Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

ubi est Ecclesia catholica. S. Pacianus Christianus mihi nomen, Catholicus vero cognomen. Ad Sympron. Epist. 1, n. 4. Augustinus: Hæc est Ecclesia unica Catholica, quæ toto orbe copiose diffunditur, quæ usque ad ultimas gentes crescendo porrigitur. Ep. 120.

257. 4° Ratione theol. Ecclesia ad conservandam Christi religionem est instituta; atqui ad hoc requiritur ut universalis sit. Oportet enim ut fides servetur universaliter et prædicetur omni creaturæ ; quod fieri, nisi Ecclesia universalis sit, non potest.

PROPOSITIO VIII.

Apostolicitas simul est proprietas et nota veræ Christi Ecclesiæ.

258. Pars prior de fide, altera fide certa, ut dictum est de Unitate.

[ocr errors]

259. Apostolicitas, qua proprietas, in eo consistit quod, ex Christi voluntate, Ecclesia super Apostolos, hoc est, super Apostolorum et doctrinam et missionem fundata permaneat. Unde apostolicitas duplex, doctrinæ et missionis, quæ et successionis dici solet, distinguitur. Apostolicitas doctrinæ in eo sita est, ut qualis ab Apostolis tradita fuit doctrina Ecclesiæ, talis ab Ecclesia fideliter custodiatur; successionis vero, in eo, quod Pastores ab Apostolis instituti, sine interruptione, legitima serie succedant adeo ut persona Apostolorum in ipsorum successoribus moraliter perseveret; et missio atque auctoritas divina, ab Apostolis tanquam patriarchis, spirituali quadam generatione perpetuo propagetur.

260. Apostolicitas, qua nota, est apostilicæ originis, apostolici quasi seminis manifestatio: 1° quidem per doctrinam apostolicam, quam ab Apostolis in Ecclesia receptam fuisse et inviolabiliter custoditam, factis externis appareat; 20 vero et precipue, per successionem Pastorum legitimam, quorum series ab ipsis Apostolis exordiatur. Hæc autem series ut vere apostolica sit, non est necesse eam in singulis Ecclesiis immediate ad Apostolos pertingere: sed sufficit apostolicam originem obtineri mediate; nimirum per communionem cum Ecclesia saltem una, quæ seriem Pastorum suorum ab Apostolis immediate exorsam, ad nos usque legitime perduxerit.

261. PROB. Apostolicitas est propietas simul et nota, si Ecclesia vere super Apostolos fundata est, et si factum illud perspicuum est, ac tanquam veræ Ecclesiæ indicium a Patribus exhibetur; atqui res ita se habet; ergo.

262. Eph. II, 19: Estis cives sanctorum et domestici Dei, superædificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu: in quo omnis ædificatio constructa crescit in templum sanctum in

Domino. Appoc. XXI: Veni, et ostendam tibi sponsam uxorem Agni... Et ostendit mihi_civitatem sanctam Jerusalem, descendentem de cœlo a Deo... Et murus civitatis habens fundamenta duodecim : et in ipsis duodecim, nomina duodecim Apostolorum Agni.

263. Tertullianus: Edant ergo origines ecclesiarum suarum, evolvant ordinem Episcoporum suorum, ita per successionem ab initio decurrentem, ut primus ille Episcopus aliquem ex Apostolis vel apostolicis viris, qui tamen cum Apostolis perseveraverit, habuerit auctorem et antecessorem. Hoc enim modo Ecclesiæ Apostolicæ census suos deferunt. De præscr. c. 32. S. Irenæus: Traditionem itaque Apostolorum, in toto mundo manifestatam, in Ecclesia adest respicere omnibus, qui vera velint audire; et habemus annumerare eos qui ab Apostolis instituti sunt Episcopi in Ecclesiis, et successores eorum usque ad nos, qui nihil tale docuerunt, neque cognoverunt quale ab his (hæreticis) deliratur. Adv. hær. l. 31.

--

4 Cf. Perrone, De Eccl. n. 173 seqq.

CAPUT SECUNDUM.

DE ECCLESIÆ CHRISTI CUM ECCLESIA ROMANA IDENTITATE.

264. Descriptis Ecclesiæ Christi qualitatibus, ad alterum quod propositum erat, gradus est faciendus: ut qualitates illas Ecclesiæ Romano-Catholice, eique soli, convenire demonstremus. Sic illud integre conficietur quod a principio tractatus institutum est, probare nempe, Ecclesiam Romano-Catholicam esse veram Christi Ecclesiam.

265. Ecclesia Catholica vera Christi Ecclesia esse manifestabitur, si ipsa præ se fert illam quam supra delineavimus imaginem, nullaque alia secta huic formæ seu exemplari respondeat. Porro exemplar, supra delineatum, duos characteres præfert insigniores primatus Petri et quatuor notarum. Hos duos characteres Ecclesiæ Romanæ soli proprios esse et peculiares, ostendemus, duplici usi argumento: 1° Ecclesia Romana est vera Christi Ecclesia, si ipsa primatum B. Petro concessum possidet; atqui illum primatum possidet; ergo. -2° Ecclesia Romana est vera Christi Ecclesia, si quatuor notas, Ecclesiæ Christi exclusive proprias, ipsa inter omnes sectas christianas præfert sola; atqui ita est; ergo. Unde tres articuli :

[ocr errors]

Articulus I, de primatu Romani Pontificis.

Articulus II, de notis veræ Ecclesiæ in Romana Ecclesia consideratis.
Articulus III, de absentia notarum in sectis acatholicis.

ARTICULUS I.

DE PRIMATU ROMANI PONTIFICIS.

266. Primatus Romani Pontificis, uti mox demonstrabitur, est ipse primatus B. Petri, Romanis Pontificibus, tanquam legitimis principis Apostolorum successoribus et hæredibus, transmissus. Definiri potest: Præeminentia, qua Romanus Pontifex, tum honorem ac dignitatem, tum jurisdictionem ac potestatem in universam Ecclesiam divino jure obtinet. Dicitur: qua obtinet honorem ac dignitatem, quali v. g. gaudet Imperator inter Reges non sibi subditos, vir nobilis inter plebeios, præses collegii inter collegas æquales. - Dicitur: jurisdictionem obtinet ac potestatem, quali nimirum gaudet Princeps quilibet aut magistratus in subordinatos sibi officiales: sic Rex inter omnes principes sibi subditos primatum tenet.

267. Primatus Romani Pontificis est nota et quidem adæquata, hoc est exclusive propria, veræ Christi Ecclesiæ. Etenim si Romanus Pontifex Ecclesiæ Christi principatum tenet, hoc ipso veræ Ecclesiæ caput est, et centrum unitatis catholicæ. Ergo Ecclesia ipsi adhærens, est genuina Ecclesia Christi. Ubi namque centrum est, ibi circulus; et ubi caput est, ibi et corpus esse cognoscitur: valetque conclusio: Ubi Papa ibi Ecclesia, sicut alio nomine sed eodem sensu dicebant Patres: Ubi Petrus ibi Ecclesia 1.

268. Hinc patet cur primatus R. Pontificis recte dicatur esse cardo, circa quem reliquæ omnes volvuntur controversiæ, inter Ecclesiam Romanam et sectas agitatæ. Hoc si admitterent dogma, illico omnes heterodoxi fierent catholici.

269. Heterodoxi omnes, præsertim recentiores sæculi XVI, negant RR. Pontifices esse B. Petri in primatu successores; imo ex iis quidam longius progressi, B. Petri Romæ fuisse Episcopum, contra omnium sæculorum testimonium, negare ausi sunt. Horum primus fuit, sæc. XIV, Marsilius Patavinus, qui levissimis conjecturis ductus, ad fovendum Ludovici Bavarici schisma, rem absque ullo successu inficiatus est. Dein sæc. XVI, alii in eumdem sensum de hoc argumento scripserunt, plurimis e suis cohæreticis contradicentibus ; inter quos Grotius sic ait: Romæ Petrum fuisse, nemo verus Christianus dubitavit 3.

2

270. Catholici omnes unanimi consensu docent et credunt, Episcopum seu Pontificem urbis Romæ, esse B. Petri successorem in primatu supremo, omnibusque privilegiis quæ eidem annexa sunt ; ita ut, quemadmodum fuit B. Petrus, sic R. Pontifex vere Christi in terris Vicarius existat ; Romanum nempe Pontificem legitime occupare credunt Petri cathedram, quam B. Apostolus ex Christi ordinatione omnibus suis prærogativis ornatam,successoribus suis tanquam hæredibus reliquit. Itaque R. Pontificem esse hæredem primatus et potestatis B. Petri, consentiunt omnes ; et si qua inter ipsos controversia est, ea circa designandos hujusce potestatis limites versatur.

Propositio unica, de veritate primatus Rom. Pontificis.
Corollaria, de natura et juribus primatus Romani.

Quæstio, de jure divino Romanæ Sedis.

1 Ambros. In Psalm. 4, n. 30. 3 Comment. In 1 Epist. Petri.

-

2 Cf. Bellarm. De Summo Pontif., líb. 2.

PROPOSITIO UNICA.

Primatus, B. Petro a Christo concessus, in Romano
Pontifice perseverat.

271. De fide, ex decreto Concilii Flor. pro unione Græcorum; item, ex Confessione Fidei, quæ Michaeli Palæologo Imperatori a Clemente VI, anno 1267, proposita, et vicissim ab ipso in Conc. Ecumenico Lugd. II, 1274, Gregorio X fuit oblata. In hoc documento legitur: Ipsa quoque sancta Romana Ecclesia summum et plenum primatum et principatum, super universam Ecclesiam catholicam, obtinet; quem se ab ipso Domino in B. Petro, Apostolorum principe sive vertice, cujus R. Pontifex est successor, cum potestatis plenitudine recepisse, veraciter et humiliter recognoscit. Idem declarat et sub anathemate definit Concil. Vatican. Constit. Pastor æternus, cap. II. Cf. Profess. fid. Trid. et Pistor. damnat. prop. 3.

272. PROB. 1o Ex primatus necessitate. Primatus Petro collatus debet in Ecclesia perseverare; atqui nullibi perseverat nisi in Ecclesia et in Episcopo urbis Romæ ; ergo Minor patet, eo quod nullus unquam Episcopus, vel Petri successorem se esse contenderit, vel potuerit aliqua probabilitatis specie contendere; præter Episcopos RR., qui semper, omnes, unanimiter se tales esse dixerunt: ergo tales revera sunt.

273. Ex facto Petri et jure successionis. Ille Petri primatum possidet qui est legitimus ejus successor; atqui talis est R. Pontifex. Prob. min. Successor Petri est Romanus Episcopus, si Petrus Romæ sedem suam episcopalem habuit, et eam ibidem moriendo RR. Pontificibus tanquam successoribus reliquit ; atqui hoc est factum omni certitudine historica et traditionali confirmatum. S. Hieronymus ad Damasum scribit: Cum successore Piscatoris, et discipulo crucis loquor. Ergo Beatitudini tuæ, id est cathedræ Petri, communione consocior: super illam Petram ædificatam Ecclesiam scio. - S. Augustinus Cathedra tibi quid fecit Ecclesiæ Romanæ, in qua Petrus sedit, et in qua nunc Anastasius sedet? Contra litt. Petiliani, 1. 2, c. 51. S. Cyprianus: Navigare audent ad Petri cathedram atque ad Ecclesiam principalem, unde unitas sacerdotalis exorta est. Epist. 55 ad Cornel 2.

[ocr errors]

274. 3° Ex constanti universalis Ecclesiæ traditione circa Romani Pontificis primatum. In Conc. Ephes. 431, actione IV, Juvenalis, Hierosolymitanus patriarcha, sic loquitur: Oportebat quidem Joannem, reverendissimum Antiochiæ Epis

4 Ut probabilius tenetur, Petrus Romam venit anno 41 æræ vulg., 10 a passione Christi; mortem autem ibidem oppetiit an. 66 æræ vulg., 35 a passione Domini, Neronis vero 14.2 Cf. Iren. Hæres. 1. 3, c. 3; alios apud Bellarm. De summo Pontif. lib. 2, cap. 3 et 4.

« PoprzedniaDalej »