Ad Cornelium Nepotem.
Quoi dono lepidum novum libellum, Arida modo pumice expolitum ? Corneli, tibi: namque tu solebas Meas esse aliquid putare nugas, Jam tum, cum ausus es, unus Italorum, Omne ævum tribus explicare chartis, Doctis, Jupiter! et laboriosis.
Quare habe tibi, quicquid hoc libelli est, Qualecumque; quod, o patrona Virgo, Plus uno maneat perenne sæclo.
Passer, deliciæ meæ puellæ,
Quicum ludere, quem in sinu tenere, Quoi primum digitum dare appetenti,
Et acres solet incitare morsus ; Cum desiderio meo nitenti Carum nescio quid lubet jocari, (Ut solatiolum sui doloris,
Credo, ut tum gravis acquiescat ardor) Tecum ludere, sicut ipsa, possem, Et tristes animi levare curas;
Tam gratum mihi, quam ferunt puellæ Pernici aureolum fuisse malum,
Quod zonam soluit diu ligatam.
Luctus in Morte Passeris.
Lugete, O Veneres, Cupidinesque, Et quantum est hominum venustiorum! Passer mortuus est meæ puellæ. Passer, deliciæ meæ puellæ,
Quem plus illa oculis suis amabat : Nam mellitus erat, suamque norat Ipsam tam bene, quam puella matrem : Nec sese a gremio illius movebat;
Sed circumsiliens modo huc, modo illuc, Ad solam dominam usque pipilabat. Qui nunc it, per iter tenebricosum, Illuc, unde negant redire quemquam : At vobis male sit, malæ tenebræ Orci, quæ omnia bella devoratis !
Tam bellum mihi passerem abstulistis.
O factum male! O miselle passer! Tua nunc opera meæ puellæ Flendo turgiduli rubent ocelli.
Phaselus ille, quem videtis, hospites, Ait fuisse navium celerrimus,
Neque ullius natantis impetum trabis Nequisse præterire, sive palmulis
Opus foret volare, sive linteo.
Et hoc negat minacis Adriatici
Negare litus, insulasve Cycladas,
Rhodumve nobilem, horridamve Thraciam,
Propontida, trucemve Ponticum sinum ;
Ubi iste, post phaselus, antea fuit Comata silva: nam Cytorio in jugo Loquente sæpe sibilum edidit coma. Amastri Pontica, et Cytore buxifer, Tibi hæc fuisse et esse cognitissima Ait phaselus: ultima ex origine Tuo stetisse dicit in cacumine, Tuo imbuisse palmulas in æquore, Et inde tot per impotentia freta Herum tulisse; læva, sive dextera Vocaret aura, sive utrumque Jupiter Simul secundus incidisset in pedem ;
Neque ulla vota litoralibus Diis
Sibi esse facta, cum veniret a mare
Novissimo hunc ad usque limpidum lacum.
Sed hæc prius fuere : nunc recondita
Senet quiete, seque dedicat tibi, Gemelle Castor, et gemelle Castoris.
Vivamus, mea Lesbia, atque amemus ; Rumoresque senum severiorum
Omnes unius æstimemus assis. Soles occidere et redire possunt : Nobis, cum semel occidit brevis lux, Nox est perpetua una dormienda. Da mi basia mille, deinde centum, Dein mille altera, dein secunda centum, Dein usque altera mille, deinde centum: Dein, cum millia multa fecerimus, Conturbabimus illa, ne sciamus, Aut ne quis malus invidere possit, Cum tantum sciat esse basiorum.
Quæris, quot mihi basiationes
Tuæ, Lesbia, sint satis superque ? Quam magnus numerus Libyssæ arenæ Laserpiciferis jacet Cyrenis
Oraclum Jovis inter æstuosi
Et Batti veteris sacrum sepulcrum ;
Aut quam sidera multa, cum tacet nox, Furtivos hominum vident amores;
Tam te basia multa basiare,
« PoprzedniaDalej » |