putavit.

II. Mira aviditate statim exceptas illas homilias mirabiliori modestia conquestus est humilis noster Ecclesiastes, in sua ad Secundinum epistola mox subjicienda. Certe quanto semper in pretio sint habitæ, inde liquet, quod omnes, una forsitan excepta aut altera, divinis officiis, præ cæteris sanctorum Patrum homiliis, jam olim fuerint inserta. Nec immerito quidem; cum in ipsis, litterali sensu prius breviter exposito, fluat sententiarum ad mores spectantium uberrima copia, quarum sane plurimæ sunt quæ aureis litteris describantur dignæ. Utinam vero humanis in cordibus assidua lectione ac meditatione insculpantur et incidantur! Ex his aliquas olim selegimus et observavimus in Vita sancti Doctoris Gallice scripta, lib. IV, c. ult., num. 13. III. Neque vero solum Christianorum mores his in homiliis erudiuntur, sed etiam fidei dogmata confir

mantur et contra futuros præmuniuntur hæreticos. Incarnationis mysterium ab oppositis invicemque pugn-an tibus Nestorianorum Eutychianorumque erroribus passim defenditur, sed potissimum hom.38,n.3.Quidquidfere Christianis in scholis de angelis doceri solet, id ex hom. 38 eruitur, a num. 7 ad 15.De confessionis et absolutionis sacerdotalis necessitate agitur fuse hom. 26, num. 5 et 6, necnon hom. 40, num. 2, sed præsertim impium dogma CalviniChristum Dominum damnatorum poenas perpessum esse asserentis jugulatur hom. 21. Hæc sunt Calvini verba, I. II Instit.,c. 16, § 10, ubi probandum sibi proponit Jesum Christum in locum sceleratorum sponsorem, vadem, ideoque instar rei submissum: ut sciamus inquit, non modo corpus Christi in pretium redemptionis fuisse traditum; sed aliud majus et excellentius pretium fuisse, quod diros in anima cruciatus damnati (horresco referens) ac perditi hominis pertulerit. Hæc autem contumeliosa in Christum inferni mortisque debellatorem sententia validissime reflellitur a nostro Gregorio, scilicet hom. 21, num. 7. ubi. proposito Samsonis typo, docet Dominum liberum et victorem non solum ex inferno exiisse, sed ipsa etiam inferni claustra destruxisse.

IV. Ex his et aliis longe plurimis mirum in modum Ecclesiæ causa contra impugnantes heterodoxos adjuvatur. Neque omittendum illas Evangeliorum sectiones quæ a Gregorio hic exponuntur, El inter sacra missarum solemnia certis diebus jam tunc ex more legebantur, easdem esse quæ fere iisdem adhuc diebus recitantur. Unde patet quam tenax si suorum rituum Ecclesia Romana. Inde etiam astruitur antiqua processionum et stationum, publicarumque supplicationum in basilicis et coemeteriis martyrum, consuetudo. Quippe, ut observavit Joan. Diaconus, lib i, Vitæ sancti Gregorii, c. 18, et lib. IV, c. 74, in illis processionibus aut stationibus vigilantissimus pastor homilias in Evangelia aut pronuntiavit, aut pronuntiandas dictavit.

V. Porro in assignandis illis stationibus nonnihil est controversiæ inter eruditos, neque mss. Codices ubique consentiunt. Codex enim Lateranensis nullibi designat basilicam sancti Joannis Baptistæ quæ dicitur Constantiniana, quamvis in aliis optimæ notæ Codicibus sæpissime occurrat, maxime in Corb.Germ., Belvac.Bigot., præsertim vero in Codice regina Sueciæ, ubi quoties in Lateranensi aut aliis legitur,basilica sancti Salvatoris,quæ dicitur Constantiniana, toties recurrit nomen sancti Joannis Baptistæ. Contendit quoque Joannes Fronto, in prænotatis ad kalendarium Romanum, pag. 80,nullam fuisse basilicam Constantinianam præter Ecclesiam sancti Salvatoris; sed id minime probat vir doctissimus. Infirmum est enim quod ait Anastasium Bibliothecarium, in Vita Leonis papæ,qui sedit an.595, meminisse Ecclesiæ sancti Joannis Baptistæ quæ ponitur juxta patriarchium Lateranense; at non appelasse Constantinianam, cum basilicam sancti Salvatoris semper Constantinianam dicat. 1432 Sed quid roboris habet illud argumentum negans contra tot Mss.clara et indubitata testimonia; nimirum Belvac.,Bigot.,Carnot., Gemet., Reg. Sueciæ, maxime vero Corbeiensis Germ., qui ætate non est Anastasio posterior? Hoc in codice homilia 16, in Evangelium ductus est Jésus in desertum,legitur habita ad populum in basilica sancti Joannis quæ appellatur Constantiniana. Idem præmittur hom. 22, 25,39.

VI. Addit Joan. Fronto basilicam sancti Joannis Baptistæ fuisse monasterium. Porro in monasteriorum oratoriis olim non fieri stationes et populi confluxus. Refellitur vir eruditus ipsius Gregorii auctoritate ad septiformem litaniam seu supplicationem et processionem assignantis ecclesiam sancti Joannis Baptistæ (non appellat oratorium), quo convenire, et unde procederet litania clericorum; quod testimonio quoque confirmatur Joan. Diac., 1. 1, capp. 41 et 42. Præterea basilica sancti Pancratii locus stationis erat sancti Gregorii temporibus, ut ex hom. 27 ibidem habita manifestum est, atque postea stationem in ea perseverasse ex antiquis Ecclesiæ monumentis constat. Ecclesia tamen sancti Pancratii quam prius obtinebant presbyteri, his expulsis propter incuriam et negligentiam, monachis cesserat jubente sanctissimo papa, ut palam fit ex epist.18 libri alias III, nunc Iv, indict. 12. Denique homilia 5 est habita in basilica sancti Andreæ apostoli ejusdem natalis die nimirum in ecclesia monasterii quod Gregorius ipse condiderat. Ergo lex illa quæ, monachorum quieti prospiciens, vetabat in eorum ecclesiis stationes et populi concursus fieri, multis patebat exceptionibus.

VII. In eodem calendario Rom. a Joanne Frontone edito non eædem ubique stationes ac in Gregorianis homiliis videntur assignatæ, nec mirum. Primo enim calendarium illud exaratum fuit, Joannis Frontonis judicio, sæculo tantum octavo, circiter an 731, hoc est sæculo integro et pene dimidio post habitas a Gregorio in Evangelia homilias; unde facile potuit tanto temporis intervallo aliquid in stationibus immutari. Secundo in homiliarum collectione indicatur quo in loco habitæ sint, et in calendario stationis locus; at nihil cogit dicere in loco stationis habitam semper fuisse concionem; quid enim credere vetat præmissam aliquando, maxime æstivo tempore, fuisse processioni?

VII. Solutis omnibus quæ vel ex calendario Rom. vel ex ejus Editoris observationibus opponi poterant difficultatibus, de hac novissima laudatarum homiliarum Editione nunc pauca subjungenda et attexenda. Quamvis in antiquis Mss. et veteribus Editis uno eodemque libro comprehendantur homiliæ quadraginta, morem tamen gerendum duximus ipsimet Gregorio, qui in epist.ad Secundinum ait: Easdem quoque homilias, eo quo dicta sunt ordine, in duobus Codicibus ponere curavi; ut et priores viginti quæ dictatæ sunt, et posteriores totidem quæ sub oculis dictæ, in singulis essent distinctæ corporibus. Porro licet earum unus idemque non sit ordo nostris in Mss. (tres enim scilicet Lateran., Corb. et Reg. Sueciæ a cæteris et ab invicem discrepant), cum tamen alii omnes consentiant, iique vetustiores, eadem serie qua jam antea semper excusæ sunt ipsas excudi curavimus. Breviores columnis notas subjecimus, in quibus aut variæ lectiones continentur, aut restitutionum a nobis factarum, sane non paucarum nec contemnendarum,rationes afferimus, aut aliquas sancti Gregorii sententias illustramus, et si quid difficultatis occurrerit, enodamus.

IX. Ut ex locis a nobis emendatis nonnulla commemoremus, in homilia 2 quatuor sunt. Num. 1: Cæcus quippe est genus humanum, pro cœcum est, etc. Num. 4: sed quid ad hæc, pro sed qui adhuc.Num. 5: Jesum menti figimus, pro Jesum figimus. Num. denique 7: mente salvatum, pro mente illuminatum. Homilia 3,num. 3, restituimus obtinuit, pro sustinuit, et num. 4: nos in auram maledictionis impingimus, pro nos injuriam maledictionis in auram maledictoris impingimus, quod ab Editoribus sine ulla causa fictum. Hom. 5,num.4, nunc legitur nihil unquam appetere, nihil vel sine appetitu possidere, ubi prius legebatur nihil umquam appetere, nihil etiam cum appetitu possidere, corrupto sensu. Hom. 6, num. 2, reposuimus nec cujuslibet detractio in ira asperum faciebat, pro nec cujuslibet detractionis ira asperum faciebat. Num. 3, expressione, pro sanctitate Ibid.. pilis contextis vestitus, pro pilis contextis vestibus, quod vitiose legitur in Gussanv. Hom. 7, num. 3, non lavat, pro non sanat, et sine tempore est a Patre generatus pro sine matre ante tempora est a Patre generatus. Num. 4, in Gussanv. legitur Israeliticum populum contradictione possidere, pro sine ulla postmodum contradictione possidere. Homil. 9, num. 3, in fine, magnam Editionis Gussany., Vatic., aliarumque recentiorum lacunam replevimus. Recentiores autem Editiones appellamus 1433 quæ a medio sæculo decimo

sexto sunt adornatæ. Hom. 11, num. 3, restituimus ducta, pro invicta. Nimius essem si cætera prosequerer. Unicum ergo locum ex tot a nobis sanatis addidisse sufficiet, hom. videlicet 21, ex cujus vitio error dimanare videtur contra Christi divinitatem. Scilicet,nun. 4, prius lectum in Excusis: non est hic (Christus), dicatur, per præsentiam majestatis. At ex Mss. legendum, juxta sanam Ecclesiæ doctrinam : non est hic dicitur per præsentiam cernis, qui tamen nusquam deerit per præsentiam majestatis. Hinc, ni fallor, liquet quæ jam emissæ sunt Editiones iterum a nobis necessario fuisse recensendas, et ex mss. Codicibus emendandas Codicum autem a nobis adhibitorum hic indicem accipe.

X. Codex pervetustus membraneus tabularii basilica Constantinianæ sancti Salvatoris, in Laterano inscriptus 1674.

Codex Corbeiensis, nunc in bibliotheca sancti Germani a Pratis asservatus, quem idcirco Corbeiensis Germanensem appellamus, notatus 166. Hunc nono saltem sæculo scriptum esse pene constat ex characterum forma. In eadem bibliotheca duos alios veteres Codices consuluimus, quos vel Sangermanenses, vel simpliciter German. sumus appellaturi. Codicem bibliothecæ Regiæ certis in locis tantum, non ex integro cum Editis contulimus.

Codex Ecclesiæ Belvacensis nono sæculo exeunte, aut decimo incipiente videtur exaratus. In fine leguntur carmina recentiori manu descripta de Rogerio episcopo nuper defuncto, qui in fine decimi sæculi, et initio undecimi Belvacensem Ecclesiam rexit.

Codex Corbeiensis numero 163, antiquitate cum omnibus superioribus contendit.

Codex Turonensis insignis Ecclesiæ sancti Martini non inferioris ætatis continet tantum viginti priores homilias.

Codex reginæ Sueciæ inscriptus 43.

Duo Codices monasterii sancti Petri Carnut. sexcentorum annorum.

Codex Bigotianus quingentorum annorum ætatem præfert.

Codex Gemeticensis non minoris ætatis videtur. Duo alii Codices ejusdem celebris monasterii vix trecentorum sunt annorum. Prior sæpe convenit cum antiquiori, secus alter.

Codex monasterii Vallis Claræ ord. Cisterciensis.

Codex monasterii Longipontis ejusdem ordinis.

His accedant quatuor exemplaria Anglicana, quorum variantes lectiones suppeditavit Thomas Jamezius Adhibendum quoque putavimus subsidium veterum Editionum, Antuerpianæ an. 1509, Rothomagensis apud Franciscum Regnaut (quæ mendose legitur facta an. 1421), Parisiensium, annorum 1518 et 1571, aliarum denique recentiorum.

XI. In calce addendum censuimus sermonem a sancto Gregorio habitum de mortalitate (sic in veteribus membranis inscribitur) postquam ad Romanam sedem fuisset electus. Jam editus fuerat inter Gregorianas epistolas, ipso in limine libri alias XI, nunc XIII, indict.6,in Vita ejusdem sancti Doctoris, auctore Joanne Diacono, lib. 1, capp. 41 et 42, et inter Gregorii Turonici opera orationem hanc referentis lib.x Hist., c.1. Eadem denuo recensuimus et contulimus ad duos Codices bibliothecæ Bigotianæ apud Rothomagum,unum quadraginta homilias in Evangelia complectentem, et alterum Vitam sancti Gregorii a Joan. Diacono conscriptam; ad unum Codicem Uticensem seu sancti Ebrulphi ejusdem Vitæ ; denique ad Corb. Germ.quadraginta homiliarum in Evang., ad cujus calcem rejectus est hic sermo. Exstat etiam in nonnullis Codd. mss. Registri ante omnes epistolas, scilicet in duobus Tellerianis, qui nunc sunt Bibliothecæ Regiæ, et in Colbertino. Utere jam labore nostro, pie lector, et gratus hac in palæstra desudantibus nobis bene precari memineris.

SANCTI GREGORII MAGNI

ROMANI PONTIFICIS

XL HOMILIARUM IN EVANGELIA

LIBRI DUO 1.

PREFATIO.

AD SECUNDUM TAUROMENITANUM EPISCOPUM.

3

servus servorum

1434 Reverentissimo et sanctissimo fratri Se- A per notarium recitata; quarumdam vero explanatio cundino episcopo, Gregorius Dei. Inter sacra missarum solemnia, ex his quæ diebus certis in hac Ecclesia legi ex more solent sancti Evangelii quadraginta lectiones exposui.Et quarumdam quidem dictata expositio, assistente plebe, est

4

1 In Mss. Cod. variat titulus. In plerisque legitur: Incipit liber hom. beati Gregorii papæ urbis Romæ, de diversis lect. Evangelii.

2 Alius est a Secundino servo Dei ad quem duos homil. Codices transmisit Gregorius ex ep.olim 54 1. alias vii, ind. 11, nunc 1. ix, ep. 52. Homilias in

nem coram populo ipse locutus sum, atque ita ut loquebar excepta est. Sed quidam fratres, sacri verbi studio ferventes, antequam ad propositum modum ea quæ dixeram subtili emendatione perducerem, transtulerunt. Quos recte ego quasi quibusdam famelicis similes dixerim, qui prius escas edere appetunt

Evangelia Secundo seu Secundino missas fuisse asserit Joan. Diaconus l. IV,c.74. In Cod.Carnut. legitur Patri Secundino. Ad hunc Siciliæ episcopum exstant plurimæ sancti Gregorii epistola.

3 De hoc titulo dicemus in notis ad epistolas. 4 Al., assistenti plebi, ut in Ed.

1 quam plenius excoquantur. Hoc vero ubi scriptum A quia sicut a me diversis temporibus dicta sunt, ita est: Ductus est Jesus in desertum a spiritu, ut tentaretur a diabolo (Matth. v,1), prius quidem quasi sub quadam ambiguitate exposui, sed eamdem dubitationem postmodum certa 2 notatione correxi. 1435 Easdem quoque homilias, eo quo dicta sunt ordine, in duobus Codicibus ponere curavi, ut et priores viginti, quæ dictatæ sunt, et posteriores totidem, quæ sub oculis dictæ, in singulis essent distinctæ corporibus. Quod vero quædam antepositæ sunt quæ in Evangelio post leguntur, quædam vero postpositæ quæ ante per evangelistam scriptæ sunt inveniuntur, nequaquam movere tuam fraternitatem debet,

3

1 C. Germ. et plerique, quam cibi plenius excoquan

tur.

21 Gemet. ac 2 Carnut., enodatione.

Corb. Germ., 3 Gemet., vet. Ed. Antuerp. 1509

quoque sunt ab exceptoribus in Codicibus affixæ. Tua itaque fraternitas, sacris semper lectionibus intenta, si prædictum locum Evangelii invenerit sub dubietate prolatum, vel easdem homilias repererit ita ut prædixi non esse dispositas, has inemendatas remansisse cognoscat, et juxta eas quas per præsentem portitorem mittere studui corrigat, nulloque modo illas sine emendatione remanere permittat. Editæ autem in scrinio sanctæ Ecclesiæ nostræ retinentur, ut si qui forte a tua fraternitate longe sunt, hic inveniant, unde in his quæ emendatæ sunt certiores fiant.

[blocks in formation]

2

HOMILIA PRIMA.

LIBER PRIMUS.

Habita ad populum in basilica sancti Petri apostoli, Dominica secunda Adventus Domini. LECTIO EVANGElii sec. luc. xxi, 25,32.

In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium, præ confusione sonitus maris et fluctuum, arescentibus hominibus præ timore et exspectatione quæ supervenient universo orbi. Nam virtutes cœlorum

8

B contra gentem, et regnum adversus regnum; et erunt terræmotus magni per loca, et pestilentiæ, et fames (Luc. XXI, 10). Et quibusdam interpositis, hoc quod modo audistis adjunxit: 7 Erunt signa in sola, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium, præ confusione sonitus maris et fluctuum. Ex quibus profecto omnibus alia jam facta cernimus, alia e proximo ven. tura formidamus. Nam gentem super gentem exsurgere, earumque pressuram terris insistere, plus jam in nostris temporibus cernimus quam in Codicibus legimus. Quod terræ motus urbes innumeras subruat, ex aliis mundi partibus scitis quam frequenter audivimus. Pestilentias sine cessatione patimur. Signa vero in sole, et luna, et stellis, adhuc aperte minime videmus, sed quia et hæc non longe sint, ex ipsa jam aeris immutatione colligimus. Quamvis priusquam Italia gentili gladio ferienda traderetur, igneas in cœlo acies vidimus, ipsum qui postea humani generis fusus est sanguinem 10 coruscantem. Confusio autem maris et fluctuum necdum nova exorta est.Sed cum multa prænuntiata jam completa sint, dubium non est quin sequantur etiam pauca quæ restant, quia sequentium rerum certitudo est præteritarum exhibitio.

movebuntur. Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum potestate magna et majestate. His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra. Et dixit illis similitudinem: Videte ficulneam, et omnes arbores, cumproducunt jam ex se fructum, scitis quoniam prope est æstas. Ita et vos, cum videritis hæc fieri sci- C tote quoniam prope est regnum Dei. Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia fiant. Cælum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.

1436 1. Dominus ac Redemptor noster, fratres charissimi, paratos nos invenire desiderans, senescentem mundum quæ mala sequantur denuntiat, ut nos ab ejus amore compescat. 6 Appropinquantem ejus terminum quantæ percussiones præveniant innotescit, ut si Deum metuere in tranquillitate non volumus, vicinum ejus judicium vel percussionibus attriti timeamus. Huic etenim lectioni sancti Evangelii, quam modo vestra fraternitas audivit, paulo superius Dominus præmisit, dicens: Exsurget gens

1437 2. Hæc nos, fratres charissimi, idcirco dicimus, ut ad cautelæ studium vestræ mentes evigilent, ne securitate torpeant, ne ignorantia languescant, sed semper eas et timor sollicitet, et in bono opere sollicitudo confirmet, pensantes hoc quod Redemptoris nostri voce subjungitur: Arescentibus ho

6

1 Sic habent C. Germ., Bigot., duo priores Gemet. D tur. et omnes Ed. In Cod. Lateran. not. 1674 legitur, in Basilica sanctæ Mariæ ad præsepe. In Cod. reginæ Sueciæ et in multis Mss. non assignatur ubi sit habita hæc hom.

2 In solo Gemet. 2 id habetur; tamen retinuimus, quod sit in Ed. etiam antiquioribus.

Gemet. 1, dixit Dominus Jesus. Big., dixit Dominus Jesus Christus.

Belvac., Corb., Bigot., C. Germ., commovebun

C. Germ. et Bigot., in nubibus cæli.

2 Carnut., appropinquante ejus termino.

7 C. Germ., Belvac. et plur., et erunt.

C Germ., Corb., 1 Gemet., tribulationibus. Consentiunt Anglic.

9

• Ed., obruat, invitis Mss.

10 Ita Corb. Germ., et plerique. Belvac.; et 2 Carn., coruscare. Ed., coruscantes.

stas. Ila et vos cum videritis hæc fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei. Ac si aperte dicat: Quia sicut ex fructu arborum vicina æstas cognoscitur, ita ex ruina mundi prope esse agnoscitur regnum Dei. Quibus profecto verbis ostenditur quia fructus mundi ruina est. Ad hoc enim crescit, ut cadat. 5 Ad hoc germinat, ut quæcunque germinaverit, cladibus consumat. Bene autem regnum Dei æstati comparatur, quia tunc mororis nostri nubila transeunt, et vitæ dies æterni solis claritate fulgescunt.

minibus præ timore et exspectatione quæ supervcnieni A producunt jam ex se fructum, scitis quia prope est œuniverso orbi. Nam virtutes cælorum movebuntur.Quid etenim Dominus virtutes cœlorum nisi angelos, archangelos, thronos, dominationes, principatus et potestates appellat, quæ in adventu districti judicis nostris tunc oculis visibiliter apparebunt, ut districte tunc a nobis exigant hoc, quod nos modo invisibilis conditor æquanimiter portat? Ubi et subditur: Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus 1 cum potestate magna et majestate. Ac si aperte diceretur: In potestate et majestate visuri sunt quem in humilitate positum audire noluerunt, ut virtutem ejus tanto tunc districtius sentiant, quanto nunc cervicem cordis ad ejus patientiam non inclinant.

3. Sed quia hæc contra reprobos dicta sunt, mox ad electorum consolationem verba vertuntur. Nam B et subditur :His autem fieri incipientibus, respicite et levate vos capita vestra, quoniam appropinquatredemptio vestra. Ac si aperte Veritas electos suos admoneat, dicens: Cum plaga mundi crebrescunt, cum terror judicii virtutibus commotis ostenditur, levate capita, id est exhilarate corda, quia dum finitur mundus, cui amici non estis, prope fit redemptio quam quæsistis. In Scriptura etenim sacra sæpe caput pro mente ponitur, quia sicut capite reguntur membra, ita et cogitationes mente disponuntur. 2 Levare itaque capita est mentes nostras ad gaudia patriæ cœlestis erigere. Qui ergo 1438 Deum diligunt ex mundi fine gaudere atque hilarescere jubentur, quia videlicet eum quem amant mox inveniunt, dum transit is quem non amaverunt. Absit enim 3 ut fidelis C quisque qui Deum videre desiderat de mundi percussionibus lugeat, quem finiri eisdem suis percussionibus non ignorat. Scriptum namque est: Quicunque voluerit amicus esse sæculi hujus, inimicus Dei constituitur (Jac. iv, 4). Qui ergo appropinquante mundi fine non gaudet, amicum se illius esse testatur, atque per hoc inimicus Dei esse convincitur. Sed absit hoc a fidelium cordibus, absit ab his qui et esse aliam vitam per fidem credunt, et eam per operationem diligunt. Ex mundi enim destructione lugere eorum est qui radices cordis in ejus amore plantaverunt, qui sequentem vitam non quærunt, qui illam neque esse suspicantur. Nos autem qui cœlestis patriæ gaudia æterna cognovimus, festinare ad ea quantocius debemus. Optandum nobis est citius pergere, atque ad D illam breviore via pervenire. Quibus enim malis mundus non urgetur? Quæ nos tristitia, quæ adversitas non angustat ? Quid est vita mortalis, nisi via? Et quale sit, fratres mei, perpendite, in labore viæ lassescere, et tamen eamdem viam nolle finiri. Quod autem calcari mundus ac despici debeat, Redemptor noster provida comparatione manifestat, cum protinus adjungit: Videte ficulneam et omnes arbores, cum

1 Gemet. ac Val. Cl., in potestate.

2 Duo Carn. et duo priores Gemet., levare itaque est capita, mentes.

3 Belvac. et 3 Gemet., ne fidelis. Paulo post. 2 Gemet. habet persecutionibus pro percussionibus Septem Mss., ad eam.

4. Quæ omnia sub magna certitudine confirmantur, cum sententia subjungitur qua dicitur: Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia fiant. Cælum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. Nihil enim in rerum corporalium natura cœlo et terra durabilius, et nihil in rerum natura tam velociter quam sermo transit. Verba enim quousque imperfecta sunt, verba non sunt; cum vero perfecta fuerint,omnino jam non sunt,quia nec perfici nisi transeundo possunt. Ait ergo: Calumet terra transibunt, verba autem mea non transibunt. Ac si aperte dicat Omne quod apud vos durabile est, sine immutatione durabile ad æternitatem non est; et omne quod apud me transire cernitur, fixum et sine transitu tenetur, quia sine mutabilitate manentes sententias exprimit meus sermo qui transit.

5. Ecce, fratres mei, jam cernimus quod audiebamus. Novis quotidie et crebrescentibus malis mundus urgetur. Ex illa plebe innumera quanti remanseritis aspicitis; et tamen adhuc quotidie flagella urgent, repentini casus opprimunt, novæ nos et improvisa clades affligunt. Sicut enim in juventute viget corpus, forte et incolume manet pectus, 1439 torosa cervix, plena sunt bronchia; in annis autem senilibus statura curvatur, cervix exsiccata deponitur, frequentibus suspiriis pectus urgetur, virtus deficit, loquentis verba anhelitus intercidit; nam etsi languor desit, plerumque sensibus ipsa sua salus ægritudo est ita mundus in annis prioribus velut in juventute viguit, ad propagandam humani generis prolem robustus fuit, salute corporum viridis, opulentia rerum pinguis; at nunc ipsa sua senectute deprimitur, et quasi ad vicinam mortem 7 molestiis crescentibus urgetur. Nolite ergo, fratres mei, diligere quem videtis diu stare non posse. Præcepta apostolica in animo ponite, quibus nos admonet, dicens: Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt, quia si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo (I Joan., 11, 15). Nudius tertius, fratres, agnovistis quod subito turbine annosa arbusta eruta, destructæ domus, atque Ecclesiæ a fundamentis eversæ sunt. Quanti ad vesperum sani atque incolumes acturos se in crastinum aliquid putabant,

5 In omnibus pene Ed., quibus favet 3 Gemet. additur ad hoc cadit ut germinel.

6 Turon., anhelitus intercipit.

C. Germ., Corb.. Bigot. et duo pr. Gemet., molestiis crebrescentibus. Longip., molestiis crescentibus crebrius. Consentit Ed. Antuerp.

« PoprzedniaDalej »