Obrazy na stronie
PDF
ePub

5) Boudhismus, seu Lamaismus, in Thibeto, in Mongolia, ac partim apud Sinas, Coreenses, Japones; constat polytheismo et metempsychosi.

6) Cullus Geniorum, in Japonia, Corea, Tonkino politheismus et idololatria.

7) Sintismus, in Japonia colit quoque genia ad instar deorum. 8) Nanekismus, in India: mixtura Brahmanismi et Islamismi. 9) Feticismus, in Africa et Oceania: varia naturæ corpora sive animata sive inertia adorat '.

§ II. Religionum a christianismo alienarum inanitas.

355. Omnes religiones iste a christiana alienæ, Judaismus, Mahumetismus, Paganismus, notas præ se ferunt evidentes reprobationis aut falsitatis.

356. 1° Religio judaica, origine quidem divina, et usque ad Christum fuit legitima; per Christum autem, novi Fœderis con-、 ditorem, abrogata est: quod futurum prophetæ prædixerant, et Paulus ad ipsos Judæos scribens explicat luculenter 2. Nec tantum abrogatio cultus judaici prædicta erat; sed etiam templi nationisque dissipatio, et reliquiarum Israelis perduratio, donec convertantur ad Christum 3. Hæc autem omnia, vel dudum impleta sunt, vel etiamnum impleri cernuntur.

357. Etenim Judæi horribili bello bis profligati sunt, -1) sub Vespasiano, anno 70, quum Jerosolyma capta templumque flammis consumptum est; -2) sub Hadriano, an. 117, quum, duce Barcocheba, iterum rebellantes Judæi, vel cæsi vel divenditi sunt. Cumque postea sub Juliano apostata (360) reædificare templum tentassent, teste Ammiano Marcellino divinitus impediti sunt, et ipsa templi fundamenta, quæ remanserant, e terra eruta fuerunt, ita ut non remaneret lapis super lapidem 5.

358. Ex illo itaque tempore, non tantum sacrificio et templo carentes, sed vel ipsa templi spe destituti, per orbem divagantur Judæi, in duas sectas distincti, quæ Karaita et Rabbinistæ nuncupantur. Karaitæ solam Scripturam V. T. admittunt; Rabbinistæ, præter Scripturam, traditiones Rabbinorum sequuntur, quæ continentur in Talmud. Hic liber doctrinalis duas habet partes: una vocatur Mischna, vel secunda Lex, constans traditionibus, quas antiquitus conservatas collegit Rabbi Judas Hakadosch, circa an. 158, tempore Hadriani. Altera pars vocatur Gemara, quæ veluti commentarium est, a subsequentibus Rabbinis textui prioris adjectum.

1 Cf. Balbi, Dictionn, géogr. —2 Hebr. VIII, 8 seqq. 30see III, 4, 5.— 4 Lib. 28, 5 Matth. XXIV, 2.

C. 1.

359. Inter antiquos Judæorum doctores, magnam celebritatem nacti sunt Masorethæ et Cabbalistæ. Masorethæ illi sunt, qui sæculo VI fecerunt masoram, seu labores varios, ad custodiendam integritatem textus biblici pertinentes. Ipsis debemus textus hebraici punctuationem, quo et facilior fit lectio et certior. Cabbalistæ dicuntur ii, qui circa sæculum X' confecerunt Cabbalam, seu explicationes quasdam Scripturarum, non vulgares, sed arcanas, ænigmaticas et symbolicas, quibus abdita mysteria, per modum divinationis e sacris litteris eruere conabantur. Multum hæc doctrina vanitatis et superstitionis habet 2.

360. Hos inter doctores erroresque varios, Judæi tamen usque conservant et circumferunt Scripturas V. T., in hoc præcipue intenti et laborantes, ut prophetarum eludant vaticinia de Messia, ne Christum Jesum ut verum Messiam agnoscere cogantur. Quamobrem commentaria et commenta finxerunt innumera. Alii cum Maimonide, sæculi XII Rabbino, Messiam futurum aiunt divitiis et potestate præcellentem, omnibusque populis cum summa auctoritate imperantem; alii duos statuunt fore Messias, unum pauperem, alterum opulentum; alii, rem brevius absolvendam putantes, fidem in Messiam e numero dogmatum expungunt; alii demum, præsertim ex veteribus, dogma de Messia ad mentem Christianorum exponunt, ut Rabbi Abarbanel, qui inter præcipuos Messia characteres, futura ejus miracula, et ortum ex familia David enumerat. Hujus notatu digna sunt hæc verba: Mea sententia dubitandum non est, Messiam, justitiam nostram, natum esse, antequam invaluit magna illa expulsio, occisio, perditio, et exitium Hispanicum 3. Cum hoc doctore multi alii, prophetiarum claritate victi, fatentur Messiam natum quidem esse, sed propter Israelis peccata latere absconditum. Scilicet ut Paulus jam dicebat II, Cor. III, 14: Obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum diem, velamen positum est super cor eorum.

361.2° Mahumetismus seu Islamismus, auctorem habuit Mahumedem. Hic natus Mecke sæculo VI vergente, quum primum mercaturæ deditus varia loca peragrasset, mox perspicaci ingenio intellexit, posse se religionis ope in contribules suos dominari. Arabia, in solitudine sua, multa de antiquis traditionibus pure conservaverat; sed supremi Dei cultui adjecerat

1 Cf. Bergier, Dictionn. artic. Cabale.

2 Tres cabbal species a Galatino, enumerantur: a) quædam arcana traditio; b) lusus superstitiosus verborum et litterarum: quo referuntur mystici numeri sephiroth ;-c) ea quæ cabbala practica dicitur, et est species necromantiæ, ope litterarum et vocum biblicarum peragendæ.

3 Cf Wiest, Hist. Judaismi, tom. 2. Item Raymund. Martini, Pugio fidei, part. II.

idola, quæ numero 360 in templo Meckæ colebantur. Divisa autem erat regio illa in tribus, hominum genere robusto compositas. Mahumedes Mecka expulsus anno 622, cum fugisset Medinam in civitatem Mecka infestam, illamque cum vicinioribus tribubus sibi devinxisset arctissime, Meckam expugnavit. Inde paulatim omnes Arabiæ tribus sparsas in unum collegit, bella inchoavit, rapinasque et victorias in provincias labentis imperii Romanii strenue prosecutus, victis passim suam imposuit religionem hoc verbo: Crede, vel morere.

362. Islam, seu doctrina Mahumedis, continetur in Alcorano, libro sacro, in quo, non ipsius impostoris manu, qui litterarum ignarus erat, sed aliena manu conscriptæ sunt revelationes illæ absurdissimæ, quas in caverna montis Hara ab Angelo Gabriele se fingebat accepisse. Hujusce doctrinæ præcipua capita sunt, -1) dogmatica: a) unus Deus, et missio divina. Mahumedis; b) prædestinatio et reprobatio absoluta; c) angelorum dæmoniorumque existentia; d) resurrectio et judicium futurum; e) purgatorium, et fabulosus saltus pontis Sarat; f) infernus, et paradisus voluptatum sensualium; g) fatalismus.

-2) Moralia sunt: a) oratio quinquies de die; b) eleemosyna; c) jejunium Ramadan, seu jejunium 29 dierum; d) de virtutibus interioribus, ut sunt humilitas et charitas, non est sermo; e) potestatis spiritualis et temporalis conjunctio agnoscenda; f) polygamia licita est exemplo prophetæ, qui 15 uxores et innumeras concubinas habebat: g) proscripta est fornicatio, quæ tantum licuit prophetæ per revelationem divinam; h) omnia peccata delentur peregrinatione Meckam instituta; i) de religionis materiis disputare non licet nisi stricto gladio; k) qui in bello occumbunt ita sunt certi de paradiso, ut eo frustrari non possint.

363. Jam vero, hujusce religionis falsitas primo intuitu apparet. Nam -1) veritati christianæ est opposita -2) divinitatis notis omnibus destituta est, tam negativis quam positivis, ut facile consideranti patebit.

364. 3° Paganismus, seu religiones ethnicæ supra enumeratæ, nulla excepta, theoreticos errores ac proin notas falsitatis præ se ferunt. Quid, si doctrinæ moralis et cultus fœditatem propius intueremur? - At, quoniam inter illas religiones quædam sibi divinas revelationes attribuunt, harum revelationum falsitatem directe indigitare juvat. Præcipuæ hujusmodi revelationes sunt: Sinensium, contentæ in libris Shu-King; Indorum, in libris Vedam; Persarum, in Zend-avesta. Ať hi libri -1)non sunt divini,quia nullam divinitatis notam præ se ferunt; -2) nec possunt esse divini, quia et veritati christianæ opponuntur, et Deo sunt indignissimi.

365. Ergo omnes religiones a christiana religione alienæ, reprobandæ sunt et falsæ; ergo Religio christiana, eaque sola, divinitus humano generi est imposita; quod hoc tractatu erat demonstrandum. Ergo jam de genuina Christi doctrina est inquirendum, seu de vera ipsius Ecclesia, quod sequentis tractatus erit argumentum.

1 Religionis mere naturalis, quam sequi se hodiernis temporibus jactant Rationalistæ, mentionem non fecimus; cum ea nullibi per modum publici cultus vigeat, et præterea, ex ipsa supernaturalis revelationis existentia, quam probavimus, insufficiens esse convincatur.

Tractatus III.

DE ECCLESIA CHRISTI.

INTRODUCTIO.

J. Momentum hujusce Tractatus, et christiani orbis universi conspectus. SII. Tractatus argumentum. - § III. Propositiones quinque: 1a de unitate religisnis Christi, 2a de perpetuitate genuinæ religionis Christi,34 de immutabilitate ejus-' dem,4a de integritate ejusdem servanda, 5a de tolerantismi protestantici inanitate. SIV. Genuina Evangelii circa Ecclesiam Christi doctrina.-§ V. Errores contrarii. § VI. Tractatus divisio.

§ I. Momentum hujus Tractatus, et conspectus christiani orbis universi.

1. Tractatum aggredimur de Christi Ecclesia, cujus non secus ac præcedentis gravissimum est in theologia momentum. Sicut enim omnis controversiæ cum achristianis solutio Christus est, ita cum acatholicis omnis controversia solutio Ecclesia est. Ecclesia ergo est abbreviata quædam ad omnem veritatem via, dissidenti cuilibet patens ac plana; et quemadmodum tractatio de religione christiana eo spectat ut homo fit Christianus ; ita tractatio de Ecclesia eo pertinet, ut Christianus fiat Catholicus.

2. Notum est enim, non omnes Christianos esse Catholicos; sed gentes, quae christianæ vocantur, in plurimas ac diversissimas confessiones, seu ecclesias, esse divisas, quæ omnes Christi religionem profiteri sese contendunt. Sunt autem præcipuæ sequentes 1° Ecclesia catholica; 2o ecclesiæ schismaticæ; 3o sectæ hæreticæ.

3. 1o Ecclesia catholica est Ecclesia Romana, cum universa sua per omnes mundi plagas ditione, seu obedientia ; et complectitur fidelium circiter 170 millium millia 2.

4.2°Ecclesiæ schismaticæ,quæ complectuntur circiter 62 millium millia adhærentium, præcipuæ sunt: ecclesia Græca, sub patriarcha Constantinopolitano; Russiaca sub synodo imperiali Petroburgiensi; Anglicana, sub reginæ Angliæ suprematia.

5. Schismatis græci auctor fuit Photius (857), qui cum sedem Constantinop. invasisset, a Nicolao I et Adriano II, ac demum

4 Cf. Haine, De la Cour romaine, t. 2, p. 247. Louvain 1861.

2 Cf. Perrone, De Ecclesia. n. 237 in notis. -Item Terwecoren, Précis hist., 1856, pag. 328.- Consonat commentarium statisticum D. Dicterici,in Bulletin géographique de Gotha, Januar. 1859.

« PoprzedniaDalej »