Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]

Articulus I, de apparatu theologico in genere.
Articulus II, de locis theologicis singillatim.

Articulus III, de propositionibus et conclusionibus theologicis.

ARTICULUS I.

DE APPARATU THEOLOGICO IN GENERE.

61. Apparatum theologicum vocamus media omnia quibus theologus ad scientiæ suæ ædificium construendum utitur. Sunt autem hæc quadruplicis generis, nimirum: principia, fontes, instrumenta, subsidia.

62. Principium vario sensu sumitur: in genere omne a quo aliquid procedit quomodocumque, dicimus esse principium. Speciatim vero, principia logica seu scientifica, de quibus hic sermo, sunt veritates inconcussæ ex quibus conclusiones ducuntur. Veritates hujusmodi, respectu propositionis, si qua præfixa est ex iis comprobanda, solent argumenta vel probationes vocari, sicut respectu conclusionis sunt principia. 63. Fontes, seu loci theologici, sunt promptuaria quædam vel sedes, et quasi fodina, e quibus principia aut argumenta, imo et instrumenta theologica eruuntur. Hujusmodi fontes sunt S. Scriptura, SS. Patres, etc.

64. Instrumenta sunt scripta, monumenta ac documenta varia, quibus authentice continentur principia v. gr. Symbolum Nicænum, Epistolæ S. Ignatii, antiquæ liturgiæ, etc.

65. Subsidia, seu adjumenta, sunt linguæ ac scientiæ variæ, quæ juvant ad instrumenta genuina facilius secernenda, intelligenda, et ad principia ex iis eruenda: talia sunt philologia, hermeneutica, archæologia sacra.

66. Dividuntur principia theologica dupliciter: 1o alia sunt generalia, alia particuliaria. Generalia sunt hæc duo: Christianam religionem esse divinam, et eam esse depromendam ex Scriptura et Traditione sub magisterio Ecclesiæ Romano

S. Thom. I p. q. 33, a. 1.

Catholicæ. - Particularia sunt proprie omnia et sola dogmata fidei, aut ex his deductæ conclusiones, quatenus et ipsæ tanquam præmissæ adhibentur. - 2o Dividuntur principia in constitutiva, directiva, adjuvantia. Constitutiva sunt ipsæ veritates revelatæ, quæ objectum fidei et scientia theologica constituunt, et in Scriptura ac Traditione continentur. - Directiva sunt veritates, quæ theologum in inquisitione dogmatum tanquam regula dirigunt haec continentur in doctrina Ecclesiæ, Conciliorum et Romani Pontificis. — Adjuvantia sunt veritates quæ theologum in illustranda vel confirmanda fidei doctrina adjuvant hac in SS. Patribus continentur, nec non in Scholis theologicis, Jurisscientia, Historia et Ratione humana.

67. Dividuntur Fontes, seu Loci theologici, in generales et particulares. Generales sunt duo: Auctoritas et Ratio. — Particulares sunt omnino decem, quorum septem ab auctoritate profluunt, tres a ratione.

68. Qui ab auctoritate profluunt loci theologici, sunt sequentes: 10 Scriptura, 2o Traditio, 3o Ecclesia catholica, 4° Concilia, 5o SS. Patres, 6o Theologi et Canonista, 7o Romani Pontifices.— Qui vero manant a ratione, sunt: 8° Sana Philosophia, ad quam etiam varie scientiæ naturales referuntur, 90 Jurisperitia, 10 Historia, tum ecclesiastica tum profana, ad quam refertur ars critica1.

69. Septem priores loci proprie sunt theologici, tres reliqui sunt peregrini, et ministerialiter tantum theologici. Septem priores ad tria referuntur capita, que integram fidei regulam constituunt, et sunt: Scriptura, Traditio et Ecclesiæ auctoritas.

ARTICULUS II.

DE LOCIS THEOLOGICIS SINGILLATIM.

§ 1. Scriptura.

70. Scriptura sacra, quæ verbum Dei scriptum continet sicut Traditio verbum Dei traditum, est fons Theologiæ primarius, et proprius theologi liber dici potest.

71. Scriptura sacra sive Biblia 2, est collectio librorum tum Veteris tum Novi Testamenti, qui a viris antiquis, inde a Moyse usque ad Apostolos, conscripti, jure merito sacri nominantur,

4 Ex hujusce theologici apparatus conspectu facile cernitur, quam recta sit hæc S. Thomæ sententia: Theologia, inquit, debet omnibus scientiis imperare... et ideo est sicut caput, et principalis, et ordinatrix omnium scientiarum, Prolog. in I Sentent. art. 1 et 3. -2 Cf. Schouppe, Cursus Scripturæ Sacræ, tom. I, part. I.

Hi enim libri, uti postea demonstrabitur, non solum humana, sed etiam divina auctoritate gaudent; nec tantum sunt veri, sed infallibiles, quippe qui a scriptoribus non tantum veracibus, sed divinitus inspiratis emanaverint.

72. Hinc patet, Scripturam posse bifariam sumi. Etenim, prout ejus divinitas vel mente prescinditur vel consideratur, Scriptura spectari poterit, 1o ut liber mere humanus, historicus scilicet et moralis, humanam auctoritatem habens; vel 20 ut liber divinitus inspiratus, habens auctoritatem divinam. — Si consideratur ut liber humanus, argumentum omnino certum desumitur ex factis historicis quæ memorat.Si vero consideratur ut divinus, argumenta omnino infallibilia ducuntur imprimis ex sensu litterali; deinde etiam ex sensu mystico, quando nempe sensus hujusmodi in certo loco Scripturæ inesse, ab ipso Spiritu S.in alio loco,vel per Traditionem declaratur. Ut autem Scripturæ interpretatio recta sit et legitima, fieri debet sub magisterio Ecclesiæ, quæ hanc in Concilio Tridentino regulam ponit,ut nemo contra eum sensum quem ipsa tenet Ecclesia, aut contra unanimen consensum Patrum.Scripturam sacram interpretari audeat1.

§ 2. Traditio.

73. Traditio, verbum Dei traditum continens, est alter fons ejusdem dignitatis ac Scriptura; nec huic secunda est, nisi numero veritatum, quæ plures in Scriptura depositæ sunt quam in Traditione. Imo, ratione quadam, Scripturæ præstat Traditio, ratione scilicet necessitatis ; quandoquidem sine Scriptura quidem absolute fides esse possit,nequaquam vero sine Traditione, qua sublata, neque ipsam Scripturam divinam certo habere possemus 2.

74. Traditio generatim est notitia qualiscumque, oretenus primum aliis communicata. - Quatenus spectat ad præsens argumentum, distinguitur duplex divina, a Deo revelata; et humana, quæ ab hominibus originem habet. Hic tantum de divina agitur.

75. Traditio divina sumitur triplici præcipue sensu primo, pro veritate divinitus revelata, nec contenta, saltem expressis verbis, in Scriptura, sed viva voce primitus ab auctore suo proposita, ac deinceps quasi de aure in aurem ad posteros successive perducta: sive postmodum aut in Conciliorum actis, aut in Patrum scriptis, aut in historicorum libris, fuerit authentice consignata, sive non.

76. Secundo sensu, Traditio sumitur pro variis mediis, per quæ hujusmodi veritates ad nos pervenerunt; atque ita scripta

I Trid. Sess. 4. - 2 Cf. infra Tract. 4. De regula fidei, cap. 2, prop. 1, argum. 4,

n. 163.

THEOL. DOGM. I.

3

Patrum, aliaque ecclesiastica monumenta, nomine Traditionis frequenter veniunt.

77. Tertio sensu, Traditio est omnium illarum veritatum collectio seu complexus; quo sensu hic Traditionem accipimus, eamque ut alteram Revelationis partem juxta Scripturam collocamus. Loco Traditionis in singulari, adhibetur quandoque, et quidem proprie, numerus pluralis; uti in Tridentino, ubi verbum Dei non scriptum dicitur contineri Traditionibus, quæ ipsius Christi ore ab Apostolis acceptæ, aut ab ipsis Apostolis, Spiritu Sancto dictante, quasi per manus traditæ, ad nos usque pervenerunt 1.

78. Argumentum e Traditione ducitur infallibile. Etenim Traditionem hujusmodi,seu revelationum non scriptarum, depositum existere, infra demonstrabitur. Qua demonstratione supposita patet, omnes et singulas in hoc deposito contentas veritates, cum sint ab ipso Deo primitus prolata, totidem esse divinæ ac infallibilis auctoritatis principia. Quotiescumque ergo hujusmodi principium profertur, sine controversia admittendum est, dummodo illud in deposito Traditionis contineri constet. Constare autem id variis argumentis potest; præsertim vero, fide et doctrina Ecclesiæ Catholicæ, quæ Traditionis custos est constituta; declaratione Romanorum Pontificum, qui ejusdem sunt interpretes, et demum SS. Patrum suffragio, qui ejus Traditionis testes existunt.

§ 3. Ecclesia.

79. Ecclesia, generali et latiore sensu, est cœtus Christianorum. Potest intelligi, 1° partialis vel universalis, 2° catholica vel acatholica.

80. 1° Partialis seu particularis Ecclesia, ad partem Christianorum, ratione regionis, temporis vel confessionis, restringitur. Præcipuæ Ecclesiæ partiales sunt: Ecclesia Orientalis, Occidentalis, Græca, Latina, Romana, Africana, Alexandrina, Hierosolymitana, Gallicana, Primæva, Moderna, Nestoriana, Jacobitica, Anglicana, etc.- Universalis quandoque sumitur pro omnibus gentibus christianis, pro toto christiano nomine in universa sua extensione; frequentius autem et communiter accipitur pro Ecclesia catholica.

81.2o Ecclesia catholica est societasChristi fidelium,seu cœtus baptizatorum,ejusdem fidei christianæ professione et eorumdem sacramentorum communione, sub uno Christi in terris Vicario, Romano nempe Pontifice, adunatus. Ecclesia acatholica, seu potius Ecclesiæ acatholicæ, sunt varii cœtus christiani, variæque sectæ, sive hæretica, sive schismaticæ, a centro 4 Sess. 4, Decret. de Canon. Script.

unitatis, quæ est Romana Sedes, separatæ. Hæ quoque, licet immerito, vocari solent ecclesiæ, juxta illud Tertulliani:Faciunt favos et vespæ, faciunt Ecclesias et Marcionitæ1.

82. Ecclesia autem de qua sola hic agimus, est Ecclesia catholica, quæ proprie et stricte Ecclesia dicitur, vera nimirum societas fidelium a Christo in perpetuum fundata; quæque demonstrabitur esse infallibilis fidei custos, ac magistra, nec alia esse quam Ecclesia Romana cum subjecta sibi ditione universa.

83. Hæc itaque Ecclesia, cum in materia fidei et morum errare non possit, infallibile suppeditat theologo argumentum. — Quod si quis adversarius hanc infallibilitatem Ecclesiæ catholicæ non admitteret, ille saltem auctoritatem ejus humanam admittere deberet. Dupliciter enim Ecclesia spectari potest: ut habet auctoritatem divinam, vel ut habet tantum auctoritatem humanam. Hæc autem posterior tanta est, ut quoniam societas humana venerabilior est nulla, nulla quoque major in humanis auctoritas inveniri possit. Quare qui Ecclesiae auctoritatem divinam respuunt, hi humanam ejus auctoritatem, nisi testimonium prorsus omne rejicere, ac proin principia rationis abdicare velint, admittant necesse est.

84. Porro Ecclesia catholica considerari potest triplici sub respectu ut est credens, ut est docens in Conciliis congregata, et ut est docens per orbem dispersa. In triplici casu infallibilis est, quatenus est ipsa Christi Ecclesia quæ credit et docet. In sequentibus paragraphis, Ecclesia docens in Conciliis sub titulo Concilia, et Ecclesia docens per orbem, sub titulo SS. Patres aliique Doctores, distincte spectabitur.

85. In præsenti paragrapho, ut locus theologicus particularis sola ponitur Ecclesia credens. Cujus ut fides innotescat multa juvant argumenta, quæ vocantur: Ecclesiæ praxis et usus, liturgia, acta Martyrum, epigraphia et vetera monumenta reliqua, hæresum damnationes, Ecclesiarum etiam acatholicarum consensus.

§ 4. Concilia.

86. Concilium ecclesiasticum vel Synodus, est quasi Senatus Ecclesiæ, et definiri potest: Legitimus conventus prælatorum Ecclesiæ, ad ordinandas rationes Ecclesiæ publicas institutus. Distinguuntur Concilia universalia seu cecumenica, generalia, et particularia.

-

87. Concilium cecumenicum illud est, quod repræsentat Ecclesiam catholicam universam ; ad quod constituendum sufficit convenire partem Ecclesiæ notabiliorem, quæ cum Romano Pontifice consentiat 2.

1 Adversus Marcion., c. 4. prop. 3 et 4, n. 239 et seqq.

2 Cf. Infra tract. De regula fidei, cap. 3, art. 4,

« PoprzedniaDalej »