Obrazy na stronie
PDF
ePub

CAPUT QUARTUM.

DE THEOLOGIE METHODO.

Articulus I, de methodo generatim.

Articulus 11, de Theologiæ systemate, ac methodo sequenda.

ARTICULUS I.

DE METHODO GENERATIM.

189. Methodus est ordinata ratio inquirendi veritatem, eamque, postquam inventa est, aliis communicandi. - Distinguitur 1 methodus generalis et particularis; 2° methodus analytica et synthetica.

190. Generalis methodus, seu dispositio generalis, ea est. quæ totius operis ordinat processum; particularis vero, est modus tractandi particulares quæstiones, et processum in singulis operis articulis dirigit.

191. Methodus analytica, id est, resolutionis 1, a complexu seu toto, ad simpliciora seu partes, a particulari ad universalia tendit, ab effectibus ad causam; soletque incipiendo a notis ad ignota devenire. Exempli gratia, si e S. Scriptura eruo varia fidei dogmata; si contra hæreticos polemice agens, ex eo quod admittunt ascendo ad reliqua quæ rejiciunt; sequor processum analyticum. Hæc dicitur quoque methodus discendi vel inventionis.

192. Methodus synthetica, id est, compositionis 2, a simplicioribus ad complexiora, ab universali ad particularia, a causa ad effectus progreditur. Per hanc veritas jam nota manifestari aliis solet, estque methodus docendi seu demonstrationis. Differentia characteristica inter hanc methodum et præcedentem

1 Resolvit analysis, eo quod principia universalia et elementa ad quæ devenit, iis conditionibus liberat, quibus antea coarctabantur; sic ex notione singulari Petri, notas individuantes et particulares detrahendo, devenit ad notionem universalem ac simplicem hominis. Cf Liberatore, Institutiones philos. Logic. part. 2, n. 255. - -2 Componit synthesis, quia, dum ad particularia descendit, notiones generales novis conceptibus vestit et determinat, elementa simul jungit, ut compositum inde confletur: sic, ex notione Dei et hominis Christo applicata, ad omnes proprietates divinæ et humanæ naturæ Verbo incarnato tribuendas deducitur. Cr. Liberatore, ibid.

existit, quod per analyticam quo perventuri simus ignoramus; per syntheticam vero, clare ab initio terminum quo tendimus perspectum habemus, neque ambulamus in incerto.

193. Methodus synthetica spectari potest ut est generalis, seu ut applicata universo scientiae alicujus objecto; vel ut est particularis, seu applicata quæstionibus singulis.

194.Methodus synthetica generalis, primo totum scientificum opus, quod construendum est, quasi ædificii formam sub oculis ponit illudque dein per partes, a generalioribus ad particularia procedendo, reconstruit. Ex. gr. si docens Theologiam, ab initio statuo, veram religionem esse illam, quæ continetur fide catholica Romana; si deinde ad probandam hanc thesim, considero primo, quomodo vera religio sit religio Christiana, dein quomodo verus Christianismus sit in Ecclesia Catholica, demum quæ et qualia sint catholica dogmatica singula; hac procedendi via sequor methodum syntheticam generalem.

195. Methodus synthetica particularibus quæstionibus applicata, hanc habet indolem, ut ab initio ponat thesim seu propositionem, dein argumenta subjungat, donec perveniat ad concludendum id quod demonstrandum erat positum in thesi.

ARTICULUS II.

DE THEOLOGIÆ SYSTEMATE ET METHODO SEQUENDA.

§ 1. De theologiæ systemate.

196. Methodus synthetica, complete et adæquate sumpta, systema supponit et includit. Etenim illa divisio totius in suas partes, non fit sine ratione connexionis et dependentiæ partium inter se, quæ ipsius systematis ratio est. Systema namque est quoddam totum,per modum corporis organici constitutum. Porro corpus organicum est compositum quodpiam unum, ex capite et membris constans inter se conjunctis et subordinatis, quale in animalibus et plantis videre est. Hinc systematis notio facile concipitur, cujus etiam exempla intueri licet in corpore humano, ubi datur systema membrorum; in horologio, ubi est systema rotularum; in bello, ubi est systema oppugnationis aut defensionis ; in cœlo,ubi est systema astrorum; in organo musico,ubi systema chordarum similiter in religione datur systema doctrinæ, et in Theologia systema ejusdem doctrinae scientificum.

197. Scientificum porro systema definiri potest: Multitudo cognitionum, juxta leges logicas, in totum unum ceu corpus conjunctarum; unde systema theologicum recte dicetur: Tota doctrina religionis in unum corpus ordinata atque composila. Jam vero hujusmodi systema methodus synthetica, si

perfecta fuerit, supponit: quippe quæ complexum doctrinæ proponere debeat, non tantum ut compositum quodpiam seu aggregatum; sed tanquam aliquod totum, quod ex partibus connexis constituatur in corpus..

198. Ut autem systema theologicum conficiatur, vario quidem modo componi partes possunt, sicut vario modo possunt partes ædificii construi; sed curandum est, ut fiat structura solida, intregra atque commoda; ne forte opus labile, incompletum, incommodum aut obscurum evadat. Quare statui possunt sequentes regulæ.

199.1° Systema sit completum,i.e.integrum Theologiæ objectum complectatur. -2° Sit distinctum ac subdistinctum in partes. 3° Partes omnes ita subordinatæ sint inter se et connexæ, et unum quoddam corpus firmamque compaginem constituant. 200. Hinc opportunum visum est, scholasticam methodum breviter oculis subjicere; tum exempli causa, tum etiam ut cernatur, quam immerito hæc methodus fuerit ab acatholicis explosa; quamque recte sanæ doctrinæ ac præstantioris ingenii viri, cum Turnelio asserant, eam esse tradendis ac discendis disciplinis aptissimam.

Methodus scholastica.

201. Scholastica institutio, posterioribus præsertim sæculis magis exculta, suamque perfectionem assecuta, hac methodo tum generali tum particulari incedit.

202. 1° Methodus generalis. Quæstiones tum dogmaticas, hic illic in SS. Patrum voluminibus disseminatas; tum alias deinceps exortas controversias, in brevem quamdam summam contrahit, atque unum veluti in corpus redigit.-Corpus hoc in sua membra distincte partitur, certoque ordine recte disponit: ac universim quidem in partes quasdam præcipuas, quos libros vel tractatus vulgo dicimus; tractatus vero ipsos subdividit in plures disputationes aut dissertationes; has vel illas iterum in plura capita; ista denuo in varios articulos, paragraphos aut sectiones dispertit, prout exigit disputationis argumentum ita tamen ut una, eaque posterior quæstio, naturaliter ac veluti sponte subnascatur ex alia priore, vel ad hanc dilucidandam ordinetur, prout Angelicus Doctor in sua Summa exacte observavit.

Summæ D. Thomæ conspectus.

203.D. Thomas in sua Summa hanc procedendi rationem sequitur, ut primo consideret Deum in se; secundo in creaturis, quarum est principium et finis; tertio ipsarum creaturarum motum in Deum per Christum et sacramenta. Universam hanc mate

riam dividit in tres partes, quæ, quoniam secunda duplex est, quatuor partibus æquivalent.

1a PARS, De Deo, Trinitate, mundo, angelis et hominibus. Continet quæstiones 119.

1a 2æ

[ocr errors]

De beatitudine, actibus humanis, passionibus, habitibus, virtutibus. peccatis et vitiis, legibus, gratia et merito. Quæstiones 114.

De virtutibus theologicis et cardinalibus, oppositisque vitiis; de gratiis gratis datis; de diversis officiis, vita, statuque hominum. Quæstiones 189.

3 PARS. De Incarnatione, Christi vita et mysteriis, tribus primis sacramentis, et Poenitentia in genere. Quæstiones 90. SUPPLEMENTUM PARTIS 3. De Pœnitentiæ partibus, ExtremaUnctione, Ordine, Matrimonio, resurrectione, extremo judicio, beatis et damnatis. Quæstiones 99.

204. 2° Methodus scholastica particularis, quæ inservit tractandis quæstionibus singulis, considerari potest 1) quoad dispositionem, 2) quoad stylum.

205. 1) Quoad dispositionem septem puncta comprehendit, quæ sequuntur:

a) Introductio. Terminos scilicet quæstionis, detersa, si qua fuerit, omni ambiguitate vel æquivocatione, dilucide exponit; necessariasque definitiones ac divisiones præmittit.

b) Quæstionis distincta expositio. Certa ab incertis et adhuc controversis, accurate secernit: ac, indicatis iis in quibus consentiunt omnes, genuinum præsentis controversiæ statum dilucide aperit; et ubi res poscit, in plura membra distribuit, singulaque figit, ne alio dilabatur disputatio.

c) Opiniones diversa. Diversas Doctorum in ea quæstione sententias, opiniones vel errores, ex propriis ac fere primis aut præcipuis auctoribus, sincere fideliterque refert.

d) Positio, seu vera quæstionis solutio. Quæstionem resolvit per conclusionem, sive dogmaticam sive scholasticam; eamque primum, si opus sit, exponit aut limitat.

e) Ejusdem probatio. E locis theologicis argumenta elicit, probat, stabilit: momentis pariter, quoad fieri potest, eo ordine distributis, quem isti loci inter se tenent.

f) Objectionum confutatio. Pari ordine ac ratione, adversariorum impugnationes clare proponit ac dissolvit.

g) Corollaria, si quæ occurrunt, subjungit.

206. 2) Quoad stylum, scholastica sermone magis conciso, presso, simplici et aperto utitur, qui, præcisis rhetorum ambagibus ac figuris, multa paucis complectitur; quique ad severas dialecticæ leges, strictamque syllogisticen passim exactus, veri

tatem nitidius menti objicit ac suavius instillat, et errorem apertius detegit.

§ 2. De methodo sequenda.

207. Jam methodus sequenda ea nobis videtur, qua primum statuatur synthesis generalis; ac deinde in particularibus quæstionibus, quin excludatur analysis ubi opportunum fuerit, synthetice quoque procedatur.Quæ methodus præter alia emolumenta, et hoc habet pretii, quod illi doctrinæ, quæ non invenienda, sed nota jam et a Deo revelata est, maxime convenire videatur. - Jam distincte proponamus 1o methodum particularem,2o synthesim generalem seu totius Theologiæ synopsin.

1° Methodus particularis.

208. Quatuor puncta sunt: 1) Status quæstionis. Definitio terminorum, circumscriptio quæstionis.

209. 2) Positio seu propositio. Hæc ab erroribus, et quacumque opinione diversa, separatur et clare distinguitur.

210. 3) Argumenta. Hæc juxta ordinem plerumque dignitatis proponi solent; quandoque juxta ordinem efficacia disponi possunt.

211. 4) Objectiones. Ordine item fontium afferuntur objectiones, et solvuntur: sive hæ negativa sint sive positive; sive directe impetant propositionem, sive indirecte, allata nimirum argumenta evertendo.

2° Synthesis generalis seu totius Theologiæ synopsis.

212. Theologia, seu scientia Religionis, dividitur in duas partes, unam generalem alteram specialem; prior agit de vera Religione, altera de veræ Religionis doctrina, circa Deum, circa mundum, et circa hominem ad Deum, ceu finem ipsius ultimum deducendum.

[blocks in formation]

TRACTATUS I, de principiis theologicis, seu prolegomena.

TRACTATUS II, de Religione Christiana, seu de vera Religione contra Gentiles et

Judæos.

TRACTATUS IIII, de Christi Ecclesia, seu de vera Religione contra hæreticos. TRACTATUS IV, de Regula fidei, seu de Scriptura, Traditione et Magisterio Ecclesiæ, quæ sunt veræ Religionis regula pro ipsis Catholicis.

1 Ex non intellecto hoc principio erravit Hermesius in sua Methodologia.

2 Theologia generalis fere cum ea parte convenit quæ a nonnullis Apologetica dici solet; paulo latius tamen Theologia generalis extenditur.

« PoprzedniaDalej »