Obrazy na stronie
PDF
ePub

PROPOSITIO VIII.

Prophetiæ sunt certum divinæ revelationis argumentum.

168. PROB. Vera est enuntiata propositio, si 1o vera prophetia certo dignosci potest, et si 2° vera prophetia certo cum auctoritate Dei, aut revelatione, connexa est; atqui hæc duo constant; ergo. 1o Dignosci potest, tum ante eventum per adjuncta miracula, tum post eventum per impletionem certam. - 2o Connexa est cum Dei auctoritate : nam-1) est genus miraculi; -2, est locutio proveniens a Deo, ergo constituit ipsa prophetia revelationem ;-3 accedit omnium populorum consensus.

QUÆSTIONES.

1° Quænam sunt regulæ ad díjudicanda miracula et præstigia?. - 2° Quænam sunt regulæ ad dignoscendas veras prophetias?

169. RESP. Ad I. Signa illa secundi ordinis, quæ visibilis quidem naturæ, non vero invisibilis vires excedunt, vel vera miracula esse possunt vel demonis illudentis præstigia. Quapropter, ut verum a falso dignoscatur, nonnullæ dantur regulæ, quarum ali negativæ sunt, alia positiva.

170.-1) Miraculum dignoscitur esse falsum vel suspectum, si signis majoribus illiditur; vel si indignum Deo est, sive ratione sui, sive ratione doctrinæ ad quam confirmandam profertur ; vel si cedit in hominum detrimentum corporale; vel demum si a perversis hominibus patratur.

[ocr errors]

171.-2) Miraculum rere divinitus efficitur, si vaticinio prædictum antea fuit, aut certis miraculis confirmatum postea; vel si cedit in hominum bonum et utilitatem veram, præsertim moralem vel si in favorem doctrine sanctæ editur. In duobus ultimis casibus signum semper a Deo procedit, etiamsi a dæmone efficiatur: nam tunc a demone fit cogente Deo, et miraculum est dicendum, quatenus demon, dum illud operatur, officium agit angeli boni.

172. Q. 2°. Quæ sunt regulæ discretionis prophetiarum? — R. Veritas prophetiæ dignoscitur, -1) ex ejus natura et circumstantiis, quæ Dei perfectionibus non modo non repugnant, sed easdem potius haud ambigue commendant; -2°) ex miraculis; -3) ex eventu.

173. Falsitas vero demonstratur,-1) si eventus non sequatur: excipe tamen casum, quo eventus fuerit conditionate prædictus; -2) si prophetia adversetur certis miraculis, doctrinæ aliunde certæ: 3) si edatur ab improbis hominibus, aut usu libertatis et rationis destitutis ; si ambigua et equivoca fuerit, aut omni ex parte obscura in hoc tertio casu, saltem vehemens præjudicium exoritur falsitatis.

OBJECTIONES.

Adversus propositiones superiores.

:

174. OBJIC. 1° Leges naturæ sunt immutabiles; ergo miraculum, quod earum mutabilitatem supponit, est impossibile. R. Dist. antec. Leges nature moralis sunt immutabiles, conc.; leges naturæ physice, subdist. ita ut non possint mutari a creatura, conc.; ita ut non possint mutari a Creatore, seu ab ipso Legislatore,neg. et neg. suppos. Supponuntur enim perperam leges nature physice ad instar veritatum æternarum esse immutabiles, cum sint mere contingentes, vel esse ex parte Dei proprie dicta statuta et decreta, cum non sint nisi uniformis actio Dei in mundo per causas secundas quam sane uniformitatem Deus aliquantisper interrumpere potest, quoties ob rationis sapientia sua dignas voluerit.

175. Obj. 2o Non potest ab homine cognosci factum supernaturale; atqui miraculum est factum supernaturale; ergo cognosci non potest. R. Dist. maj. Non potest cognosci, hoc est, percipi sensibus, factum supernaturale et suprasensibile, ut transsubstantiatio Eucharistica, conc.; factum supernaturale tantum in sua causa, quodque in suo termino est sensibile, et ejusdem generis ac facta reliqua naturæ, hujusmodi cognosci non potest, neg.; et disting. min. in eumdem sensum.

176. Obj. 3o Ad certo cognoscendum miraculum, deberemus omnes naturæ vires habere perspectas; atqui easdem non habemus omnes perspectas; ergo. R. Neg. maj. Sufficit ut naturæ vires quasdam cognoscamus, et quidem negative, ac respectu ad certos effectus: hoc est, ut cognoscamus ad talem determinatum effectum, puta cadaveris jam putrescentis e sepulcro suscitationem, naturæ vires non pertingere.

177. Obj. 4° Effectus mirabiles producit naturalis vis phantasiæ, magnetismi animalis, galvanismi; ergo sciri nequit utrum miracula non simili cause debeantur. R. Trans. antec.1 neg. cons. Effectus illi mirabiles, si qui certo constant, prorsus differunt a miraculis manifestis in quibus fundatur christiana religio, ut infra patebit ; quaeque talia sunt, ut nulla facultate mere humana produci possint. Si enim posset vis phantasia etc. mortuos suscitare, cecos illuminare, aquam in vinum mutare, jam dudum profecto illa vis applicata foret. 178. Obj. 5° Saltem vires dæmonum, aut quarumvis superiorum creaturarum nosse deberemus, ut certo nobis constaret, miraculum non ab ipsis produci; atqui eas non novimus; ergo. Dist. maj. Deberemus nosse vires dæmonum et naturæ

-

4 Cf. Histoire académique du Magnétisme, par Burdin et Dubois, Paris, 1811. 2 Hujusce tract., cap. 4, art. 1 et 2.

suprasensibilis, negative et respectu ad certos effectus, conc.; positive et absolute, neg. Novimus plurima esse quæ, cum ad creationem reducantur et requirant virtutem infinitam, a nulla creatura fieri possunt. Et aliunde, si creaturæ superioris ordinis maximam quamdam potentiam habeant, eam, ut supra vidimus, sine Dei permissu, in humano mundo exercere non possunt.

179. Obj. 6° Ipsum factum miraculosum materialiter sumptum, et præcisione facta a causa, necessario caret certitudine. Prob. Hoc factum mihi non constat nisi per hominum testimonium; atqui tale fundamentum caret certitudine; ergo. R. Neg. antec. Ad prob. trans. maj. dist. min. Caret certitudine metaphysica, conc., morali, neg.

180. Instant. Atqui certitudo moralis non excludit impossibilitatem de opposito; ergo manet dubium, nec vera est certitudo.-R. Dist. subs. Non excludit impossibilitatem de opposito, absolute, conc.; non excludit eam hypothetice, sub hypothesi nempe certa ordinis moralis existentiæ, neg. Auctoritas humana suo modo excludit omne dubium, et quidem plenissime, cum indirecte quoque in principiis metaphysicis fundetur '.

181. Obj. 7° Ubi constant morali evidentia duo quæ inter se sunt contraria, tunc illi parti assentiri quæ majorem evidentia vim habet, prudentia jubet; atqui in facto miraculoso stat evidentia legis physica contra ejusdem legis suspensionem; et si casum particularem specterus, stat ex. gr. experientia omnium hominum testans mortuum non resurgere, adversus apostolos duodecim, qui testantur Christum resurrexisse; ergo facta miraculosa propter evidentiam contrariam rejicienda sunt. R. Trans. maj. neg. min. et conseq. Non existit repugnantia nisi in sophismate adversariorum evidentia morali, imo physica constat, leges physicas servari nisi divinitus suspendantur; alia evidentia morali constat in certo casu illam possibilem suspensionem locum habuisse: ex una parte constat mortuos non resurgere sine exceptione divinitus facta, et ex altera parte constat, exceptionem hujusmodi in persona Christi factam esse; ubi est contradictio?

182. Obj. 8° Miraculum non est certum divinæ revelationis criterium; nam Deus potestatem miraculorum committere potest alicui creaturæ liberæ, hæc autem ea potestate abuti ad confirmandos errores posset; ergo. — R. Neg. antec. Ad prob. dist. Deus potest eam potestatem committere alicui creaturæ, ut ea in casibus a se prævisis utatur, trans.; potest eam committere seu potius derelinquere, ita ut creatura independenter a Deo, et in casibus a Deo non prævisis utatur, neg. Alioquin

Cf. Liberatore. Institut. philosoph., vol. 1, Logic. part 2, cap. 3, art. 3, de criterio externo, edit. Rom. 1860.

idem faceret Deus, ac si rex quispiam imprudentissimus sigillum suum ministro non probat fidelitatis committeret.

183. Obj. 9° Ut quis certus esse possit de veritate prophetiæ, requiritur,-1) ut sit testis prædictionis,-2) ut sit testis eventus, -3) ut sit certus rem casu fortuito nec prædici nec evenire potuisse; atqui hæc tria nunquam in uno homine concurrunt ; ergo nemo de veritate prophetiæ certus esse potest. R. Neg. totum. Etenim imprimis hæc tria aliquando in eodem homine concurrunt, uti in Apostolis et aliis, qui prophetiam Christi Domini de sua resurrectione prolatam audierunt,et viderunt impletam. Deinde nonnisi tertium requiritur; de duobus prioribus enim, etsi testes oculati non fuerimus nec prædictionis nec eventus,aque certo tamen per testimonium hominum nobis constare potest, nisi omnem historia fidem denegare velimus.

184. Obj. 10° Etiam ethnici sua vaticinia habuere, ut ex celebratissimis constat apud diversas gentes oraculis; ergo prophetiæ non sunt certum veritatis argumentum.-R.Dist. antec. Ethnici habuerunt oracula, quae nihil aliud erant nisi fallaces prophetiarum simulationes, conc.; quæ erant veræ prophetiæ, neg.; et neg. conseq. Notum enim est : -1) innumera falsa oracula a principum adulatoribus ac poetis fuisse conficta; quo spectat illud Demosthenis: Pythonissa philippizat: et illud Cæsaris, cum ipsi auguria læva nuntiarentur: ea fore lætiora cum vellet (3); -2) plurima scientia conjecturali,ænigmatice et ambigue prædicta fuisse, ut illud citatum a Cicerone (4): Aio te, Eacida, Romanos vincere posse; -3) pauca tantum exempla proferri ab incredulis, eaque talia, ut neque in confirmationem alicujus doctrinæ edita sint, neque examen artis critica ferre possint.

1 J. J. Rousseau, Emile, t. 3. -2 Voltaire. -3 Cf. Euseb. Præpar. Evang. 1. 2, c. 4, et lib. 6 toto. De divinat. 1. 2, c. 56.

[blocks in formation]

185. Hactenus principia statuimus et criteria, quibus revelatio divina certo a quacumque fallacia dignosci possit. Jam applicanda sunt hæc principia religionibus illis, quæ revera tanquam divinitus revelat perhibentur, quaque ad quatuor reduci possunt, et sunt: Ethnicismus, Mahumetismus, Judaismus et Christianismus.

186. Ex his autem quatuor religionum classibus duæ sunt, quæ super reliquas eminent, judaica nempe et christiana. Quin, christiana in judaicam prævaluit, et eam suo fulgore devicit ita, ut ipsa sola jam in toto mundo spectabilis singulari luce resplendeat, sicut civitas supra montem posita. Quare hominem gentilem etiam et incredulum, præsumptio valida in favorem hujusce religionis christianæ statim subire debet. Hæc autem præsumptio fundata est, imo explorata veritas a nobis demonstranda.

187. Itaque, missis aliis religiosis traditionibus, directe christianae religionis divinitatem demonstrandam aggredimur. Quem in finem procedi potest duplici via: altera breviore, altera quidem longiore, sed magis scientifica, et præcipue Judæis convincendis adaptata. Prior scilicet methodus immediate considerat religionem christianam in se, et in signis quibus refulget: altera considerat eam 1o in præparatione sua ab origine, et quasi in germine suo, quod Vetere Testamento continetur; ac dein 2o cam in propria sua forma contemplatur. Hanc pleniorem methodum sequemur ; et primum de christianæ religionis præparatione agemus, quod præsentis capitis argumentum erit; deinde capite sequenti, eamdem in se spectabimus. Quæ duo constituent demonstrationem plenissimam, juxta hoc ratiocinium: Religio christiana est vere a Deo revelata, si Deus cam præpararit in Vetere Testamento, ac dein perfecit in Novo Testamento; atqui ila est; ergo.

188. Quoniam autem ad facta hæc, quæ in minori asseruntur, probanda, insistimus præcipue libris V. et N. Testamenti,horum librorum auctoritas ante omnia stabilienda nobis est. Hinc exsurgit triplex hujusce capitis articulus :

Articulus I, de auctoritate N. et V. Testamenti.

Articulus II, de divinitate revelationis mosaicæ.

Articulus III, de relatione revelationis mosaicæ cum religione christiana.

« PoprzedniaDalej »