Obrazy na stronie
PDF
ePub

loquatur peregrinis; legat, scribat, cantet artificiose; de rebus. sublimioribus et aliunde ignotis erudite respondeat; si quis secreta, peccata occulta, res procul gestas manifestet; si omnia quæ tempore vexationis acciderunt, ea cessante, penitus ignoret; si nomen Dei, Jesu, Mariæ et Sanctorum nequeat invocare; si rerum sacrarum. Ecclesiæ, Evangeliorum, etc. horrorem præ se ferat. Quod si quædam falsa dicantur ab energumeno, non ideo vis indiciorum infirmatur proprium enim dæmonis est veris falsa miscere.

106. Q. 4° Quænam est possessionis causa? - R. Distinguitur triplex moralis, physica et finalis. Causa moralis est peccatum, vel proprium vel alienum : quæ tamen causa necessaria non est. Causa physica est Deus, utens dæmone tanquam ministro; subin quoque viri sançti, ut S. Paulus I Cor. V, 5; nonnunquam etiam magi, Deo permittente, dæmones immittunt. - Causa finalis, quatenus intenditur a Deo, est energumeni bonum, emendatio, vel probatio ad meritum; item, sensibilis manifestatio spirituum, virtutis quæ Eucharistiæ ac sacramentalibus inest, quandoque etiam ecclesiastica potestatis. Quatenus vero a dæmone intenditur, causa finalis est odium in Deum et hominem, ac ruina salutis humanæ.

107. Q. 5° Quid de magia sentiendum? - R. Magia accipi potest lato vel stricto sensu. Magia late sumpta, quæ et naturalis, artificialis vel alba dicitur, nihil est aliud quam ars circulatoria seu præstigiatorum. Magia stricte sumpta, de qua sola hic movetur quæstio, est ars patrandi prodigia, quæ, licet non absolute supernaturalia, vires tamen hominum superent, ac per dæmonem, vi pacti, cum ipso vel formaliter vel virtualiter initi, producantur.

carmina,

108. Variæ distinguuntur operationes magice divinatio, incantatio, evocationes seu necromantia, fascinatio, maleficia, philtra, sortes et sortilegia.

109. Non confundenda est vis dæmonis cum vi magorum, seu horum cum dæmone commercio prior explicite asseritur in Scriptura, altera non item.

110. Quod pertinet ad existentiam magiæ, seu commercii pacti cum dæmone, duplex invenitur opinio. - Prima negat magiam existere, omniaque facta que arti magic tribuuntur, repetit vel ex ignorantia rerum physicarum, vel ex facinorosorum hominum astutia, vel ex phantasia illusionibus: sed hæc opinio temeraria est. Sententia altera, omnino tenenda, magiam existere affirmat. Quamvis enim omnes fateantur deceptiones plurimas occurrere, et nimiam in hoc genere credulitatem ut noxiam reprobent; nihilominus magiam generatim spectatam non esse figmentum, communis sententia est. Quæ qui

dem, spectatis ejus fundamentis, adeo certa videtur, ut saltem absque temeritatis nota, in dubium nequeat revocari. Dari magiam, ait Suaresius, ita certum est, ut sine errore in fide negari non possit.

111. Huic revera sententiæ argumenta favent intrinseca et extrinseca validissima. Magiæ veritatem -1) ab intrinseco suadent ipsa rei non tantum possibilitas, sed et verisimilitudo; quæ satis patet spectata dæmonis malitia, et humanarum cupiditatum vi: Flectere si nequeo superos, Acheronta movebo. Virg. 2) Ab extrinseco: a) Que in Scripturis leguntur de magis, veneficis, pythonibus; ex. gr. Exod. VII et VIII; I Reg. XXVIII; Act. VIII, XIII, XVI. b) Auctoritas gravissimorum scriptorum, qui non tantum artis magicæ mentionem faciunt, sed insuper ejusdem originem aperiunt. Sic Augustinus commemorat consultationes, et pacta quædam significationum, cum dæmonibus placita atque fœderata; qualia sunt molimina magicarum artium. De doctr. Christ. c. 20, n. 30°. c) Leges tum divinæ, tum ecclesiasticae et civiles, contra magicas operationes late. Exod. XXII, 18: Maleficos non patieris vivere3. Constitutio Innocentii VIII data anno 1484, et Constit. Sixti V, Cœli et terræ Creator, eos damnat, qui sortilegiis et superstitionibus, non sine dæmonum saltem occulta societate aut tacita pactione, operam dare non verentur. Item Gregor. XV, Constit. Omnipotentis Dei 3.

[ocr errors]

112. Q. 6° An singulis hominibus adjunctus est diabolus tentator R. Communiter receptum est, juxta Suarez, angelum malum, Deo permittente, cuilibet homini a Lucifero deputari; cum id fundetur in Scriptura, et a pluribus Patribus expresse asseratur.

-

1 Tom. 12, 1. 2, De superstit. cap. 14, 16, 17. Cf. Lessius, De justitia, ceterisque virt. card. lib. 2, cap. 43. -2 Cf. Euseb. Præpar. Evang. 1. 5, c. 10 et 11; S. Hieron. in Vita S. Hilarionis, n. 21. Cf. Bolland. S. Theophil. 4 febr.; S. Ægid. 14 maii; S. Cyprian. 26 sept. - 3

[ocr errors]

Cf. Levit XIX, 31.

4 Cf. Wirceburg. De ung., c. 2, art. 2, § 1; Perrone, De creat. n. 126.

CAPUT TERTIUM.

DE HOMINE EJUSQUE PECCATO.

113. Homo inter creaturas visibiles locum occupat principem, constitutus quasi Rex mundi ab ipso Creatore dicente: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram : et præsit... volatilibus cæli, et bestiis, universæque terræ. Gen. I. Unde et exclamat Psaltes VIII, 5: Quid est homo, quod memor es ejus !... Minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum, et constituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia subjecisti sub pedibus ejus. Patres quoque certatim variis encomiis hominis excellentiam extollunt, vocantes eum creationis interpretem, sanctificatorem mundi, rerum visibilium pontificem, microcosmum, seu totius mundi compendium. - Sicut (Deus) mundum, ait Lactantius, propter hominem machinatus est, ita ipsum propter se, tanquam divini templi antistitem, spectatorem operum rerumque cœlestium 1.

114. Jam vero penitius nobis natura hominis ejusque fata consideranda sunt ; ideoque duo articuli statuendi.

Articulus I, de hominis creatione, ejusque statu primitivo.
Articulus II, de lapsu protoparentum et peccato originali.

ARTICULUS 1.

DE CREATIONE HOMINIS EJUSQUE STATU PRIMITIVO 2.

NOTIONES PRÆVIE.

115. Notiones prævia explicandæ sunt sequentes naturalis conditio hominis, natura, naturale, connaturale, præternaturale, supernaturale,status supernaturalis; gratia sanctificans, justitia originalis; dona primitiva et gratuita ; status varii humanæ naturæ.

116. Conditio naturalis hominis est ipsa natura hominis accepta pro physica ejus essentia, et definiri potest: Complexus partium quibus homo coalescit, et facultatum quibus instruitur. Hæ porro reduci possunt ad quatuor: corpus sensibile, animam immortalem, intellectum rationalem, et voluntatem liberam.

1 Lactant. Ira Dei, cap. 14. 2 Cf. S. Thom. p. 1, qq. 75-102; Suar. tom. 3, tract. 1, lib. 3, 4, 5; et tract. 2, lib. 1-6.

117. Facultates seu potentiæ hominis, principaliter pertinent ad aninam, quæ humani compositi forma, et operationum ejus primarium principium est. Sunt autem duplicis generis: organicæ et inorganicæ. Organicæ potentiæ, quæ et inferiores dicuntur, illæ sunt, quæ organis corporeis animatis inhærent, complentur et exercentur. Inorganicæ, quæ et superiores appellantur, illæ sunt, quæ absque ullo organo in sola anima subsistunt, et sine complemento organico exercentur.

118. Vires organicæ sunt tres vegetativa, locomotiva, sensitiva. Vis sensitiva, seu sensibilitas, alia est apprehensiva et alia appetitiva. - Apprehensiva est vel externa, et quinque sensibus exercetur; vel interna, quo refertur phantasia, instinctus etc. Sensibilitas appetitiva, seu sensualitas, appetitus sensitivus, dividitur in concupiscibilem, cujus objectum est bonum delectabile secundum sensus; et irascibilem, cujus objectum est idem bonum quatenus arduum. Ad appetitum sensitivum referuntur passiones, quæ in eo proprie resident, influxui tamen virium superiorum subjectæ sunt.

:

119. Vires superiores seu inorganicæ, sunt vel apprehensivæ intellectus, ratio et quæ eodem reducuntur; vel appetitivæ, quæ voluntate seu appetitu intellectivo continentur. — Ad vires superiores referuntur habitus, qui in iis propriam sedem habent'.

120. Prædictæ facultates omnes quatuor constitutivis supra expositis continentur, vel ab iis dimanant; suntque homini naturales, quia ex natura ejus immediate et necessario sicut a sole radii proficiscuntur.

121. Natura, in sua integritate sumpta, non tantum est principium et subjectum omnis activitatis in ente; sed etiam illam ipsam activitatem includit: seu, est complexus facultatum, quæ a prædicto principio manant, et ad specificam entis perfectionem pertinent. Sic natura hominis, integraliter sumpta, non tantum substantiam animalem et rationalem, sed etiam facultates omnes, intellectum, voluntatem, sensus internos et externos comprehendit 2.

Cf. S. Thom. 1, p. q. 77, 78. seqq.- Hujus op. tom. 2. De virtut. n. 40, 44 seqq. - Nota. Vires superiores seu intellectuales, omnia efficiunt quæ sensitivæ; sed excellentius. Hinc datur intellectualis visus, auditus, gustus, etc., analogus visui, aliisque operationibus sensitivis. Objecta quoque similia objectis sensibilibus occurrunt, in ordine superiore seu intellectuali posita: nempe verum et falsum, pulchrum et turpe, bonum et malum, delectabile et triste.- Porro objecta utriusque ordinis, i. e. tum sensibilis tum intellectualis, esse possunt naturalia aut supernaturalia. Sic, corpus Christi in sua Passione, erat objectum sensibile naturale; idem vero corpus Domini in sua Transfiguratione, erat objectum sensibile supernaturale. Sic etiam, Deus abstractive spectatus in hac vita, est objectum intellectuale naturale; spectatus vero intuitive in cœlo, est objectum intellectuale supernaturale. - 2 Cf. Supra, De Trinit. Introd. § 2, n. 10.

122. Naturale id est, quod ad naturam pertinet: seu quod est vel pars naturæ, vel ex natura fluit, vel a natura aliquomodo exigitur sive ad integritatem sive ad perfectionem: cujusmodi sunt v. g. rami, flores, fructus, in arbore; loquela, scientia, in homine.

123. Connaturale frequenter idem sonat ac naturale; sensu autem particulari aliquando usurpatur, ad significandum id quod natura secum ducit, quod cum ea connexum est licet ab ea non intendatur, utpote ad ejus integritatem seu perfectionem minime conferens; ut concupiscentia, mortalitas in homine.

124. Præternaturale est id quod, licet a natura non exigatur, naturæ tamen ordinem non transcendit; sed tantum eam intra suos limites perficit, ad superiorem ordinem non elevando ut immunitas a concupiscentia, ab ærumnis, a morte 1.

125. Itaque tria hæc naturale, connaturale et præternaturale, intra ordinem naturæ continentur. His opponitur supernaturale stricte dictum, de quo no sequenti.

126. Supernaturale, vel ens supernaturale, est illud quod naturæ vires et exigentias excedit. Naturæ vires intelliguntur tum activæ, tum passivæ seu receptivæ, non vero obedientiales. Sic visio beatifica est supernaturalis homini, licet non superet vires obedientiales ejus. Naturæ exigentiæ sunt quædam jura physica, vel ut alii vocant, appetitus innati, ad aliquas res obtinendas ; et hæc dicuntur exigentiis illis deberi ab auctore naturæ, ut exercente justitiam providentialem 2.

127. Distinguitur ens supernaturale, -1) quoad modum vel quoad substantiam, -2) relative vel absolute.

128. Supernaturale quoad modum duntaxat, est donum in se naturale, collatum modo proprie supernaturali; ut vita mortuo restituta Supernaturale quoad substantiam, seu stricte dictum, est peculiare Dei donum, quod, in se spectatum, totius naturæ ordinem, vires et exigentias excedit; quia refertur ad Deum, ut in se est attingendum: cujusmodi est gratia interna.

129. Supernaturale dicitur aliquid relative, cum tale duntaxat est respectu alicujus creaturæ in particulari: ut immunitas a morte, a concupiscentia, respectu hominis. - Absolute, cum tale est respectu omnis creaturæ; seu cum cujuslibet naturæ, creatæ vel creabilis vires et exigentias transcendit : hujusmodi est visio intuitiva Dei, et gratia quæ ad ipsam conducit 3. Ad hæc excelsa dona, nulla creatura jus ullum vel possibilitatem habet, nec ullatenus aspirare potest ex semetipsa : sicut nemo subditus, ad habitandum tanquam filius et hæres in domo Regis.

1 Cf. Perrone, De Creat. n. 298, not. (2). — 2 Cf. S. Thom. I p. q. 21. art. 1 ad 3. 3 Cf. tom. 2, De gratia, introd.

THEOL. DOGM. 1.

25

« PoprzedniaDalej »