Obrazy na stronie
PDF
ePub

quæstor, quatenus gerit personam subditi, valide solvit tributum sibi, ut gerenti personam ministri publici. Similiter Christus, quatenus homo, et humani generis rei personam gerens, sibi ut Creatori et personæ læsæ satisfacere potuit.

328. c) Christus satisfecit libere: nam oblatus est quia ipse voluit. Isai. LIII, 7.-d) Ex propriis: nam opera satisfactoria, sicut reliqua opera bona, licet sint bona et dona Dei, sunt tamen simul etiam proprie bona hominis operantis, quæ procedunt ab ejus libera voluntate '. — e) Ex alias indebitis: opera enim Christi, præsertim quatenus satisfactoria, prorsus erant indebita, cum Christus nullum peccati debitum haberet. f) Ad æqualitatem nam Christi opera, ratione persona operantis dignificata, quodvis debitum facile adæquabant.- g) Ita ut repudiari non posset. Nam licet Deus potuisset humanum genus abjicere, omnemque satisfactionem respuere; tamen, postqnam voluit Christum esse Caput humani generis in hunc finem, ut pro eo satisfactionem condignam offerret, non potuit illam non acceptare. Ergo Christi satisfactio habuit omnes conditiones cond gnitatis.

329. -2) Infinitas. Actiones participant dignitatem persona operantis; atqui persona Christi erat dignitatis infinite; ergo actiones Christi habuerunt dignitatem ac valorem infinitum : ac proin constituerunt satisfactionem simpliciter infinitam.-Dico infinitam simpliciter, quo distinguatur satisfactio ab offensa: offensa enim in Adamo tantum fuit infinita secundum quid; satisfactio vero in Christo fuit infinita simpliciter, quia Christi persona est simpliciter infinita. Quare Apostolus: Non sicut deliclum ita et donum. Rom. V, 15.

PROPOSITIO V.

Christus actionibus suis vere meritus est, ejusque merita infiniti sunt valoris.

330.Prior pars, veritas meritorum est de fide: ut patet ex aperto testimonio Scripturæ, et Ecclesiæ docentis, justificationis nostræ causam meritoriam esse Christi passionem: Christi meritum nobis per Baptismum applicari 2. Altera pars, infinitas meritorum, est fide certa, secundum dicta in Prop. præcedenti.

331. PROB. I PARS. Christus vere meritus est. Nam actiones ejus conditiones habuerunt omnes ad meritum requisitas. Conditiones hujusmodi reducuntur ad tres: 1o ut opus sit liberum, honestum, præmio proportionatum; 2° ut operans sit gratus Deo et viator; 3° ut ex parte Dei sit præmii promissio, vel saltem operis ut remunerandi acceptatio. Atqui hæc omnia in

4 Trid. Sess. 6, can. 32.

2 Trid. Sess. 5, can. 2; Sess. 6, c. 7, can. 26. Cf. supra prop. 1, n. 312.

THEOL. DOGM. I.

31

Christi actionibus comperiuntur; quod patet ex promissione expressa Dei, ex oblatione per Christum facta, ex præmio retributo Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longærum, Isai. LIII, io. - Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo, in odorem suaritatis. Eph. V, 2. Humiliavit semetipsum... Propter quod et Deus exaltavit illum. Phil. II.

332. II PARS. Merita Christi sunt infinita, sicut est infinita satisfactio. Eadem enim est meriti et satisfactionis ratio : utriusque valor ex operis dignitate deducitur '. — Quare infinitatem meritorum Christi unanimiter docent Theologi, et Ecclesia non obscure insinuat. Clemens VI, Extrav. comm. cap. Unigenitus. De poenit. et remiss., ita loquitur: Christus in ara crucis non gultam sanguinis modicam, quæ tamen, propter unionem ad Verbum, pro redemptione totius humani generis suffecis set; sed copiose, velut quoddam profluvium, noscitur effudisse Quare ut non inanis tantæ effusionis miseratio redderetur, thesaurum militanti Ecclesiæ acquisivit, ut sic sit INFINITUS THESAURUS HOMINIBUS. Sap. VII, 14.

QUÆSTIONES.

10 Quid Christus suis operibus meritus est ? – 20 An sibi meruit unionem hypostati cam? -30 An Christi meritis non evadunt superflua opera nostra ? — 40 Per quos actus Christus meruit? 50 Quare redemptio specialiter Christi morti adscribitur? - 60 Quænam circa Christi orationem sunt animadvertenda?

333. QUÆR. 1o Quid Christus suis operibus meritus est? R. Christus sibi ipsi promeruit gloriam corporis, nominis exaltationem, gentium cultum et adorationem; nobis vero, justificationem et vitam æternam, eaque omnia gratiæ dona,quæ vel antecedunt justificationem vel subsequuntur. Hæc enim cuncta Scripturæ clare testantur. Phil. II, 8, 9: Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, PROPTER QUOD et Deus exaltavit illum, etc.-Hebr. II, 9: Videmus Jesum, PROPTER passionem mortis, gloria et honore coronatum.-Eph.1, 3,7: Qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in cœlestibus in Christo... in quo habemus redemptionem PER sanguinem ejus, remissionem peccatorum, secundum divitias gratiæ ejus 2.

334. Q. 2o An Christus etiam meruit sibi unionem hypostaticam? Resp. Negative. Neque unionem hypostaticam, quod certum est neque gratiam habitualem, aut scientiam, aut

1 Cf. propos. præced. Item S. Thom. 3 p. q. 48; Suarez, tom. 16, disp. 4, sect. 4 disp. 39, sect. 1.- Cf. S. Thom. p. 3. q. 19, a. 3 et 4; et q. 48 et 49.Suar. t. 16, disp. 39-42.

alios habitus infusos, neque gloriam essentialem animæ, seu visionem beatificam, quod probabilius est, Christus promeruit. -Non unionem hypostaticam, quia hæc in Christo fuit principium omnis meriti et prima gratia, quæ sub meritum non cadunt. Non habitus infusos aut visionem beatificam, quia omnia illa dona ab initio ipsi affuerunt, et una cum gratia unionis principium fuerunt meriti, sub meritum non cadentia'.

335. Q. 3° Si merita Christi sunt infiniti valoris, an non eo ipso opera meritoria nostra evadunt superflua? - Resp. Negative. Nam merita Christi nobis per merita nostra applicantur. Neque etiam merita nostra meritis Christi injuriosa sunt ; quandoquidem omnem vim merendi ex meritis Christi hauriunt. 336. Q. 4° Per quos actus Christus meruit? —R. Per omnes actus liberos humane naturæ : ut sunt prædicatio, oratio, passio, mors, etc. Illæ namque actiones habuerunt omnes conditiones ad meritum requisitas. Cumque omnes actiones vitæ Domini essent libera et bona, sequitur, eum a primo instanti conceptionis suae usque ad ultimum spiritum, quum desiit esse viator, indesinenter meruisse, secundum illud Joan. VIII, 29 : Ego quæ placita sunt ei (Patri) facio semper.-Quod si Ecclesia orat dicens: Per Resurrectionem tuam libera nos Domine, non sequitur Christum etiam meruisse post mortem. Petimus enim liberari per resurrectionem Christi, non per modum meriti; sed, tum per modum motivi, tum per modum simplicis efficacitatis huic mysterio inditæ per merita Christi præcedentia. Christus enim ante mortem meruit, ut resurrectio et alia opera post mortem peracta, nobis, præsertim ea credentibus et animo recolentibus, forent salutifera. Eodem sensu vulnus lateris Christi, post mortem inflictum, fuit meritorium, ut SS. Patres aiunt; quatenus scilicet cum Dominus adhuc viveret, illud libere acceptavit, et Deo Patri in pretium nostræ salutis obtulit. 337. Q. 5° Quare redemptio nostra specialiter Christi morti adscribitur? Licet minima Christi actio meritoria infiniti esset valoris, et ad redimendum genus humanum sufficiens, specialiter tamen dicitur Christus nos redemisse per mortem suam quia non voluit ut præcedentia opera effectum redemptionis haberent, nisi subsequente passione et morte sua, tanquam ultimo meritorum complemento, juxta illud Isai LIII, 10: Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longævum.

338.Q.6o Quænam circa Christi orationem sunt animadvertenda? R. -1) Christo, ut homo est, convenit orare pro nobis.

4 Suar. tom. 16, disp. 10, sect. 3-8. 2 Cf. S. Thom. p. 3, q. 48, 49.

Suar. t. 16, disp. 29, sect. 3.

Joan. XVII, 20: Non pro eis (Apostolis) rogo tantum; sed et pro eis qui credituri sunt, per verbum eorum, in me.

339.-2) Christus non orabat per partem sensitivam ; desiderium tamen partis sensitivæ oratione expressit, idque ad nostram instructionem et consolationem; ut cum ait: Pater, transeat a me calix iste. Matth. XXVI, 9.

340. -3 Christus oravit in hac vila, tum pro se, tum pro aliis pro discipulis, pro crucifixoribus, pro toto mundo.

341. -4) Christi oratio absoluta semper fuit exaudita; conditionata, non item.

342. -5) Christus proprie non egebat oratione, ut passim Patres docent: nam quæ petebat erant ei aliis titulis debita. Constitutum autem divinitus fuit ut oraret -a) quia decebat eum omnibus modis nostram salutem operari: merendo satisfaciendo, impetrando.-b) Quia oratio est eximius religionis actus : quare Dominus crebro oravit, non solum oratione vocali, sed etiam mentali: Erat pernoctans in oratione Dei. Luc. VI, 12. -c) Propter exemplum, quod docet S. Ambrosius in cap. VI Luc. d) Ut ostenderet se esse missum a Patre coelesti, et ab ipso omnia habere: Propter populum qui circumstat, dixi ; ut credant quia tu me misisti. Joan. XI, 42.

343. 6) Christus etiamnum in coelo interpellat pro nobis. Rom. VIII, 34: Jesus Christus, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis 1. Neque solum eo modo interpellat pro nobis apud Patrem, quod sanguis et merita ipsius semper sint Patri objective præsentia, eumque sic ad misericordiam flectant; sed etiam per proprium actum, desiderando et petendo a Patre ipsaque divinitate, ut sua merita nobis appli

centur.

344. Quod si Christus pro nobis orat, nihilo tamen minus etiam ipse nobis orantibus directe dona concedit: Si quid petieritis me in nomine meo, hoc faciam. Joan. XIV, 14. Unde et Ecclesia dum Christo supplicat, non petit ut oret, intercedat pro nobis ; sed dicit: Christe, audi nos, miserere nobis. Qua orandi forma uti consuevit, partim propter periculum errorum Arii et Nestorii; partim quia oratio dirigitur ad personam Christi, quæ est ipsum Verbum divinum, cujus secundum se spectati non est orare, sed misereri, adjuvare. Qui tamen

Christum apprehendere novit qua hominem et qua Deum, recte potest ab eo petere, ut orationes supplicantis Patri offerat, easque cum suis conjungat ; imo rogare, ut nobis meritorum suorum efficacem applicationem impetret.

4 Cfr. Hebr. VII, 25; I Joan. II, 1. Cf. Trid. Sess. 14, cap. 8.

CAPUT QUARTUM.

DE CULTU REDEMPTORIS.

QUESTIO PRÆVIA.

345. Quid est cultus et quomodo dividitur? R. Cultus generatim sumptus, est honor qui alicui objecto defertur propter excellentiam aliquam illi conjunctam. Porro id cui defertur honor, dicitur objectum materiale cultus; excellentia autem, propter quam defertur, dicitur motivum vel objectum formale. Cultus distinguitur ab adoratione; licet enim aliquando adoratio, generali quodam sensu, pro cultu sumatur ; communius tamen pro cultu latriæ usurpari solet.

346. Cultus dividitur multipliciter, prout spectatur vel ejus objectum formale, vel materiale, vel utriusque connexio.

347. Spectato objecto formali, cultus est civilis vel sacer seu religiosus prout scilicet defertur ob excellentiam humanam et naturalem, vel cœlestem et supernaturalem. Porro cultus sacer alius est supremus, alius subordinatus. Supremus, qui dicitur latriæ, adorationis, exhibetur ob excellentiam divinam seu increatam, ac proin competit Deo. Cum autem excellentia divina una sit in tribus Personis, una eademque adoratio illis debetur. Subordinatus cultus tribuitur ob excellentiam supernaturalem creatam, a Deo participatam ; quæ si fuerit communis, cultus vocatur dulia: qualis locum habet in invocatione et veneratione Sanctorum ; imo honor qui exhibetur homini pio in terris ob ejus virtutes supernaturales, reducitur ad duliam. Si vero excellentia fuerit singularis, illa nimirum qua Sanctissima Dei Mater eminet, cultus vocatur hyperdulia. Cultus subordinatus, ut patet, in Deum redundat.

:

348. 2o Spectato objecto materiali, distinguitur cultus per se et cultus per accidens. Etenim objectum quod colitur, -1) potest esse persona directe spectata, vel aliquid ipsius, i. e. aliquid cum ea substantialiter conjunctum; ut Verbum, Christus, ejus humanitas, ejus vulnera, latus, cor divinum tunc dicitur cultus per se, quia objectum colitur per se, seu in se spectatum: in se, inquam, spectatum, vel principaliter, vel concomitanter. -2) Objectum potest esse aliquid accidentaliter cum persona conjunctum et tunc cultus est per accidens; sic honoratur thronus et purpura una cum rege.

349. 3 Spectata connexione objecti formalis cum materiali

« PoprzedniaDalej »