Obrazy na stronie
PDF
ePub

ratione et voluntate erravit. Ad probat. distinguo; unam admisit in Christo voluntatem humanam, ad exclusionem pugnæ inter carnem et spiritum, conc.; ad exclusionem divinæ, nego. Patet hoc tum ex epistolarum textu: tum ex testimonio quod Honorii orthodoxiæ perhibuerunt Joannes abbas; Joannes IV, Honorii ab anni dimidio successor, in apologia; Maximus martyr, in disputatione cum Pyrrho, et in epist. ad Marinum. Ex anathemate, in Honorium lato a Synodo VI, evincitur Honorium damnabilem fuisse ob ceconomicam dispensationem suam, et defectum roboris, conc.; ob errorem in fide, neg. Hanc stetisse Concilio mentem in damnando Honorio, testatur Leo II, qui ad Episcopos Hispaniæ scribens, dicit, se una cum Concilio anathematizare Honorium, qui flammam hæretici dogmatis non, ut decuit apostolicam auctoritatem, incipientem extinxit, sed negligentia confovit1.

QUÆSTIONES.

[ocr errors]

10 Quænam circa auctoritatem R. Pontificis in judicio fidei, inter Catholicos unanimi consensu tenentur, quid vero aliquando fuit disputatum ? 20 Quid est Gallicanismus ? 30 Quid de superioritate Concilii supra R. Pontificem, aut viceversa, Pontificis supra Concilium, tenendum est ? —40 Quænam est totius Theologiæ generalis conclusio?

-

260. RESP. Ad 1am. Omnes Catholici consentiunt, Romano Pontifici auctoritatem competere in fidei controversiis pronuntiandi per definitionem, seu decretum dogmaticum ex Cathedra editum.

261. Omnes quoque consentiunt hujusmodi decretum, postquam ab universa Ecclesia fuerit acceptatum, esse infallibilem fidei regulam.

262. Disputatum autem fuit, sæculo præsertim XVII, de hujusce decreti firmitate, ante acceptationem Ecclesiæ considerati quum articulo IV Declarationis Gallic. assertum fuisset, Romani Pontificis Judicium, nisi Ecclesiæ consensus accesserit, non esse irreformabile. — Nunc autem, ut diximus, controversia tota per definitionem Vaticanam sublata est.

263. Q. 2o Quid est Gallicanismus ? R. Nomine Gallicanismi intelligitur singularis doctrina quæ fuit quorumdam præsertim Theologorum Gallia, circa immunitates Ecclesiæ Gallicanæ, et auctoritatem R. Pontificis. Quæ doctrina quatuor articulis famosa Declarationis, an. 1682 editæ, continebatur 2. Art. I statuebat, RR. Pontifices non accepisse a Christo ullam potestatem, directam, vel indirectam in ordine temporali; ac proin, neque deponere reges posse, neque subditos a sacra

4 Labb. Concil., tom. 6, col. 1247. Difficultates quæ ducuntur ex factis Marcellini, Liberii, Hormisdæ, Vigilii, vid apud Wirceb. theol. De princip, theol. n. 194 seqq. 2 Hanc Declarationem videre est in Bossuetii Defensione, ab initio,

[ocr errors]

mento fidelitatis liberare. Art. II admittendum decernit decretum Concilii Constantiensis Sess. 4 an. 1418, de superioritate Concilii generalis supra R. Pontificem. - Art. III, R.Pontificis auctoritatem exercendam esse, salvis immunitatibus et usibus Ecclesiæ Gallicanæ. Art. IV, Romani Pontificis decreta in fidei quæstionibus, ad omnes quidem et singulas Ecclesias pertinere; non tamen irreformabilia esse, nisi Ecclesiæ consensus accesserit.

264. Isti articuli -1) ut supradictum est, a RR. Pontificibus, consentiente orbe catholico exceptis Gallicanis, sæpius fuere reprobati. —2) A plurimis ex eorum auctoribus fuere retractati, et ab ipso Ludovico XIV revocatum fuit edictum, quo eosdem in publicis scholis doceri præceperat. -3) Bossuetius, qui Regis jussu Declarationis Defensionem scripsit, eidem tamen Declarationi nunquam ex animo adhæsit; quod ex illis patet, quæ non nisi cum stomacho scribebat: Abeat jam Declaratio quo libuerit. Compulsus ergo Defensionem illam suscepisse dicendus est; quam neque edidit ipse, sed ejus nepos an. 1730, cujus fides hac in re non sine causa in suspicionem venit. -4) Ecclesia Gallicana antiqua stat pro R. Pontificis infallibilitate et supra Concilium superioritate. -5) Hanc utramque veritatem, etiam post famosam Declarationem tenuit, et quidem fere unanimiter, Ecclesia Gallicana recentior, antequam Vaticani Patres controversiam dirimerent.

265. 3 Quid de superioritate R. Pontificis supra Concilium, aut viceversa, tenendum est? R. Romanus Pontifex, vi primatus sui, auctoritatem habet in Ecum. Concilium, sicut caput in membra. Et quemadmodum caput membris conjunctum unum constituit corpus; ita R. Pontifex, cum Concilio inseparabiliter unitus, unam constituit Ecclesiam, unum mysticum Christi corpus, cujus ipse Pontifex, quatenus Caput, pars principalis est et regens. Quod si ponatur hypothesis separationis Concilii a Pontifice: respondeo Concilium eo in casu acephalum esse, nec Ecclesiam Christi repræsentare, quæ acephala esse non potest, nec proinde auctoritate Ecumenici pollere Romanum vero Pontificem, cum vi primatus Episcopus Episcoporum sit, suam semper in Episcopos auctoritatem conservare, sive dispersi sint per orbem, sive in conventum congregati.

[ocr errors]

266. Quare cum Patribus Synodi Lateran. V dicendum est, solum Rom. Pontificem, Conciliorum indicendorum, transferen

1 Cfr. apud Cardin. Litta, Lettres sur les quatre articles, lettre 4.

2 Cf. de hac Declarat. Cardin. Litta, op. cit.; Zaccaria in Antifebronio, tom. 2, diss. 2, cap. 10, n. 8 et seqq.; Theol. Wirceb. De princip. theol. n. 197 seqq. Item Ballerin. De primatu et infallibilitate Rom. Pontif.; Muzzarelli. De auctoritate summi Pontif.

dorum ac dissolvendorum, plenum jus ac potestatem habere tanquam super omnia Concilia auctoritatem habentem 1. Et, quemadmodum ipse Gersonius aiebat,si Papatus per imaginationem præscindatur a reliquis potestatibus inferioribus, id quod superest non dicitur Ecclesia...Proinde sequitur,quod, si generale Concilium repræsentet Ecclesiam universalem sufficienter et integre, necesse est ut includat auctoritatem papalem 2.

267. Quod si objiciantur decreta Concilii Constantiensis, Sess. 4 et 5, præeminentiam Concilii supra Pontificem statuentia : respondendum est -1) hæc decreta quoad verum sensum esse dubia; -2) non agere nisi de tempore schismatis et Pontificis dubii; -3) auctoritate carere, cum fuerint condita tempore quo Constantiense Concilium non erat œcumenicum, neque a Martino V fuerint confirmata 3.

3

268. Q. 4° Quænam totius Theologiæ generalis est conclusio? R. Conclusio totius Theologiæ generalis, quam hic absolvimus, ea est quam initio probandam suscepimus: veram ac divinam religionem repetendam esse a sacra Scriptura et Traditione, sub magisterio Ecclesiæ Romano-Catholicæ. Quo principio demonstrato, nihil jam impedit, quominus ad consideranda in particulari veræ religionis dogmata accedamus: quod Theologiæ specialis objectum erit.

Hardouin, Collect. Concil. t. 10, col. 1828. Item Mansi, Concil. tom. 24, col. 71. Item cf. formulam ab Hormisda Pontifice Episcopis Orientis, qui schismati Acaciano adhæserant, præscriptam, et cui Patres Concilii cecum. VIII sub2 De Potest. Eccles., consid. 7. scripserunt; ibid. tom. 16. col. 27.

3 Cfr. Wirceb. ibid. n. 179. - Hoc loco, nisi opusculi limites præpedirent,po ni posset questio de potestate temporali R. Pontificis, seu dominio ejus politico in partem Italiæ quæ, præsertim donationibus Pipini,Caroli Magni, Lotharii et Mathildis, Rom. Pontificibus concessa, Status Ecclesiæ dicitur. De his vid. Card. Litta, La Civiltà cattolica, Origini op. cit. Cercia, De Rom. Pontifice, in fine; della sovranità temporali dei Papi, Série IV, vol. 4, 5, seqq.;-Dupanloup, Episc. Aurel., La souveraineté pontificale, selon le droit catholique et le droit européen. Hic interim caveatur confusio hujusce potestatis temporalis,cum potestate coercitiva, qua jure divino Ecclesia uti potest per vim corporalem. Vid. Tract. De Eccl. Introduct. § IV, n. 53.

4 Tract. De relig. christ. Introduct. § 1, n. 4.

18

THEOL. DOGM. I.

THEOLOGIE DOGMATICE

PARS ALTERA

THEOLOGIA SPECIALIS

Tractatus

DE DEO DIVINISQUE ATTRIBUTIS

INTRODUCTIO

§ I. Theologiæ dogmaticæ Specialis objectum.— § II. Methodus qua in Theologia Speciali procedendum est. § III. Argumentum Tractatus de Deo divinisque attributis. IV. Doctrina catholica circa naturam divinam. -§ V. Errores contrarii. § VI. Divisio Tractatus.

§ 1. Theologiæ dogmaticæ Specialis objectum.

1. Theologia dogmatica Specialis, quæ etiam Theologia dogmatica stricte sumpta dicitur, est ea Theologiæ pars, quæ Christianam Religionem non generaliter et complexive, sed particulariter et per dogmata singula, considerat ac demonstrat. Unde objectum ejus est Religio Christiano-Catholica, cujus veritas supra invicte probata est, penitius examinanda,explicanda, et per partes singulas demonstranda. Ergo, sicut theologia Generalis nos in veram Christi Ecclesiam introduxit, ita theologia Specialis nobis aperiet Ecclesiæ thesauros, universam dico ejus doctrinam, de Deo, de mundo, et de homine ad Deum ut finem ultimum deducendo.

2. Scopus vero theologiæ Specialis, quod facile patet, est scientificam dare doctrinæ christianæ notitiam. Etenim, demonstrata Ecclesia catholica, possumus quidem ab ea christianæ doctrinæ notitiam certam recipere; at hæc notitia, utut certa, nondum erit scientifica, quum tamen scientificam sibi Theologia vindicet. Quare theologus dogmata illa, quæ ab Ecclesia recipit ut genuina, ulteriori demonstrationi subjicit, ut de iisdem notitiam scientificam acquirat.

3. Verum hujusmodi demonstratio argumentis efficitur theologiæ propriis, quae sunt potissimum extrinseca, ut doctrinæ

« PoprzedniaDalej »