Obrazy na stronie
PDF
ePub

CAPUT SECUNDUM

DE PROPRIETATIBUS REDEMPTORIS.

58. Hactenus ostendimus Jesum Nazarenum esse divinitus missum humani generis Redemptorem. Jam propius tam conspicua persona intuenda nobis est, ut ejus naturam et physicas proprietates distincte introspiciamus. Quatuor autem præcipua in eo perpendemus: 1o naturam divinam, 2onaturam humanam, 3o unionem utriusque, 4° influxum mutuum utriusque naturæ, in ipsa Christi persona concrete et adæquate sumpta. Hinc quatuor articuli :

Articulus I, de Christi divinitate.

Articulus II, de Christi humanitate.

Articulus III, de utriusque naturæ in Christo nexu.
Articulus IV, de Christi persona in concreto.

59. His quatuor articulis ineffabilis Jesu Christi personæ proprietates omnes summatim continentur, quas Ecclesia variis definitionibus ac documentis exposuit. Horum præcipua sunt: Symbolum Apostolorum, Nicænum, Constantinopolitanum et Athanasianum: Anathematismi S. Damasi papæ (378); Anathematismi S. Cyrilli, seu decreta Synodi Ephesine adversus Nestorium (431); Definitio Synodi Chalcedonensis (451); Definitio Synodi VI (Cp. III, 680); Decretum concilii Francofordiensis (794). Ex his duo fragmenta præcipui momenti subjicimus.

DEFINITIO CONCILII CHALCEDONENSIS.

60... Sequentes igitur sanctos Patres, unum eumdemque confiteri Filium et Dominum nostrum Jesum Christum, consonanter omnes docemus; eumdemque perfectum in deitate, et eumdem perfectum in humanitate, Deum vere et hominem vere, eumdem ex anima rationabili et corpore; consubstantialem Patri secundum deitatem, consubstantialem nobis eumdem secundum humanitatem, per omnia nobis similem absque peccato : ante sæcula quidem de Patre genitum secundum deitatem, in novissimis diebus eumdem propter nos et propter salutem nostram, ex Maria virgine Dei genitrice secundum humanitatem: unum eumdemque Christum, Filium Dominum unigenitum, in duabus naturis inconfuse, immutabiliter, indivise, inseparabiliter agnoscendum; nusquam sublata naturarum differentia propter unitionem, magisque salva proprietate utriusque naturæ, et in unam personam atque subsistentiam concurrente, non in duas personas partitum atque divisum; sed unum et eumdem Filium unigenitum, Deum Verbum, Dominum Jesum Christum ; sicut ante prophetæ de eo, et ipse nos Jesus Christus erudivit, et Patrum nobis Symbolum tradidit.

SYMBOLUM ATHANASANIANUM.

61... Necessarium est, ut qui vult salvus esse, Incarnationem quoque D. N. J. C. fideliter credat. Est ergo fides recta, ut credamus et confiteamur, quia D. N. J. C. Dei Filius, Deus et homo est. Deus est ex substantia Patris ante sæcula genitus, et homo est ex substantia matris in sæculo natus; perfectus Deus, perfectus homo: ex anima rationali et humana carne subsistens; æqualis Patri secundum divinitatem; minor Patre secundum humanitatem. Qui licet Deus sit, et homo; non duo tamen, sed unus est Christus. Unus autem, non conversione divinitatis in carnem, sed assumptione humanitatis in Deum, unus omnino, non confusione substantiæ, sed unitate persona. Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo ita Deus et homo unus est Christus.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Christus est ipsum Verbum divinum. seu secunda
Trinitatis persona, ac proin verus Deus.

62. Propositione enuntiatur articulus Symboli: Credo .. et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum... Deum de Deo, lumen de lumine... consubstantialem Patri.

63. Statuitur Christi divinitas, seu ipsius natura divina, adversus Cerinthianos, Ebionitas, Paulianos, Photinianos, Arianos et Socinianos.

64. Probatur autem tum ex S. Scriptura, tum ex traditione antenicæna; ut eo aptius confutentur hæretici, præsertim Sociniani, qui fidem divinitatis Christi, seu Verbi, clamitant a Nicænis Patribus ex intemperanti in Arium odio primum fuisse decretam ; vel saltem a S. Justino invectam.

[ocr errors]

65. PROB. 1o Ex Scriptura.Christus vere Deus est, si ut Deus exhibetur,tum a Prophetis, tum ab Evangelistis ; si se ipsum Deum prædicat, et opera Dei facit; si demum testimonium ejus tanquam de proprie dicta divinitate intellexerunt tam Judæi quam Apostoli. Atqui hæc omnia ita se habent; ergo Christus vere Deus est.

66. Probator minor. -1) Testantur Prophetæ : Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis... Tecum principium in die virtutis tuæ,in splendoribus sanctorum : ex utero ante luciferum genui te. Ps. CIX. Quo loco de Christo agi patet ex Matth. XXII, 43. Illud ex utero ante luciferum genui te, quod de æterna Christi ex Patre generatione communiter exponunt Patres, aliter vertit ex Hebræo S. Hieronymus multique cum ipso. At Bellarminus aliique non pauci hebræum textum cum

versione Vulgata apprime componunt; adeo ut citata verba æternam Christi ex Patre generationem, ejusque proinde divinitatem probent directe et per se, nec duntaxat indirecte, ut exprimentia traditionem Patrum, hoc textu fidem suam profitentium. Ecce virgo concipiet,et pariet filium, et vocabitur nomen ejus EMMANUEL. Isai. VII, 14. Quod oraculum tanquam indubie apud Judæos de Christo intellectum, memorat Matthæus, I, 23.

67. -2) Testantur Evangelist: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum : hoc erat in principio apud Deum; omnia per ipsum facta sunt... Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis... Joannes testimonium perhibet de ipso. Joan. I. Unde sic: Verbum incarnatum est verus Deus; atqui Verbum incarnatum, teste Evangelista, est Christus Jesus, de quo Joannes Baptista testimonium perhibet ; ergo Christus Jesus est verus Deus. Evangelista cæteri a præclaro de Christi divinitate testimonio similiter exordiuntur. Copiosius autem et luculentius eam declarat Joannes, qui, teste Hieronymo, scripsit Evangelium adversus Cerinthum, et maxime tunc Ebionitarum dogma consurgens. De scriptor. eccles. 1. 19.

68. -3) Se ipsum Deum prædicat: Ego et Pater unum sumus. Sustulerunt ergo lapides Judæi ut lapidarent eum... Quia tu,homo cum sis,facis te ipsum Deum. Joan. X,30 seqq.

69. -4) Facit opera divina: Vos dicitis: Quia blasphemas, quia dixi: Filius Dei sum. Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi. Si autem facio, et si mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre. Joan. X, 36 seqq. Scilicet opera Dei Jesus suo nomine patrat: Domine, si vis, potes me mundare... Volo, mundare, Matth. VIII, 3; non sicut Apostoli, qui in nomine Jesu Nazareni miracula operantur.

70. -5) Christi testimonium tanquam de vera divinitate prolatum intellexerunt Judæi; ideoque eum uti blasphemum interficere voluerunt: Propterea ergo magis quærebant eum Judæi interficere: quia... Patrem suum (græce idov proprium) dicebat Deum, æqualem se faciens Deo. Joan. V. 18. Cf. ibid. X,33.

71. -6) Ita etiam intellexerunt Apostoli: Hoc sentite in vobis quod et in Christo Jesu: qui cum in forma Dei esset,non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo. Philipp. II, 5. - Vos Spiritus sanctus posuit episcopos, regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. Act. XX, 28.

72.2° Ex traditione antenicæna. Divinitatis Christi testes sunt Patres synodi Antiochenæ, damnantes Paulum Samosatenum (270).

[blocks in formation]

73. S. Ignatius martyr (107): Deus noster Jesus Christus in utero gestatus fuit a Maria, secundum dispensationem Dei, ex semine quidem David, de Spiritu autem sancto. Epist. ad. Eph. c. 18.

74. S. Polycarpus, martyrio proximus (166), ita æternum Patrem orabat: Te benedico et glorifico, per sempiternum Pontificem Jesum Christum dilectum Filium tuum, per quem tibi cum ipso in Spiritu sancto gloria, nunc et in futura sæcula sæculorum. Amen. Apud Euseb. Histor. 1. IV, cap. 15. 75. S. Justinus (167): Filius ejus, qui solus proprie dicitur Filius, Verbum, simul cum illo ante creaturas et existens et nascens, quoniam per eum primitus cuncta condidit et ornavit. Apol. ad. Senat. n. 6.

76. S. Irenæus (202): Ecclesia, per universum orbem usque ad fines terræ seminata, et ab Apostolis, et a discipulis eorum, accepit eam fidem quæ est in Deum Patrem omnipotentem... et in unum Jesum Christum, Filium Dei, incarnatum pro nostra salute. Contra hær. I. I, c. 10. Et 1. III. c. 6 :... Quis Deus? De quo dixit: Deus manifeste veniet, Deus noster et non silebit: hic est Filius.

77. Tertullianus (245) Ego et Pater unum sumus, ad substantiæ unitatem, non ad numeri singularitatem pertinet. Contra prax. c. 25.

78. Martyres divinitatem Christi testantur. In actis SS. Felicitatis et filiorum ejus (164), Martialis inter eos natu minimus, sic respondet Publio: Omnes, qui non confitentur Christum verum Deum esse, in ignem æternum mittentur. Apud Ruinart. Acta Mart. sincera.

79. Traditio antenicæna confirmatur testimonio gentilium. Celsus passim exagitat Christianos, quod dicere solerent, Deum humanæ salutis causa in hunc mundum venisse, natum et crucifixum esse'. — Plinius, in epistola ad Trajanum, testatur se deprehendisse, quod Christiani soliti essent stato die, Christo quasi Deo carmen dicere securn invicem. Lib. I, ep. 97,

80. OBJIC. 1o Dicit Joannes cap. I. Verbum fuisse apud Deum; ergo Verbum a Deo distinguitur, nec est ipse Deus. Resp. Distinguo conseq. Distinguitur a Deo Patre quoad personam, conc. quoad naturam. neg.

81. Obj. 2o Cum Christus se dicit esse in Patre, hoc de inexistentia morali, non physica, intelligendum est; ergo verbis Christi allatis non demonstratur ejus divinitas. Probatur antec.ex Joan XVII, 21, ubi idipsum dicit de omnibus fidelibus. -R. Neg. antec. Ad probationem, nego paritatem. Si Christus, cap. X, unionem moralem significare voluisset, profecto non ad miracula sua provocaset.

1 Origenes, contra Cels. 1. 4, n. 7, 8, 10, 14.

82. Obj. 3o Christus se vocat Deum, sicut omnes Israelitae dicuntur dii: Ego dixi: Dii estis. Joan. X, 34; ergo non proprie dictam divinitatem sibi attribuit. - R. Neg. ant. Argumentum Christi in hoc loco non est a pari, sed a minori ad majus.

83. Obj. 4° Multa in Scriptura affirmantur de Christo, quæ Deo convenire non possunt: v. g. quod patiatur, moriatur, quod sit minor Patre; ergo. R. Dist. ant. Hujusmodi affirmantur de Christo secundum humanitatem. conc.; secundum divinitatem, neg.

84. Obj. 5o Christus dicitur Deus sensu repræsentativo : quatenus scilicet, utpote legatus Dei, Deum repræsentabat; ergo non est verus Deus. Prob. antec. -1) Christus vere fuit Missus et legatus Dei; ergo quæcumque in Scriptura ei divinitatem videntur attribuere, possunt et debent secundum hanc ipsius qualitatem, i. e. sensu repræsentativo intelligi. -2) Christus est Angelus novi Testamenti, similis angelis Testamenti Veteris; atqui per Angelos dictus est sermo Israeli: Ego sum Dominus Deus tuus. Exod. XX, 22. Ergo similiter Christus, quin esset Deus, dicere potuit: Ego Deus, Filius Dei sum. — R. Neg. antec. Ad probat. 1am dist. antec.: Christus fuit etiam legatus Dei, missus a Deo Patre, conc.; fuit mere legatus, et non simul Filius Dei unigenitus et proprius, à Patre distinctus et Patri æqualis, neg. antec. - Ad probat. 2am, neg. maj. et assertam paritatem. Angeli quidem, ut communior et probabilior opinio habet, in Veteris Testamenti Theophaniis apparuerunt dicentes: Ego sum Deus; non tamen apparuerunt in propria sua natura ac persona, sed tantum in forma adscititia, personam Dei repræsentante: quemadmodum fere actor in scena, regio ornatu apparens, principaliter regem repræsentat 3. Unde cum angelus Moysi et Israelitis apparens dicit: Ego sum Deus, solum significat se esse Deum repræsentative, non personaliter seu verius, Deus ipse angeli sui ministerio loquens, dicit: Ego sum Deus tuus. Cum autem Christus in propria sua substantia et persona veniens, testatur solemniter se Filium hominis, esse verum et unigenitum Filium Dei, unum cum Patre, manifeste significat se Deum esse non repræsentative, sed personaliter. Cæteroquin, Scriptura de angelo, vel mero legato Dei, nusquam loquitur sicut de Christo; nusquam angelicæ naturæ cum divina unionem exhibet dicens: Verbum, Deus, angelus factus est.

[ocr errors]

85. Obj. 6o Dicitur I Cor. XV, 28: Quum subjecta fuerint illi omnia, tunc et ipse Filius subjectus erit ei qui subjecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. Ergo Christus non est ipse Deus supremus. R. Dist. antec. Subjicietur Patri Filius,

Malach. Ill, 1. - 2 Hebr. 11, 2.

3 Cf. Platel. De Angelis, n. 321.

« PoprzedniaDalej »