Obrazy na stronie
PDF
ePub

PROPOSITIO V.

Deus eadem voluntate seria et antecedente, vult salvos fieri etiam infantes decedentes sine Baptismo, et Christus pro iisdem mortuus est.

192. Propositio enuntiat sententiam piam, et receptam inter catholicos Theologos.

193. PROB. 1o II Cor.V,14: Si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt; et pro omnibus mortuus estChristus1. 194. 2° Augustinus contra Jul. Op. imperf. 1. 1, c. 64, ait : Unus pro omnibus mortuus est; ergo omnes mortui sunt. Conclusio hæc Apostoli invicta est; ac per hoc, QUIA ET PRO PARVULIS MORTUUS EST, profecto etiam parvuli mortui sunt 2.

PROPOSITIO VI.

Deus est perfectissime providus.

195. De fide, ut aperte ex Scriptura patet, et traditur a Concilio Vat. Constit. Dei Filius, capite 1, supra n. 14.

196. Providentia divina, juxta S. Thomam 3, est ratio ordinis rerum in finem, in mente divina existens. Duo complectitur: rerum omnium ad suos fines ordinationem, quæ pertinet ad intellectum; et istius ordinis per media idonea in tempore executionem, quæ ad voluntatem spectat ".

197. Providentiam negant Epicurei et Fatalista; item ex recentioribus philosophis ii, qui ita in omnibus vident causarum secundarum effectionem, ut nullibi Dei operationem agnoscant; aut qui Providentia actionem libertati humanæ repugnare existimantes, ideo Providentiam rejiciendam putant. Verum sciendum est, Providentiam in creaturas liberas agere ita, ut impleat sua in iis consilia et simul earum libertatem integram relinquat. Sic Deus res quas condidit administrat, ait Augustinus, ut eas agere proprios motus sinat.

198. Providentia distinguitur duplex, naturalis et supernaturalis, prout respicit ordinem naturæ vel ordinem gratiæ. Utraque sequentibus testimoniis probatur.

199. PROB. 1° Sap. VIII, 1: Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. - Ibid. XIV, 3: Tua, Pater, providentia gubernat omnia.

200. 2o Si Deus creaturas suas providentia non prosequeretur, hoc ideo foret, vel quia non potest vel quia non vult; atqui

4 Cf. Rom. V, 15 seqq. -2 Cf. hujus operis tom. 2, tract. De Gratia, cap. 1, art. 4, prop. 5, n. 233 seqq.; item, De Novissimis, cap. 1, art. 3, q. 3, n. 84. 3 1p. q. 22, art 1. - Cf. Suar. t. 1, tract. 1, 1. 3, c. 10.

41 p. q. 22, art. 1, ad 2. -5 De Civit. 1. 7, c. 20.

neutrum de ente optimo simul et omnipotenti dici potest; ergo. Cum Deus omnia faciat propter finem, tam late debet extendi Dei providentia quam efficientia; ergo ad res omnes et singulas, tametsi videantur minimæ. Hæc autem mirabilis providentia facile consideranti patet, juxta illud pervulgatum :

Maximus in minimis cernitur esse Deus.

201. Demum, sublata providentia, admittendum est aliquod fatum: sed hoc definiri nequit in quo consistat, et aliunde inducit ordinis moralis ruinam. Ergo vi quoque rationis, providentia admittenda est.

PROPOSITIO VII.

Deus est infinite verax.

202. De fide, prout aperte ex Scriptura et Ecclesiæ doctrina patet.

203. Veracitas in Deo est constans et immutabilis voluntas vera dicendi, et servandi promissa. In hac Dei veracitate fundamentum fidei nostræ situm est.

204. PROB. 1o Ratio proclamat, Deum, cum infinita sapientia sit et bonitas, summam quoque veritatem esse et veracitatem. 205. 2o Scriptura idem testatur. Joan. XIV, 5: Ego sum via, et veritas, et vita. Hebr. VI, 18: Impossibile est mentiri Deum. Rom. III, 4: Est autem Deus verax; omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: Ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. Ps. CXLIV Fidelis Dominus in omnibus verbis suis 1.

PROPOSITIO VIII.

Deus est infinite misericors et justus.

206. De fide, ut præcedens.

207. Misericordia est bonitas et indulgentia Dei erga miseros omnes, præsertim erga peccatores.

208. Justitia lato sensu, est omnium virtutum complexio, nec a sanctitate distinguitur. Sensu autem stricto, est virtus specialis, reddens unicuique suum. Prout est in Deo, justitia definiri potest: Constans voluntas et efficax tribuendi creaturis præmia et supplicia, pro cujusque meritis.

[ocr errors]

209. PROB. Ps. CVII,4: Magna est super cælos misericordia tua; et usque ad nubes veritas tua. Ps. CV, 1: Confilemini Domino quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. Ps. CXLIV, 9: Suavis Dominus universis : et miserationes ejus super omnia opera ejus.

210. Ps. CXVIII, 137: Justus es, Domine, et rectum judicium tuum. Rom. II, 6: Reddet unicuique secundum opera ejus.

Cf. Suar. tom. 11, tract. 1, disp. 3, sect. 4 et 5.

[blocks in formation]

1. Hujusce Tractatus argumentum est Sanctissima Trinitas, seu Deus quatenus trinus in Personis. Sicut superiore tractatione actum est de Deo, ut est Unus in essentia; ita nunc agendum de Deo, ut est Trinus in subsistentia seu personalitate: atque hoc modo absolventur quæcumque ad Deum, in se spectatum, pertinent.

2. Dum autem ad hoc mysterium aggredimur, quasi in sanctuarium fidei intimum introimus. Mysterium namque SS. Trinitatis omnium primum, maximum et altissimum merito vocatur. Omnium primum est, tum quia solum ab æterno est, tum etiam quia plerorumque cæterorum principium est et origo. Cætera enim fere aut in Dei verbi incarnatione sita sunt, aut ab ipsa dependent; cum itaque Incarnatio ipsa in SS Trinitate fundetur, quis non intelligat, mysteria omnia ex hoc veluti fecundo mysteriorum fonte profluere?

3. Hinc quoque accedentibus ad fidem hoc dogma primum. credendum proponitur, ut, sic disponente Deo, primo statim in limine, divinæ fidei mentem subjiciant. Inde quoque oritur proprium discrimen christianæ religionis a cæteris omnibus, etiam a judaica, quod illa in fide SS. Trinitatis tanquam fundamento nititur; proindeque non tantum Deum Unum in essentia, sed etiam Trinum in Personis agnoscit et veneratur.

4. Eo autem major est hujus mysterii dignitas, quod nihil nisi purum, nihil nisi augustum ac majestate plenum, nihil denique nisi divinum includat. Sed quo divinius, eo quoque altius est et impenetrabilius humanæ menti. Cum enim Deus sit vere Deus absconditus, lucemque inhabitet inaccessibilem, ad ejus arcana sane pervenire nemo potest, nisi quem in admirabile lumen suum Deus ipse transtulerit.

5. Ut autem hanc tam obscuram materiam, quam maxima possumus claritate illustremus, quædam diligentius ab ipso jam exordio explicanda videntur vocabula, quorum frequentissimus deinceps usus est futurus.

§ II. Explicatio terminorum

6. Termini hujusmodi potissimum sunt: essentia, natura, forma, subjectum, substantia, subsistentia, suppositum, persona, personalitas,principium et causa, principium QUOD, principium Quo, origo et processio, generatio, relatio, ordo, Trinitas.

7.Essentia alicujus rei est ratio ejus intrinsece constitutiva; seu illud, quo res intrinsece constituitur id quod est. Cum autem ea, quibus res intrinsece constituitur, elementa dicantur, essentia planius definiri potest: Complexio elementorum, quibus res aliqua talis potius quam talis constituitur; id est, quibus carere nequit, quin aut nulla omnino, aut certe alia sit; seu, ut alii dicunt, sine quibus res nec esse nec concipi potest'.

8. Essentia potest spectari, vel præcise secundum ista elementa constitutiva, vel extensius, secundum elementa alia quæ integrantia appellantur. Ex essentia priore modo inspecta constituitur ens; ex essentia altero modo inspecta constituitur ens integrum. Sic ex anima rationali substantialiter unita corpori, omnibus organis ad vitam necessariis instructo, constituitur præcise essentia hominis; at essentia integralis quædam alia, quæ humanæ sunt communia speciei, ut duos oculos et duas manus, præterea includit.

9. Quod autem apud Latinos essentia. id apud Græcos ovcía vulgo significat. Attamen ovcía etiam pro substantia sumitur; hinc duæ illæ sæculo IV tam celebratæ voces, poovaios et opotovσtos. Prior, quæ idem sonat ac consubstantialis, a Patribus Nicænis Symbolo inserta est, ut præcluderetur Arianis omnis elabendi ac tergiversandi via, et absque ulla ambiguitate definiretur, Filium unius esse et ejusdem cum Patre substantiæ. — Posterior similem substantiam significat, et in prioris locum suffecta est a pluribus, quibus vox poooos ideo displicebat, quod, ut aiebant, in Scripturis non exstaret, ac in Paulo Samosateno, anno 272, damnata esset; sive verius, quod singulari sua vi et perspicuitate omnes Arianorum artes eluderet.

10. Natura non raro sumitur pro essentia; proprius tamen naturæ conceptus cum conceptu essentiæ non confunditur. Essentia enim respicit entis esse, natura vero ejus agere. Essentiæ notio repræsentat ens tanquam constitutum, naturæ notio ens exhibet tanquam principium activum. Itaque natura licet re sit idem cum essentia, ab hac tamen virtualiter distinguitur, et describi potest: Primum principium et subjectum omnis activitatis in ente 2.

Quod si in sua integritate spectetur, natura

1 Distinguitur autem essentia rei metaphysica et physica, uti supra exposuimus, Tract. De Deo, cap. 1, art. 2, n. 49 seqq. - 2 Cf. S. Thom. 1 p. q. 29, art. 1 ad 4

præter principium activitatis, complectitur activitatem ipsam, seu omnes facultates quæ ad specificam entis perfectionem pertinent. Sic integraliter sumpta natura hominis, non tantum substantiam animalem et rationalem, sed etiam facultates omnes, ut intelligentiam, voluntatem, sensus externos et internos comprehendit.

11. Hic animadvertendum, in Deo integritatem, neque ab essentia neque a natura realiter distingui; ipsam autem naturam ab essentia virtualiter quidem distingui, ratione tamen longe alia ac eadem distinguuntur in creatis1. Quare in divinis essentia et natura idem sonant, et promiscue accipi solent.

12. Ad exprimendum, quod latine natura dicitur, Græci vocem quis ut plurimum usurpant; qui quidem curtos sensus, inter alios plures, germanus vulgatusque in primis esse videtur.

13. Forma generatim, est illud quod in ente se habet ut determinans ejus esse: v. g. in homine, forma determinans materiam ad esse corpus humanum, est anima; vel etiam forma determinans totum ens ad esse hominem, est humanitas.Hinc forma quoque dicitur,id quo ens est tale vel tale. Hinc ille modus loquendi: res formaliter spectata; quo significatur res spectata præcise qua talis. Hinc et effata: Forma dat esse rei, dat distingui, dat nominari.

14. Forma varie dividitur. Ratione subsistentiæ, est subsistens seu spiritualis, ut angelus, anima humana; vel non subsistens seu materialis, ut anima brutorum. - Ratione subjecti, forma est vel physice receptibilis seu informans, ut anima; vel non receptibilis, ut forma angelica, forma Dei.

15. Forma physice receptibilis, definiri potest: Id quod per sui unionem mutuo perfectivam cum aliquo subjecto, determinat illud ad certum esse. Ens exsurgens ex unione formæ et subjecti, dicitur compositum, concretum. Quoniam autem in compositis corporeis, pars determinabilis est elementum illud passivum quod appellatur materia, ideo factum est, ut in omni alio composito pars determinabilis, seu subjectum, etiam materia sit appellata ; quo generali sensu materia definiri potest: Illud quod in ente se habet ut determinabile vel determinatum per formam.

16. Forma receptibilis distinguitur in physicam, quæ in rebus corporalibus invenitur; metaphysicam, quæ in rebus methaphysicis mente discernitur, ut humanitas in homine, divinitas in Deo; et moralem vel analogam, quæ in compositis mòralibus, puta actibus virtutum, sacramentis, etc. discernitur, et analogice forma vocatur.

1 Cf. supra, tract. De Deo, cap. 2, art.1, n. 64 seqq. Gentes, lib. 2, c. 54.

- 2 Cf. S. Thom. Contra

« PoprzedniaDalej »