Obrazy na stronie
PDF
ePub

QUI LIBRI, ET QUO TEMPORE SINT LEGENDI, IN ECCLESIA.

CAP. CXXXVII.

A tientius. A Kalendis Octobris usque ad Novembrem leguntur libri Machabæorum et cantatur Adaperiat, Iste octavus mensis, lætitiam significat resurrectionis, quia sicut Judæi finitis præliis et templo restituto, in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum, sie et in resurrectionis gloria, destructis præliis diaboli, sancti et justi in Domino. Ergo a Kalendis Novembris usque ad Adventum Domini legitur Ezechiel, Daniel, et x11 prophetæ cum responsoriis, Vidi Dominum; Ezechiel enim vidit quatuor animalia, id est quatuor evangelistas, qui Domini nativitatem, passionem, resurrectionem, ascensio- . nem, etc., mundum docuerunt. Daniel quoque venturum Dominuni prædixit dicens : Aspiciebam in visu, etc. (Dan. vII.) Similiter et alii prophetæ nasciturum Dominum prædixerunt, et ideo hi ante adventum ejus leguntur, quia ipse est Salvator mundi quem nasciturum prædicaverunt. Ab Adventu usque ad Natale legitur Isaias, qui quanto de Domino prophetavit urbanius, tanto nativitati cjus legitur proximus. Ab octavis Domini usque ad Septuagesimam, leguntur Epistolæ Pauli cum responsorio, Domine, ne in furore, quoniam quod David prophetavit, Apostolus concorditer prædicavit.

B

In Septuagesima cantatur, In principio, et legitur Pentateuchus Moysi usque ad passionem Domini. Septuagesima enim captivitatem Babylonis significat, id est confusionis, in qua sumus, dum in mundo captivamur, de qua exeuntes debemus ad Jerusalem redire, id est ad domum pacis, unde diabolus nos captivavit; quamvis enim captivitatis nostræ semper memores esse debemus, specialiter tamen in his diebus oportet, quibus legimus et cantamus de abjectione patris nostri Adam de paradiso, et de periculo Noe in diluvio, de Abraham qui exivit de terra sua, et de hujusmodi laboribus. Sicut enim Adam in exordio mundi factus est, sic et in principio anni et ecclesiastici officii de illo legere et cantare proponimus. A passione Domini usque in Pascha legitur Jeremias, quoniam Redemptoris nostri passionem ipsa aperta lamentatione præsignavit. Ab octavis Paschæ leguntur Actus apostolorum quindecim die. bus, et cantatur Apocalypsis, id est Dignus est, Domine. Quoniam quod sancto Joanni revelatum erat de morte Agni hoc apostoli prædicaverunt. Postea leguntur Epistolæ canonicæ usque ad Ascensionem Domini, et decantatur de psalmis, Si oblitus, quia David prophetavit passionem Domini quam prædicarunt apostoli. Ab Ascensione usque ad Pentecosten cantatur de festo, sed Apocalypsis legitur, qu'a revelatus est esse Dei Filius, cum ad coelos ascenderet, cunctis videntibus, et multa quæ ante clausa fuerunt, ab illa die revelata patuerunt. Ab octavis C Pentecostes usque ad Kalendas Augusti leguntur libri Regum, et cantatur Deus omnium. Quoniam sicut Saul et David et alii pro lege sua contra Allophylos et Goliath pugnaverunt, sic et nos post Pentecosten, id est postquam susceperimus donum Spiritus sarcti in baptismo, pugnare debemus contra vitia et dæmones. Unde Apostolus: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adv. rsus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitia in cœlestibus (Ephes. v1).

A Kalendis Augusti usque ad Kalendas Septembris legitur et cantatur Salomon, id est Sapientia cum responsoriis, In principio, Augustus sextus mensis est et calidus et anni medius. In sexta ætate qua Dominus venit, debemus quidem propter ejus sapientiam vivere, quoniam audita est, inter nos ipsa sapientia, quæ ex ore Altissimi prodiit, unde et cor hominis concaleat, et in ejus meditatione exardescat. Quoniam Deus ignem venit mittere in terrain (Luc. x1), vel quia immediate, ut quisque ab æstu vitiorum succenditur, magis debeat tunc sapientia pollere, ubi tanto sapientius est cavendum, quanto plus valet ætatis perfectio ad resistendum. In Septembri legitur et cantatur de Job, Tobia, Esther, Judith. Hi sunt qui omnia adversa sustinuerunt. Sic et nos in septinia ætate qua mundus finietur, adversa quæque debemus pro Domino tolerare pa

D

CAPITUL. I.

CAP. CXXXVIII. De per Simoniam vel alias male obtentis.

Conc. Calilon.

(Dist. 1, q. 1, c. Si quis per pecuniam.) Statuimus ut si quis Simoniace ordinatus ab officio omnino cadat, quod illicite usurpavit; vel si quis præbendam, vel prioratum, vel diaconatum, aut honorem, vel promotionem aliquam ecclesiasticam, utpote chrisma, id est oleum sanctum consecrationem altarium vel ecclesiarum interveniente exsccrabili ardore avaritiæ per pecuniam acquisivit, honore male acquisito careat; et emptor atque venditor et interventor nota infamiæ percellantur, et nec pro pastu nec sub obtentu alicujus consuetudinis ante vel post a quoquam aliquid exigatur, vel ipse dare præsuinat, quoniam Simoniacum est, sed libere et absimminutione aliqua collecta sibi dignitate per

que
fruatur.

CAPITUL. II.

CAP. CXXXIX. A suo episcopo excommunicatus, zen est ab alio recipiendus.

Ex conc. eodem.

(2, q. 3, c. Si quis.) A suis episcopis excommunicatos ab aliis suscipi omnino prohibemus. Qui autem excommunicato, antequam ab eo qui eum excommunicaverit, absolvatur, communicare præ sumpserit, pari sententia teneatur obnoxius.

CAPITUL. III.

CAP. CXL. Extra domos sine proprio ornatu sacer-
dotes non appareant.
Innocent. papa.

(21, q. 4, c. Præcipimus.) Præcipimus etiam

quod tam episcopi quam clerici in statu mentis et A detestabilis inolevit, quoniam monachi et regulares in corporis habitu Deo et hominibus placere studeant, et neque in superfluitate, scissura, aut colore vestium, neque in tonsura, intuentium, quorum forma et exemplum esse debent, offendant aspectum, sed potius quid eorum deceat sanctitatem, qui si moniti ab episcopis emendari noluerint, ecclesiasticis careant beneficiis.

CAPITUL. IV.

CAP. CXLI. Excommunicantur laiei qui morientium episcoporum audent bona diripere.

Innocent. II.

(12, q. 2, c. Illud.) Illud autem quod in Chalcedonensi sacro constitutum est concilio, irrefragabiliter conservari præcipimus, ut videlicet deceden- B tium bona episcoporum a nullo omnino hominum diripiantur, sed ad opus Ecclesiæ et successoris sui in libera œconomi vel clericorum remaneant potestate. Cesset igitur illa detestabilis et sæva rapacitas. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, excommunicationi subjaceat.

CAPITUL. V.

CAP. CXLII. Officio atque beneficio careat subdiaconus si nupserit. Innocent. II.

(Dist. 28, c. Decernimus.) Decernimus ut hi qui in ordine diaconatus vel supra uxores duxerint aut concubinas habuerint officio et ecclesiastico beneficio careant. Cum euim ipsi templum Dei, vasa Domini, sacrarium Spiritus sancti debeant esse et dici, indignum est eos cubilibus et immunditiis deservire. Ad hoc prædecessorum nostrorum Gregorii septimi, Urbani et Paschalis Romanorum pontificum vestigiis inharentes, præcipimus, ut nullus eorum missas audiat, quorum uxores vel concubinas populares cognoverit habere.

CAP. CXLIII. Post professam continentiam quisquis
uxorem duxerit ab ca separetur.
Innocent. II,

[merged small][ocr errors]

(27, q. 1, c. Ut autem lex.) Ut autem lex contipentiæ et Deo placens munditia in ecclesiasticis personis et sacris ordinibus dilatetur, statuimus quatenus episcopi, presbyteri, diaconi vel subdiaco- D ni, regulares canonici et monachi, atque conversi et professi qui sanctum transgredientes propositum, uxores copulare sibi præsumpserint, separentur; hujusmodi namque copulationem quoniam contra ecclesiasticam regulam constat esse contractam, matrimonium non esse censemus; qui ctiam ab in vicem separati sunt, pro tantis excessibus condignam pœnitentiam agant, Idipsum quoque de sanctimonialibus feminis si (quod absit!) nubere attentaverint, decernimus.

CAPITUL. VI.

CAP. CXLIV. Juri civili et medicinæ operam dare, interdicitur monachis et canonicis regularibus. Prava autem consuetudo, prout accepimus, et

[ocr errors]

canonici post susceptum habitum et professionem factam, spreta bonorum magistrorum Augustini et Benedicti Regula, leges temporales et medicinam, gratia lucri temporalis, addiscunt. Avaritiæ namque flammis accensi, se patronos causarum faciunt, cum psalmodiis et hymnis vacare debeant, gloriosa vocis contisi munimine, allegationum suarum varietate justum et injustum, fasque nefasque cofundunt. Attestantur vero imperiales constitutiones absurdum, imo esse opprobrium clericis, si peritos se esse velint disceptationum forensium; hujusmodi temeratores graviter feriendos apostolica auctoritate decernimus. Ipsi quoque neglecta animarum cura propositum ordinis sui nullatenus attendentes, pro detestanda pecunia sanitatem pollicentes, humanorum corporum se faciunt curatores. Cumque impudicus oculus impudici cordis sit nuntius, illa de quibus loqui pertimescit honestas, non debet religio pertractare. Ut ergo monasticus et canonicus Deo placens ordo in sancto proposito inviolabiliter conservetur, ne hoc ulterius præsumatur, apostolica auctoritate interdicimus. Episcopi autem et abbates et priores tantæ enormitati consentientes, et non corrigentes, propriis honoribus priventur, et a liminibus Ecclesiæ coerceantur.

CAP. CXLV. Decimæ a laicis non possideantur.

Gregor. VII.

(16, q. 7, c. Decimas.) Decimas quoque ecclesiarum quas in usum pietatis concessas esse canonica demonstrat auctoritas, a laicis possideri auctoritate apostolica prohibemus. Sive enim ab episcopis, vel a regibus vel quibuslibet personis eas acceperint, nisi Ecclesiæ reddiderint, se sacrilegii crimen committere, et periculum æternæ damnationis incurrere sciant. Præcipimus ut etiam laici qui Ecclesias tenent, aut eas episcopis restituant, aut excommųnicationi subjaceant.

CAPITUL. VIII.

CAP. CXLVI. Nullus in præpositum, vel archiepiscopum, vel archipresbyterum, vel archidiaconum, nisi presbyter vel diaconus ordinetur.

(Dist. 60, c. Innovamus.) Innovamus autem et præcipimus ut nullus in archidiaconum vel decanum nisi diaconus vel presbyter ordinetur, Archidiaconus vero, vel decani, vel præpositi, qui infra ordines prænominatos existunt, si inobedientes ordinari contempserint honore suscepto priventur. Prohibemus etiam ne adolescentibus vel infra sacros ordines positis, sed qui pudicitia et merito vite clarescunt, prædicti concedantur honores. Præcipimus ut unusquisque sacerdotum cui facultas sit, unius contentus sit ecclesiæ; præcipimus etiam ut unaquæque ecclesia, si facultas suppetit, proprium habeat sacerdotem.

CAPITUL. VIII.

CAP. CXLVII. Statuit tempora treugarum et pœnas riolantium. Et personæ hic numeratæ plen securitate gaudent tempore guerræ.

A imminente periculo, donec apostolico conspectui præsentetur, el ejus mandatum suscipiat. CAPITUL. XI.

B

(Dist. 60, ibid.; Extra De treug., et c. Si quis.) Præcipimus etiam ut presbyteri, clerici, monachi, peregrini, mercatores et rustici euntes et redeuntes in agricultura existentes, et animalia cum quibus aratur et semina portant ad agrum, et oves omni tempore securæ sint. Treugam autem ab occasu solis in quarta feria, usque ad ortum solis in se cunda feria, et ab Adventu Domini usque ad Epiphania octavam, et a Septuagesima usque ad octayam Pentecostes ab omnibus inviolabiliter servari præcipimus. Si quis autem treugam frangere tentaverit, anathemati subjaceat, et nullus episcoporum illum absolvere præsumat, nisi mortis imminente periculo, donec apostolico conspectui præsentetur, et ejus mandatum suscipiat. Quod si quis corum mortuus fuerit, quamvis ei poscenti et pænitenti viaticum non negetur, ccclesiastica tamen carcat sepultura. Si quis autem treugam frangere tentaverit, post tertiam commonitionem, si non satisfecerit, episcopus suus sententiam excommunicationis in eum dictet, et scriptam vicinis episcopis nuntiet. Episcoporum autem nullus excommunicatum in communicationem suscipiat, imo scriptam sentențiam quisque confirmet. Si quis autem hoc violare præsumpserit, ordinis sui periculo subjacebit, et quoniam funiculus triplex difficile rumpitur (Eccle. C v), præcipimus ut episcopi, ad solum Deum et salutem populi habentes respectum, omni trepidatione deposita ad pacem firmiter tenendam mutuum sibi Consilium et auxilium præbeant, neque alicujus amicitia vel odio prætermittant, vel si quis in hoc Dei opere trepidus inventus fuerit, damnum propriæ dignitatis incurrat

CAPITUL. IX

CAP. CXLVIII. Militum nundina ad quas ex conarclo veniunt certaturi ud ostentationem virium suarum damnantur.

Detestabiles autem illas nundinas in quibus milites ex condicto convenire solent, et ad ostentationem virium suarum et audaciæ temere congrediuntur, unde mortes hominum et animarum pericula sæpe proveniunt, omnimodo fieri interdicimus. Quod si quis eorum ibidem mortuus fuerit, quainvis ei poscenti et pœnitenti viaticum non negetur, ecclesiastica tamen careat sepultura.

CAPITUL. X.

CAP. CXLIX. Qui clericum percusserit, excommunicetur, et non nisi a Romano pontifice absolvatur. (17, q. 4, c. Si quis suadente.) Item, placuit ut si quis, suadente diabolo, hunc sacrilegii reatum incurrerit, quod in clericum vel monachum violentas manus injecerit, anathemati subjaceat, et nullus episcoporum absolvere præsumat illum, nisi mortis

D

CAP. CL. Nemo ab ecclesia abstrahatur. (17, q. 4, c. Definivit,) Præcipimus etiam ut eos qui in ecclesiam vel in cœmeterium confugerunt, nullus omnino manum immittere audeat. Quod si fecerit, excommunicetur.

CAPITUL. XII.

CAP. CLI. Ecclesia Dei ad sui regimen, sapientes, honestos et religiosos exposcit homines. Indubitatum est, quia ordines ecclesiastici, sanguinis non sunt, sed meriti; et Ecclesia Dei non hæreditario jure aliquem secundum carnem successorem exspectat, sed ad sui regimen et officioram suorum dispensationem honestas et sapientes et religiosas personas exposcit.

CAP. CLII. Quod ecclesiastica beneficia non debent jure hæreditario vindicari.

Innocentius papa II.

(8, q. 1, c. Apostolica.) Apostolica auctoritate prohibemus ne quis ecclesias, præbendas, præposituras, capellas, aut aliqua ecclesiastica officia, hæreditario jure vindicare aut expostulare præsumat. Quod si quis improbus aut ambitionis reus attentare præsumat, debita pœna mulctabitur, et postulatis carcbit.

CAPITUL. XIII.

CAP. CLIII. Conjunctiones consanguineorum et jus canonicum et civile damnant.

Sane conjunctiones consanguineorum omnino prohibemus, hujusmodi namque incestus, quia jam fere, stimulante generis humani inimico, in usum versus est, sanctorum Patrum instituta et sacrosancta detestatur Ecclesia. Leges etiam sæculi tali contubernio natos infames pronuntiant, et ab hære ditate repellunt.

CAPITUL. XIV.

CAP. CLIV. Domos incendens, gratia vel odio alicujus, excommunicetur.

(23, q. 8, c. Pessimam.) Pessimam siquidem et horrendam incendiorum malitiam, auctoritate Dei et beatorum Petri et Pauli omnimodo detestamur, et interdicimus; hæc etenim pestis et våstitas hosti. lis omnes alias deprædationes exsuperat, quæ quantum populo Dei sit damnosa, et quantum detrimentum animabus et corporibus inferat nullus ignorat, Assurgendum est igitur et omni modo laborandum, ut tanta clades et tanta pernicies pro salute populi eradicetur et exstirpetur. Si quis ergo. post hujus nostræ constitutionis promulgationem malo studio, sive odio, sive vindicta, ignes apposuerit, vel apponi fecerit, et appositoribus consilium scienter et auxilium tribuerit, excommunicetur; et si incendiarius mortuus fuerit, ecclesiastica careat sepultura, nec absolvatur nisi prius damnum cui intulit, secundum facultatem, restituat, et 59 ulterius emendaverit, etc.

INDEX UNIVERSALIS

EORUM OMNIUM

QUÆ CONTINENTUR IN DECRETO IVONIS.
Prior numerus partem, posterior caput demonstrat.

A

Abbas et abbatissa.

Abbas avaritiam detestari debet, pars 7, cap, 150. Ven-
ditiones quas potest facere abbas, quæ, 5, 165. Unus ab-
bas duobus monasteriis minime præficiendus, 3, 164.
Abbas sui monasterii fundum dare non debet, 5, 375.
Potest facere lectorem in suo monasterio, 5, 376. Qualis
et a quibus eligi debeat abbas, 7, 24, 104. Abbas sub-
jectus esse debet episcopo, 7, 85. Non debet cogete
episcopus abbatem ut se ad synodum conferat, 7, 91. Ab-
bas suum potest relinquere locum, 7, 104. Indignus ab
bas quomodo arcendus ac deponendus, 7, 114. Abbatissa
magnam de suo conventu curam habere debet, 7, 112.
Extra monasterium migrare non debet sine licentia epi-
scopi, et moniales sine licentia abbatissæ, 7, 76, 77.

Abraham et Sara.

[blocks in formation]

Abstinentia carnis et vini laudabilis, 1, 42; 1, 206; 4,
24, 25. Carnis esurie non condemnandus, 4, 30, 48.
De pænitentia imponenda iis qui scabiem aut vermiculos,
aut carnem immundam seu morticinam comedunt vel
urinam bibunt, 15, 99, 100. De illis qui comedunt aut
bibunt aliquid ab immundis animalibus tactum vel intin-
clum, 15, 101; 2, 118. Abstinentia carnis et sanguinis
quibus temporibus religiose observatur 15 168.
Gula seu ciborum aviditas omnino vitanda, 4, 23, 54.
Acolythus.

[ocr errors]
[ocr errors]

Acolythorum seu acolathorum officium, 1, 69; 2, 43 ;
6, 8, 20. Qualiter ordinentur acolythi, 6, 15.

Accusator et accusatus. Item accusatio et condemnatio.
Accusator falsus condemnandus, 16, 285; 6, 240. Ini-
Juicus non potest esse accusator, 5, 55, 259. Nec non in-
famis, 15, 111. Nec etiam excommunicatus, 16, 557. In-
famis ille qui prælatos accusat, 5, 253. Accusatus non
debet criminare accusatorem, priusquam se crimine ob-
jecto purgaverit, 5, 274. Accusatio a criminosis nequa-
quam fieri debet, 5, 276. Quis criminosus, quis infamis,
5, 286, 290. Induciæ sex mensium accusatis episcopis
concedendæ, 5, 287, 296. In accusatione sacerdotum vul-
gus non admittendum, 6, 314. Accusator clerici quomodo
rejiciendus, 6, 271. Absente accusato accusatio perscripta
non recipiatur, 5, 295; 6, 228. Nemo damnandus nisi
confessus, et convictus, 6, 122; 38, 88. Accusatus pœna
multandus, qui negavit probare quod intendit 6, 276.
Examinandi accusatores, 6, 315. Convitia pro accusatione
non habenda, 6, 324. Accusator non potest simul esse et
testis et judex, 6, 321, 337. Ubi respondere debeant ac-
cusati, 6, 323. Accusator per seipsum debet accusare,
6, 326. Quæ accusationes rejici debeant, 6, 327, 331. Qui
accusatores excludendi, 6, 335; 16, 61. Sub quot fieri
debeat testibus accusatio, 6, 33. Modus et ordo accusa-
tionis, 6, 332, 321, 547, etc. Infames accusati propriam
possunt causam disputare, 6, 419, etc. De duobus accusa-
tis de adulterio, 15, 173, 180. In accusatione virginis quæ
vitanda, 7, 136. Accusatio adulterii licita tantum proximis
et necessariis, 8, 15. Confessio quæ vi ab accusata perso-
na extorquetur nequaquam pro confessione babenda,
8, 117.

Accusatio et accusator.

Is peccatum condemnare potest, qui ejusdem peccati reus
non est, 8, 121. Quomodo accusandus servus de adulte-
rio, 8, 123. Homicida aut adulter episcopum accusare
non potest, 10, 56. Homieida, venefici, etc., ad accusan-
dum non admittendi, 10, 37. Quid agere debeat qui alium
de homicidio accusat, 16, 247. De illo quem pœnitet se
alium criminaliter accusasse, 16, 231. Absentes accu-

[blocks in formation]

Adrianus papa.

Adversus desiderium Longobardorum regem ad exi-
stentiam se munivit, 9, 82. Ejus pia cura in exornandis
ecclesiis, 9, 82. Præsente Carolo M. imperatore Thasmo-
nem quendam ducem Bavariæ excommunicavit, 9, 89.
Adulterium.

Cavendum et abhorrendum adulterium, 6, 42; 8, 105.
Quid sit adulterium, 8, 101, etc., 106. Enormitas et gra-
vitas adulterii, 8, 99, 103. Qui alienam conjugem concu-
piscit, adulterium committit, 8, 104. Quomodo perpetra-
tur adulterium, 8, 107, 255. Repudiandi adulteri conjuges,
8,109. Quomodo marito liceat interficere adulterum,8,111.
Adulter post quinquennium accusari non potest, 8, 113.
Uxor quæ adulterum dimittit adultero non debet nubere,
8, 199. Adulteris nisi resipuerint communio neganda, 8,
203. De uxore quæ, conseio marito, machatur, 8, 200, 264.
Quomodo maritus procedere debeat adversus suspectum
adulterum, 16, 159, 161. De viro uxorem non habente, si
cum alterius uxore mochetur, 8, 207. Uxcrem constu-
pratam maritus perdere non debet si confugerit ad epi-
scopum, 8, 216. Adulteri excommunicandi, 8. 214; 9, 19.
Excommunicatio et abjuratio adulterii, 8, 214; 9,
Qui adulteravit fratris sui uxorem nunquam cum ea ma-
trimonii fœdus inire potest, 8, 256. Viventibus uxoribus
licet adulteris consilium datur ne aliæ accipiantur, 8, 258.
Abjicienda uxor adultera, 8, 299.

Affinitas. Vide Gradus consanguinitatis.
Alexandrina et Antiochena Ecclesia.

19.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Anima est invisibilis, 17, 94. Formato corpori anima in-
funditur, 10, 5; 17, 12. Nobilitas animæ, 15, 58; 17, 1.
Lapsus animæ deflendus, 15, 58. Anima est incorporea:
potest tamen similitudinem corporis habere, 17, 2. Anima
non formatur humano semine, 17, 12. Una anima non
duæ in uno homine, 17, 13. Solus homo habet substan-
tiam animam quæ est immortalis, 17, 14, 16. Quo-
modo dicatur anima mortalis et immortalis, 17,
83, 92.

Antichristus.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Baptismus.

Homo debet baptizari, 1, 27. Baptismus sanguinis, 1,
27. item, 1, 177, 211. Baptismus extra Ecclesiam nihil
prodest, 1, 36, 37. Baptismus sacramentum fidei, 1, 30.
Seu fidelium, 1, 76. Effectus, forma et tempus baptismi,
1, 45, etc., 107, etc. Baptizandus minime celebrandus in
Epiphania, 1, 47, 58. Nec in nativitate Domini aut sancto-
rum festivitatibus, nisi tempore Paschæ ac Pentecostes,
citra necessitatem, 1, 47, 58. Quid agendum cum ignora-
tur si quis sit baptizatus nec ne, 2, 48;146, 169, 236, 238,
Circumcisio idem valebat apud veteres quod baptismus
apud nos, 1, 49, 50. ministro baptismi, 1, 52, 64, etc.,
150, 191. Cur baptismus fiat in aqua, 1, 64. An fieri possit
cum vino, 1, 64. Error hæreticorum circa baptismum, 1,
53. Baptisterium seu fons pro baptizandis consecratur, 1,
110, etc. Baptisterium in monachorum ecclesiis non per-
missum, 1, 33. Urgente mortis periculo, mulier nondum
baptizata, cum emiserit vel emittit fetum potest baptizari
ejusque fructus vivens, 1, 62. Pro baptismo pretium nul-
lum exigendum, 1, 71. Adulti præmissa pœnitentia bapti-
zari debent, 1, 76. In baptismo abrenuntiandum diabo-
lo, etc., 1, 78, etc., 189. Symbolum fidei credendum, 1,

78. 81, 88. Exsufflaturin baptizandis et cur, 1. etc. 90,
Item exorcizantur, 1, etc., 90. Baptizandi et baptizati si-
gnantur cruce, 1, 95, 142. Benedictum sal eis datur, 1,
99, et saliva adhibetur ante baptismum, 1, 104, etc Un-
guntur etiam chrismate et oleo sancto, 1, 108, 140, 149,
193. Utrum sanctificetur aqua per vitiosa verba, sive pro-
lata a profanis, malis, etc., 1, 115. Baptizati veste
candida amiciuntur, 1, 145, etc. Baptizati in nomine Chri-
sti an denuo baptizandi, 1, 148, 261. Diversitas, seu igno-
rantia linguarum non impedit baptismum, 1, 149, 237. Ba-
ptismus ab hæretico, seu alio indigno ministro collatus,
vel simulatorie susceptus, validus est, 1, 150, 160, 162.
Quid supplendum post collatum tale baptisma, 1, 150,
160, 162. Item, 1, 165. Ad baptismum vi non cogendi infi-
deles, 1, 181. Baptizandi non sunt in utero parvuli, 1,
184. Baptismi cæremoniæ explicantur, 1, 193, 229. Per
baptismum peccata omnia delentur, 17, 4. Vide sanctum
effectum baptismi. De baptismo plura in parte 1, sui De-
creli.

Basilica. Vide Ecclesia.
Basilicarius a matricula.
Basilicarii et matriculæ a primate in Ecclesiis consti-
tuendi, 6, 20.
Bellum seu pugna.

Bellum ad tuendam patriam justum est, 10, 97. Pro-
pter quem finem suscipienda bella, 10, 105. Bella omnia
minime culpanda, 10, 107, 110. In pugna Deus orandus,
10, 109. Quæ bella justa, 10, 122. Justa Israelitarum
bella contra Amorrhæos, 10, 119. Qui arma in prælio pro-
jiciunt a communione abstinere debent, 10, 122. De illis
qui in bello homicidia committunt, 10, 152.

[blocks in formation]

Bestia, aves, pisces, etc.

Quæ bestiæ vel aves sint feræ, quæ non, 13, 95, de illis
qui animalia a bestiis dilacerata, aut strangulata comedunt,
15, 97. Apes si hominem occiderint et ipsæ sunt occide?-
dæ, 15, 98. Si porci aut gallinæ humanum sanguinem com-
ederint, occidantur, 15, 99. Piscis mortuus in flumine
non edendus, 15, 104. De illo qui occiderit proximi sui
animal, 16, 213. Aut illi damnum intulerit, 222, 16,
288. De animalibus damnum inferentibus, 16, 255, 234.
De animalibus amico in custodiam traditis, 16, 291.
Pecudum animæ non sunt substantiæ, cum carne moriun-
tur. 17, 15.

Bigamus et bigamia.

Quis bigamus seu digamus, 1, 292. Non oportet promo-
veri bigamum ad sacros ordines, 6, 134, 139, 382; 8, 159,
287, 298. Inter bigamos censendi qui virginitatem pro-
missam non servant, 6, 55. In nuptiis bigami presbyter
prandere non debet, 8, 48. Bigami orationibus et jejuniis
vacare debent, 8, 162. Bigamia non laudatur, 6, 268. Bi-
gamus ante baptismum nec ad sacros ordines accedere
potest, 8, 291. Bigami vel viduarum mariti in sacerdotio
non debent manere, 8, 293. Multandus episcopus qui
bigamum promoverit, 8, 301. Presbyter secundis nuptits
interesse non debet, 8, 48, 5315.

Blasphemus et blasphemia.
De pœna et supplicio blasphemorum, 12, 52, 72. Bla-
sphemi comprehendendi, 16, 171.

Boni et mali. Bonum et malum.
Boni juste malos prosequuntur, mali autem injuste bo-
nos, 10, 59. Non est crudelitas malos punire, 10, 72. Qui
punit malum non persequitur, sed diligit, 17, 95. Quid
fieri debet de bonis; capitaliter damnatis, 16, 119. Nemo
per semetipsum potest fieri bonus, 17, 27. Utrum boni
bonos in cœlis, vel mali malos in suppliciis agnoscant,
17, 78. Cur sæpius boni hac in vita affligantur, 17, 109.
Bona pro malis retribuenda, 17, 124.

« PoprzedniaDalej »