Obrazy na stronie
PDF
ePub

Jam mens prætrepidans avet vagari;
Jam læti studio pedes vigescunt.
O dulces comitum valete cœtus,
Longe quos simul a domo profectos
Diverse variæ viæ reportant.

CARMEN XXXII.

Ad M. T. Ciceronem.

Disertissime Romuli nepotum,

Quot sunt, quotque fuere, Marce Tulli,
Quotque post aliis erunt in annis;

Gratias tibi maximas Catullus

Agit, pessimus omnium poeta ;

Tanto pessimus omnium poeta,

Quanto tu optimus omnium patronus.

CARMEN XXXIII.

Ad Licinium.

Hesterno, Licini, die otiosi

Multum lusimus in meis tabellis,

10

5

Ut convenerat esse; delicatos

Scribens versiculos uterque nostrum

Ludebat numero modo hoc, modo illoc,

5

Reddens mutua per jocum atque vinum.
Atque illinc abii tuo lepore

Incensus, Licini, facetiisque,

Ut nec me miserum cibus juvaret,

Nec somnus tegeret quiete ocellos;

10

Sed toto indomitus furore lecto

Versarer, cupiens videre lucem,

Ut tecum loquerer, simulque ut essem.

At defessa labore membra postquam

Semimortua lectulo jacebant,

15

Hoc, jucunde, tibi poema feci,

Ex quo perspiceres meum dolorem.

Nunc audax, cave, sis; precesque nostras,

[blocks in formation]

Lingua sed torpet: tenuis sub artus
Flamma dimanat: sonitu suopte
Tintinant aures: gemina teguntur

Lumina nocte.

Otium, Catulle, tibi molestum est;
Otio exsultas, nimiumque gestis:
Otium et reges prius, et beatas
Perdidit urbes.

10

15

CARMEN XXXV.

Ad se ipsum, de Struma et Vatinio.

Quid est, Catulle, quid moraris emori?
Sella in curuli Struma Nonius sedet:
Per consulatum pejerat Vatinius.
Quid est, Catulle, quid moraris emori?

CARMEN XXXVI.

In Nuptias Julia et Manlii.

Collis o Heliconii

Cultor, Uraniæ genus,

Qui rapis teneram ad virum

Virginem, o Hymenæe Hymen!

Hymen o Hymenæe!

Cinge tempora floribus

Suaveolentis amaraci :

Flammeum cape: lætus huc,

Huc veni, niveo gerens

Luteum pede soccum :

[blocks in formation]

5

10

15

Judicem, bona cum bona
Nubit alite virgo;

Floridis velut enitens

Myrtus Asia ramulis,
Quos Hamadryades Deæ
Ludicrum sibi roscido

Nutriunt humore.

Quare age, huc aditum ferens
Perge linquere Thespia
Rupis Aonios specus,

Lympha quos super irrigat
Frigerans Aganippe :

Ac domum dominam voca
Conjugis cupidam novi,
Mentem amore revinciens,
Ut tenax hedera huc et huc
Arborem implicat errans.

Vos item simul, integræ
Virgines, quibus advenit
Par dies, agite, in modum
Dicite, O Hymenæe Hymen!

Hymen o Hymenæe!

Ut lubentius, audiens

Se citarier ad suum
Munus, huc aditum ferat
Dux bonæ Veneris, boni

Conjugator amoris.

Quis Deus magis, ah! magis
Est petendus amantibus?
Quem colent homines magis
Cœlitum! O Hymenæe Hymen!

Hymen o Hymenæe!
Te suis tremulus parens
Invocat: tibi virgines

[blocks in formation]

Zonula soluunt sinus :
Te timens cupida novus
Captat aure maritus.
Tu fero juveni in manus
Floridam ipse puellulam
Matris e gremio suæ
Dedis, O Hymenæe Hymen!
Hymen o Hymenæe!

Nil potest sine te Venus,
Fama quod bona comprobet,
Commodi capere: at potest,

Quis huic Deo

Te volente.

[blocks in formation]

55

60

65

70

75

80

85

« PoprzedniaDalej »