Obrazy na stronie
PDF
ePub

norum rituum notitia præstare oporteat, ne

in ipsos quoque cadant gravissima illa verba Isaie Cap.xxiv. ver.2. et erit sicut populus, sic et sacerdos itemque illa Christi Domini apud S. Matthæum cap.xv. ver. 14.,, c

[ocr errors]

99

ci sunt, et duces cæcorum,, neve parvuli panem petant, et non sit qui frangat eis, quod Judaico populo accidisse Jeremias Trenorum cap.iv. ver.4. querebatur, haud dubito eosdem perlubenter lecturos Opus ad hanc usque diem ineditum, quod ex MS, Codice membranaceo Vaticana Bibliothecæ inter Vaticanos n.5046. descriptum, atque adnotationibus, ubi res postulare videbatur, a mè illustratum, typis, quam fieri potuit diligentissime, excudendum curavi. Quis Opus istud elucubraverit et cur elucubraverit, ad suamne tantum, an etiam ad aliorum, Ecclesiasticorum præsertim insti tutionem minime constat. Etenim Opus in Codice, ex quo sumptum est, et Titulo, et Prologo caret. Ac ne illud quidem constare arbitror, hujus Operis Auctorem. Episcopalem dignitatem obtinuisse. Nam illa num crx. pag.202.,, ut cum dignitatem Episcopatus Epi

[ocr errors]

noscamus

[ocr errors]

"scoporum oculis demonstremus, et digne quid sumus et quod fuimus professione, actione potius, quam nomine demonstremus,, Anonymine nostri sint, an ex alterius, qui Episcopus fuerit, Opere ab eodem ut alia passim, ad verbum exscripta. non liquet. Illud certum est, atque exploratum, Opus istud ante annum circiter MCLXVIII. compositum, perfectumve non fuisse. Etenim num.cx. pag.211. testimonium affertur ex Alexandri III. ad Episcopum Herefordiensem, ut Concilii Laterarensis III. anno MCLXXIX. habiti Parte xxvI. cap.xxv. Collect. Concill. Editionis citatæ Tom. XIII. col.562. indicatur, epistola , que epistola anno circiter MCLXVIII. in Pithoeana Editione Decretalium Gregorii IX. lib.1. tit.x1. cap. 111. scripta existimatur. Neque vero ab Auctoris ætate ætas Codicis, de quo Opus descripsi, abest longius, ut characteris conformatio a folio præsertim quarto (nam folia priora quatuor alia manu, veteri illa quidem, sed ætatis paulo recentioris, suppleta sunt) dipthongorum omissio, et constans voces istas conscilium, caltiamentum, collumb

1

pna,

[ocr errors]

juditium, sollempnitas dapnatur, vixeribus contrictionem, quoheres, pro consilium, calceamentum, columna, judicium, solemnitas, damnatur, visceribus, contritionem, cohæres, ut alias omittam, scribendi ratio declarat. Etenim ne Codicem Autographum censeam, facit ingens mendorum, quibus scatet, copia; quæ profecto menda in Operis Auctorem, virum nempe diu multum. que in veterum Patrum lectione versatum que adeo doctum, conferri sine maxima injuria non possunt ; quem quidem ut Seculo XII. provecto vixisse , atque hoc Opus elucubrasse putem, eo potissimum adducor, quod ipsum ex nullius Auctoris, qui post Alexandrum III. claruerit, scriptis profecisse animadvertam.

at

Jam ad Opus ipsum quod attinet, tercentis undecim sectionibus absolvitur ( nam quod in Editione cccxıl. numerus præfixus extreme sectioni fuerit, ex eo profectum est, quod, typorum mendo, sectioni cxcviil, numero CXCIX. præmiffo, erratum deinceps sit in numerica consequentium omnium sectionum inscriptione) in quibus ritus, qui in Templis consecrandis,

et Sacramentis adminiftrandis usurpari solent explicantur, quid in Divinis Officiis, et Missæ Sacrificio singulis Dominicis ceterisque per annum diebus legatur, et cur legatur, exponitur, ac de Ecclefie origine, capite, membris, de præcipuis sacrarum Ædium partibus, deque imaginibus, quæ in ipsis pingi consueverunt, de Ecclesiasticis Ordinibus, et Officiis, de veftibus Pontificalibus, et Sacerdotalibus de festis Sanctorum, qui præcipue eo tempore a Latina Ecclefia colebantur, ac demum

ne

singula enumerem, de futura corporum resurrectione de Purgatorio de extremi judicii die, de doctrina Antichristi, et de Judæorum mensa breviter, pie, et pro seculi, quo Anonymus noster scripsit, conditione, erudite disseritur. Illud autem maxime ad hujus Operis commendationem facit, quod ejus Auctor omnia , quæ de sacris Christianorum ritibus, et de Ecclefiasticis Officiis cum Sancti Isidorus Hispalensis, Ivo Carnotensis, Bruno Signiensis, tum alii singulari doctrina viri, quorum libri vel injuria temporum interciderunt, vel adhuc in Bibliothecarum pluteis latent, literis man

darant, maximo studio collegit, atque in Opus suum opportune transtulit. Quamobrem hoc Opus magno in pretio habitum ab hominibus rei Liturgicæ studiosis fuit, ut notationes in Codice ad pleraque loca apposite declarant, atque ad ipsum Cl. Laurentius Zaccagnius Vaticane Bibliothece Præfectus in nott, mss. ad Hiero Lexicon Dominici Macri, quæ in eadem Biblioteca servantur,ad voces Rogationes, Stola, Virga provocare non dubitavit.

Unum reftat, ut quid in hoc Opere edendo præftiterim, Te paucis doceam. Principio, cum in Codice, quo usus sum, ut jam monui, titulus deeffet, ac de Operis Auctore non modo nihil certi haberem sed ne suspicari quidem possem, Opus ipsum ita inscribendum judicavi: Sacrorum Ecclesiæ Rituum Divinorumque Officiorum Explicatio ab Anonymo seculi XII. Scriptore elucubrata ex Vaticano Codice num.5046. nunc primum eruta. Preterea Veterum Patrum, eorum imprimis, qui de sacris ritibus, divinisque officiis egerunt Opera,summa diligentia evolvi, ut quid ex fingulis Anonymus nofter accepiffet, deprehen

« PoprzedniaDalej »