Obrazy na stronie
PDF
ePub

sustentet, quodque sit ens a se, tandem perveniamus. Igitur nisi seriem contingentium infinitam, quasi catenam sine puncto fixo pendentem, sine sustentaculo sustentatam, admittere velimus, necesse est ut ens a se, tanquam primam rerum omnium causam, existere fateamur.

45. Q. 7° Quid, quotuplex est et an vere existit atheismus? R. Generatim atheismus definiri potest, negatio, seu non agnitio Dei. Distinguitur præsertim triplex: atheismus actionis, quo quis ita se gerit, quasi nullum agnosceret ac reformidaret Deum; cordis, quo quis cupiditatibus serviens, nullum Deum esse exoptat, imo sibi persuadere conatur; mentis tandem, quo quis sophismatibus motus vel deceptus, huic propositioni: Non existit Deus,assentitur ex animo.- Atheos practicos inveniri misera experientia compertum est. Atheos corde quoque dari consentiunt omnes, perversos scilicet homines quos designat Psalmista, dicens: Dixit insipiens in corde suo : Non est Deus. Ps. XIII et LII.

46. Quod attinet ad atheos mente, seu speculativos, certum est -1) neminem posse, saltem diu, invincibiliter esse talem; cum Dei existentiæ veritas tam facile occurrat. -2) Evenire potest, juxta probabiliorem sententiam, ut homo per aliquod tempus assentiatur ex animo propositioni huic Non est Deus; at hujusmodi convictioni nunquam bona fides comitabitur.

47. B. 8° Qui sunt atheismi fontes? - R. Eorum qui vel actione vel corde athei sunt, fundamentum unicum est cupiditas, vitiorum omnium fecunda radix: atheismi autem mentis, remotus quidem fons cupiditas est: proximus vero, licentior et male feriata mens. Sunt enim quidam homines ita a natura constituti, ut facile sententiæ communis momenta spernant, amore novitatis et paradoxorum illecti, atque difficultatum mole opprimantur, quantumvis illæ futiles sint nervosiusque refutatæ hinc fit ut hujusmodi homines ad hypotheses, variaque confugiant systemata, nec ulla deterreantur absurditate; modo, quas obstare putant, effugiant difficultates.

ARTICULUS II.

DE ESSENTIA DEI.

48. Post quæstionem de Dei existentia, ulterius inquirendum est, quid Deus sit in se, seu quæ sit ejus essentia tum physica tum metaphysica. Quare sequentes solvendæ

QUÆSTIONES.

10 Quid est essentia entis generatim ? — 2o Quæ est essentia Dei physica ? est perfectio, et quomodo Deus omnes perfectiones continere dicitur? essentia Dei metaphysica?

[blocks in formation]

49. QUÆR. 1° Quid est essentia entis generatim? - R.Essentia entis, seu, ut etiam vocatur, entis quidditas, est ratio ejus in

trinsece constitutiva; seu est illud quo ens intrinsece est id quod est, et sine quo neque esse neque concipi potest '. Porro essentia considerari potest tripliciter: -1) juxta suam abstractionem, -2) juxta suam constitutionem, -3) juxta suam relationem ad ens cujus est essentia; unde etiam tripliciter distinguitur.

50.-1) Spectata ejus abstractione, essentia est vel individua aut singularis, ut hæc divinitas; vel communis, ut humanitas, considerata quatenus apta omnibus hominibus inesse. 51.-2) Spectata ejus constitutione, essentia est vel physica vel notionalis. Dicitur physica, cum eo præcise modo constituta seu coalescens concipitur, quo in re constituitur atque coalescit, Sic essentia hominis concepta ut constans ex anima rationali, corpore organico et utriusque unione, vocatur essentia hominis physica. Dicitur notionalis, cum spectatur ut constans elementis, non re, sed ratione distinctis. Sic compositum ex animalitate et rationalitate, est essentia notionalis hominis.

[ocr errors]

52. -3) Spectata ejus relatione ad ens cujus est essentia, hæc vel totatis est, vel partialis essentia illius entis. Totalis est, si omnia entis constitutiva complectitur, ut in exemplis modo allatis. Partialis est, si est pars quædam sive præcipua sive secundaria, vel essentiæ physicæ vel essentiæ notionalis. — Illa essentia partialis notionalis, quæ apta est concipi ut cæterarum essentialium partium præcipua, atque proprietatum entis veluti prima radix, appellari solet essentia entis metaphysica. Sic ex. gr. anima rationalis est partialis essentia hominis præcipua, sed notionalis et quoniam ea concipitur ut radix omnium proprietatum in homine existentium, ideo essentia metaphysica hominis est nuncupanda.

53. Q. 2° Quæ est essentia Dei physica? R. Essentia Dei physica spectari potest vel philosophice, si nempe consideratur prout est a parte rei in se, ac independenter a quovis mentis conceptu; quidquid enim alicui realiter indentificatur, a philosophis nomine essentiæ physicæ indicatur; vel theologice, si natura divina præcise sumitur pro Deitate, et prout communicabilis aut communis est tribus Personis ; hanc enim acceptionem adhibent theologi, quum de essentia divina, ut a personalitatibus quocumque demum modo distincta, loquuntur.

54. Posteriore modo accepta essentia Dei physica est aggregatum, complexio, seu cumulus omnium perfectionum simpliciter. In hunc enim sensum Scriptura et Patres divinam naturam describunt. Ps. CXLIV, 3: Magnus Dominus et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis.— Rom. XI, 36: Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. S. Leo: Quidquid digne de Deo utcumque sentitur, non qualitas est,

4 Cf. infra De Trinit. Introd. § 2, n. 7, seqq., 13, seqq.

[ocr errors]

sed essentia. Epist. 93, c. 5. S. Damascenus: Universum id quod est, tanquam immensum quoddam et infinitum essentiæ (paid) pelagus, Deus complexu suo continet. De fide orthod. cap. 12. Non aliter Dei essentiam concipit ratio; quæ Deum in se omnem possibilem perfectionem et quidem vi essentiæ suæ complecti, naturali lumine demonstrat. Ut autem hæc rite intelligantur, quæstio ponenda est de perfectionibus.

-

55. Q. 3° Quid est perfectio et quomodo Deus omnes perfectiones continere dicitur? R. Perfectio sumitur dupliciter : -1) sensu lato et metaphysico, pro quacumque realitate quæ in ente est, et quam melius est habere quam non habere; -2) sensu stricto, pro statu entis perfecti, cui scilicet nihil deest ad complementum sui esse. Hic perfectionem intelligimus sensu metaphysico, seu quamcumque realitatem, quæ subjecto cuilibet competere potest. Hujusmodi autem perfectio distinguitur triplicis generis: -1) perfectio simpliciter simplex, quæ melior est ipsa quam non ipsa, seu cujus conceptus nullam imperfectionem involvit: ut intelligentia. 2) Perfectio simplex, quæ licet nullam imperfectionem importet, tamen cum alia æquali perfectione insociabilis, seu, ut aiunt, incompossibilis est in eodem supposito, seu in eadem persona. Sic paternitas, in prima SS. Trinitatis persona, est perfectio simplex, at non simpliciter, quia filiationem in eadem persona non compatitur. -3) Perfectio mixta seu secundum quid, quæ in suo conceptu formali aliquam includit imperfectionem, ut esse corporeum, esse rationabile seu discursivum.

56. Porro perfectio in ente contineri potest, vel formaliter, id est secundum se, secundum formam ac naturam propriam ; vel eminenter, si loco ejus inest enti perfectio præstantior, in qua, sicut nummus argenteus in aureo, inferior illa perfectio contineatur; vel virtualiter aut æquivalenter,si loco ejus inest enti perfectio præstantior, quæ inferiorem illam producere, vel idem quod illa præstare possit. Jam vero Deus omnes perfectiones continet, at diversa ratione: simpliciter simplices quidem, ut sapientiam, formaliter; mixtas vero, ut vim ratiocinandi ac perfectiones corporeas, virtualiter et eminenter; quatenus intelligentia sua vim ratiocinandi supplet, et potentiæ suæ virtute corpora producere eorumque effectus perfectius præstare potest. - De perfectionibus simplicibus hic agendum non est, utpote quæ non in realitate absoluta, sed in relatione consistunt, et ad subsistentiam non vero ad essentiam formaliter pertinent 2.

57. Q. 4° Quæ est essentia Dei metaphysica? — R. Ex defini

4 Cf. Gregor. Naz. Orat. in Natal.

2 Cf. S. Thom. 1 p. q. 4, 5. — Suar. tom. 1, tract. 1, lib. 1, cap. 8.

tione data supra 1,ad essentiam metaphysicam alicujus rei quatuor requiruntur conditiones: -1) ut sit quid proprium soli rei quam constituit,et quam a qualibet alia distinguit; -2) ut sit quid primum in ipsa re, nec ab alio præsupposito derivatum; -3) ut sit fons et radix aliarum notarum essentialium, et omnium attributorum vel proprietatum ; -4) ut sit adæquatum rei, ita ut quidquid est de conceptu cjus quidditativo, id totum radicaliter complectatur.- Quare essentia metaphysica in Deo considerata, describi solet aliqua Dei perfectio specialis, quæ a nostro limitato intellectu concipiatur tanquam principalis, et aliarum omnium fons et origo, quæque Deo ita propria sit, ut eum a quolibet alio distinguat. Essentia Dei metaphysica ita intellecta, est quasi differentia essentialis, aut gradus constitutivus Deitatis.

58. His præmissis, circa Dei essentiam metaphysicam quatuor sunt sententiæ: 1a Thomistarum, quorum alii assignant intellectionem radicalem, seu facultatem intelligendi; alii communius, intellectionem actualem; - 2a Nominalium,qui collectionem omnium perfectionum; - 3a Scotistarum,qui infinitatem radicalem; 4a demum est cæterorum Theologorum et nunc communior, quæ ut essentiam metaphysicam Dei statuit aseitatem, i. e. proprietatem existendi a se, seu omnimodam ab alio independentiam.

59. Hæc ultima et probabilior sententia hoc fundatur ratiocinio aseitas ut essentia metaphysica Dei habenda est, si illa proprietas Deo competit, et omnes requisitas conditiones exhibet; atqui talis est aseitas; ergo.- 1) Aseitatem Deo competere testatur Scriptura, Exod. III, 14: EGO SUM QUI SUM. Sic dices filiis Israel: QUI EST misit me ad vos: - idemque demonstrat ratio: Deus enim, utpote prima causa et ens necessarium, non potest esse nisi a se. 2, Aseitas omnibus conditionibus, ad metaphysicam essentiam requisitis, satisfacit: est enim aseitas quid proprium,primum,radicale et adæquatum divinæ naturæ, quam totam summatim complectitur. Præterea Scripturæ et Patres aseitatem Deo tribuunt, non ut aliam quamcumque perfectionem, sed velut expressum Dei characterem et quodammodo differentiam constitutivam. Exod. III: Ego sum qui sum 3: in quæ verba ita scribit S. Hilarius :Admiratus sum plane tam absolutam de Deo significationem, quæ naturæ divinæ incomprehensibilem cognitionem,aptissimo ad intelligentiam humanam sermone loqueretur. Non enim aliud magis proprium Deo, quam esse, intelligitur. Lib. I, De Trin.

1 Quær. 1, n. 49. 2 Cf. Isai. XLI, 4; - Apoc. I, 8.

THEOL. DOGM. 1.

19

CAPUT SECUNDUM

DE DIVINIS ATTRIBUTIS 1.

60. Hactenus Deum spectavimus sub conceptu generali, tum physico tum metaphysico; eumque, considerata essentia, quasi per modum definitionis, statuimus esse ens a se et absolute necessarium. Jam gradum facimus, ad eamdem divinam naturam distinctius et particularius in variis attributis suis contemplandam. Quod ut ordine fiat, commode distinguentur quatuor sequentes articuli :

Articulus 1. de Dei altributis in genere.
Articulus II, de attributis quiescentibus.
Articulus III, de attributis operativis.

Articulus IV, de attributis moralibus.

ARTICULUS I.

DE DEI ATTRIBUTIS IN GENERE.

Quæstiones de attributorum notione.

Propositio unica, de attributorum et essentiæ distinctione.

QUESTIONES.

10 Quid est attributum in Deo, et quomodo divina attributa dividuntur ? — 20 Quid est distinctio et quotuplex datur? -30 Quænam distinctio in Deo admitti non potest, quænam vero admittenda est?

61. QUÆR. 1° Quid est attributum in Deo, et quomodo divina attributa dividuntur? R. Attributum accipitur tum sensu lato tum sensu stricto.Sensu lato, attributi nomine generatim id intelligitur, quod de alio prædicatur et dicitur. Unde hoc generali sensu,attributum in Deo idem sonat ac proprietas, imo etiam idem ac perfectio: quum de ente infinito nihil enuntiari possit quod non sit perfectio. Distinguitur duplex: absolutum et relativum. Absolutum illud est, quod absolute de natura divina enuntiatur, et tribus commune est Personis, ut æternitas; relativum, quod uni vel duabus personis proprium est, ut paternitas, processio quæ sunt intrinsecæ in Deo relationes. Absolutum quoque definitur, id quod convenit Deo ut est unus relativum vero, quod convenit ei ut est trinus.

1 Cf. Leonardi Lessii egregium opus De perfection. moribusque divinis.

« PoprzedniaDalej »