Obrazy na stronie
PDF
ePub

Tractatus IV.

DE REGULA FIDEI

INTRODUCTIO

· V. Divisio

§ I. Argumentum et ratio Tractatus. — § II. Notiones distinctæ de Regula fidei. § IV. Errores contrarii. -§ III. Doctrina Ecclesiæ catholicæ. Tractatus.

§ I. Argumentum et ratio Tractatus.

1. Initio Theologiæ Generalis, quæstioni positæ quænam sit vera religio? responsum est: vera ac divina religio repeti debet a S. Scriptura et Traditione, sub magisterio Ecclesiæ RomanoCatholicæ. Hanc autem propositionem veram fore diximus triplici conditione: 1o si Deus religionem christianam, eamque solam, hominibus constituit; 2° si eam Ecclesiæ Romanæ commisit custodiendam; 3° si eam depositam in Scriptura et Traditione eidem Ecclesiæ dedit interpretandam. Jam vero primam, alteramque conditionem, in tractatibus De Religione Christiana et De Ecclesia, demonstravimus. Superest ut tertiam, nempe, genuinam Christi religionem in Scriptura et Traditione contentam, Ecclesiæ Romano-Catholicæ datam esse interpretandam, hoc Tractatu demonstremus.

2. Peracta quidem demonstratione veræ Christi Ecclesiæ, nihil jam obstare videtur, quominus, introeuntes in hoc templum Dei vivi, veritatis christianæ depositarium, purum Dei verbum audiamus; et cuncta dogmata, universasque Christi institutiones, quæ omnia ibi intemerata servantur, intueamur. Attamen prævie agendum est nobis de Regula fidei; quandoquidem, post demonstratam veram Ecclesiam, ipsius Ecclesiæ fides demonstranda sit, quod effici, nisi prævie fidei regulam teneamus, nullo modo potest.

3. Cognita enim Ecclesia Christi, columna veritatis, non tantum ab ea recipere fidem debemus, ut fideles ejus filii; sed præterea,ut ejusdem Ecclesiæ defensores ac theologi, fidem deUt autem demonstremus eam, criterio opus est seu principio certo, quo doctrinam Christi genuinam ab adulterina secernamus. Jam vero hoc principium est Regula fidei.

monstrare tenemur.

§ II. Notiones distinctæ de Regula fidei.

4. Regula fidei, est criterium quo, in Ecclesia catholica, vera fides Christi ab omni adulterina infallibiliter discernitur. Est quasi sigillum ipsius Christi, quo authentica ejus doctrina signatur; est quasi lapis lydius, aut instrumentum, quo, sicut verum aurum, ita vera materia fidei probatur.

5. Regula fidei distinguitur duplex vulgaris et theologica. Vulgaris, quæ vulgo fidelium proportionata est, et omnibus practice sufficiens, est auctoritas infallibilis Ecclesia.-Theologica,quæ scientifica est, Ecclesiæ docenti et theologis est usui, atque a nobis in præsenti tractatu exponenda. Constituitur autem Scriptura et Traditione sub magisterio Ecclesiæ; quod vulgata Veronii formula explicatius enuntiari potest: Illud omne et solum est de fide catholica,quod est revelatum in verbo Dei, et propositum omnibus ab Ecclesia catholica, fide divina credendum. Eamdem regulam sic statuit Concilium Vaticanum : Fide divina et catholica ea omnia credenda sunt, quæ in verbo Dei scripto vel tradito continentur, et ab Ecclesia, sive solemni judicio, sive ordinario et universali magisterio, tanquam divinitus revelata credenda proponuntur. Constit. Dei Filius, cap. III. Sedulo tamen hic notandum quod in fine ejusdem Constitutionis additur : Quoniam vero satis non est, hæreticam pravitatem devitare, nisi ii quoque errores diligenter fugiantur, qui ad illam plus minusve accedunt; omnes officii monemus, servandi etiam Constitutiones et Decreta, quibus pravæ ejusmodi opiniones, quæ isthic diserte non enumerantur, ab hac Sancta Sede proscriptæ et prohibitæ sunt.

6. Hæc regula theologica duplici cernitur constare elemento: uno constitutivo, et quasi materiali, quod est verbum Dei; altero directivo, et quasi formali, quod est Ecclesiæ propositio. -Verbum Dei duplex est scriptum et traditum, Scriptura et Traditio, quæ et regula fidei remota, etiam externa dicitur. Propositio Ecclesiæ, est ejusdem verbi divini exhibitio per ministerium Ecclesiæ docentis; et hæc regula fidei proxima vocatur.

7. Propositio per Ecclesiam facta, potest esse generalis vel particularis. Generalis, qua tota Scriptura totaque Traditio ut verbum Dei proponitur ; - particularis, qua puncta quædam singulariter ac determinate proponuntur, explicantur, aut definiuntur atque injunguntur credenda. Porro verbum Dei quod generaliter ab Ecclesia proponitur, generaliter ad fidem pertinet; quod autem particulariter, in se, et explicite proponitur, ad fidem quoque particulariter et explicite pertinet.

Cf. Perrone, Le Protestantisme et la Règle de foi, tom. 1. Introduct. § 1-5.

8. Regula fidei theologica applicari potest adæquate vel inadæquate. Applicatur adæquate, quando veritas quæpiam in verbo Dei existere probatur, et simul etiam ab Ecclesia proponitur tunc habetur fidei dogma definitum. Inadæquate, quando veritas quæpiam in verbo Dei inesse probatur, sed non ab Ecclesia explicite proponitur : tunc habetur fidei dogma definibile; quod quidem explicite credere tenetur ille, qui indubie novit id in revelatione contineri; non tamen sub pœna hæresis et excommunicationis coram Ecclesia, sed solum sub pœna infidelitatis coram Deo.

9. Quum theologus regulam fidei applicat inadæquate, ex Scriptura et Traditione conclusionem ducens, quin positivam Ecclesiæ auctoritatem pro se habeat; tunc necesse est, ut eamdem auctoritatem habeat negative suffragantem sibi, id est, non contradicentem; atque ita maneat sub magisterio Ecclesiæ.

10. Hactenus exposita fidei regula integre admittitur a Catholicis ex parte tantum ab hæreticis, qui passim Scripturam tanquam unicam regulam credendi, non vero simul Traditionem, et multo minus Ecclesiæ auctoritatem recipiunt. Quare adversus hæreticos nullius efficaciae est, saltem directe et per se, argumentum ex auctoritate Ecclesiæ Romano-Catholicæ desumptum: sed tantum valet illud, quod ex Scriptura et traditione ducitur. Ut autem demonstratio theologica plena sit, et simul dogmatice pro Catholicis et polemice contra hæreticos valeat ; expedit, Ecclesiæ auctoritatem vel definitionem, tanquam argumentum domesticum præmittere, et deinde argumenta Scripture ac Traditionis afferre, quæ polemice adversus omnes adversarios efficaciter proferuntur.

§ III. Doctrina Ecclesiæ Catholica.

11. Scriptura sacra est divinitus inspirata cum omnibus partibus suis. Utrum vero inspiratio divina se extendat ad ipsa verba, liberæ controversia est.

12. Libri canonici sunt quos exhibet versio Vulgata, quæ et authentica declarata est 3.

13. Interpretari Scripturam contra unanimem Patrum consensum non licet 1.

14. Traditio est fons alter divinæ revelationis 5.

1 Non refert, ut Veronius explicat, utrum illa propositio emanet ex Concilio aliquo universali, ex ejus decreto et definitione, an ex sensu fidelium, etc. Cf. supra tract. De princip. theolog., n. 151. - 2 Trid. Sess. 4, Decret, de canon Script. Cf. Concil. Vatic. Constit. Dei Filius, cap. II, ubi doctrina Concilii Trid. de Scriptura et Traditione confirmatur. -3 Ibid. -4 Ibid.- 5 Trid. ibid. et Ecumen. VIII, can. 1.

15. Romanus Pontifex, vi sui primatus, in omnes Episcopos, etiam in generali Synodo collectos, suprema auctoritate gaudet. Ipsi soli competit auctoritate propria et independenti, Concilia ecumenica cogere, iis præsidere, eaque confirmare. Decreta autem dogmatica Concilii oecumenici, confirmata a R. Pontifice, irreformabilia sunt ex se, seu ante consensum et acceptationem Ecclesiæ. - Imo R. Pontifex ex Cathedra definiens, in rebus fidei et morum infallibilis est; ejusque dogmatica decreta, etiam antequam accedat Ecclesiæ consensus, sunt prorsus irreformabilia 3.

§ IV. Errores contrarii.

16. Scripturas V. T. rejecisse feruntur Valentiniani, Marcionitæ, Apelles, Manichæi, et horum medio ævo surculi, Albigenses et Cathari♦.

17. Adversarii Traditionis fuerunt: Gnostici, Theodotianii, Ariani, Eunomiani, Aeriani, Pelagiani, et omnes passim hæretici usque ad Protestantes. Isti omnes Traditiones rejiciebant; non tamen, præsertim antiquiores, spernebant Traditionis principium; solum suas traditiones particulares Traditioni universali Ecclesiæ substituere satagebant.

18. Infallibilitatem Ecclesiæ et Conciliorum rejiciunt Protestantes.

§ V. Divisio Tractatus.

19. Quoniam fidei regula, de qua disserimus, constat Scriptura, Traditione et Ecclesiæ magisterio, hinc Tractatus sponte in tria capita dividitur.

Caput I, de S. Scriptura.

Caput II, de S. Traditione.
Caput II, de Ecclesiæ magisterio.

4 Synod. Later. V, apud Hardouin. tom. 10, col. 1828; prop. 29 et 30, inter damn. ab Alex. VIII, 7 dec. 1690; - art. cleri Gallic. 1682, reject. ab Innoc. XI et Alex. VIII. 2 Ita omnes Catholici adversus Protestantes, Jansen. ac Febronianos; Cfr. prop. Pistor. damn. 2 et 3. 3 Concil. Vatic. Constit., Pastor æternus, cap. IV. - Cf. Sardagna, De canone divin. libror. tom. 2, n. 150 seqq.

CAPUT PRIMUM.

DE SACRA SCRIPTURA.

20. Scriptura sacra in genere, est verbum Dei scriptum, seu litteris exaratum, vel ab ipso Deo, vel a scriba alio, Deo tamen affiante.

21. Dicitur 1° verbum Dei, in quo convenit Scriptura sacra cum Traditionibus divinis, de quibus infra. - 20 Scriptum, quo distinguitur a Traditionibus, voce duntaxat editis. 3° Vel ab ipso Deo, quo etiam illa Scriptura comprehenditur, quam quidam in Decalogi tabulis, ab angelo, Dei personam gerente, signatis, factam fuisse statuunt. 40 Vel ab alio scriba, quo communis verbi divini scripti modus designatur. 50 Deo tamen afflante, seu inspirante, quo S. Scriptura communiter censetur discerni a canonibus et definitionibus Ecclesiæ; cum illa fiat Deo cooperante non utcumque, sed verbum suum scribendum inspirante.

22. Scriptura S. in specie, est verbum Dei ipso afflante scriptum, et in Bibliis, h. e. voluminibus seu libris sacris, contentum. Sub hac præsertim acceptione a nobis in præsens Scriptura S. consideratur, quæ etiam ab Hebræis BERITH [foedus] a Græcis Alaban, a Latinis Testamentum dicitur, eo quod foedus Deum inter et homines initum complectatur '.

23. Alibi de Scripturæ auctoritate humana egimus; hic autem de ejus auctoritate divina inquirendum: quo pertinent quatuor quæstiones, totidem articulis pertractandæ.

Articulus I, de inspiratione S. Scripturæ.

Articulus 1, de canone S. Scripturæ.
Articulus ill, de versionibus S. Scripturæ

Articulus IV, de interpretatione S. Scripturæ.

› Circa divisionem librorum S. Scripturæ, vid. quæ dicta sunt in tract. De relig. Christ. cap. 3, art. 1, n. 191 seqq. Item Cf. Schouppe, Cursus Scripturæ Sacræ, vol. I, part. 1. - Tract. De relig. cap. 3, art. 1, n. 189 seqq.

THEOL. DOGM. 1.

15

« PoprzedniaDalej »