Obrazy na stronie
PDF
ePub

cationem abAnonymo seculi duodecimi Scriptore elucubratam, atque a me brevibus, pro ingenii mei tenuitate, adnotationibus illustratam publicare,ne deliberandum quidem videtur, cuinam potissimum illam ex veteri consuetudine inscribam. Etenim multis eam rationibus, iisque non aliunde quæsitis, sed ex ipsa re ductis, ad Te, PIE PONTIFEX MAXIME, pertinere intelligo. Nam primo ex Codice Vaticana Bibliothecæ,maxima Decessorum Tuorum cura et impensa institutæ, Tuaque singulari munificentia et liberalitate, insigni præsertim numismatum,

vitrorum, elegantissimæque supellectilis accessione locupletatæ descripta fuit. Deinde Tu mihi, ut non minus privatis singulorum, quam communibus omnium commodis provides, illius describendæ potestatem fecisti. Postremo in sacris Catholicæ Ecclesiæ cæremoniis, quarum ad Te suprema cognitio spectat, explicandis declarandisque tota versatur. Itaque Tua plane cum sit, Te, SANCTISSIME PATER, unum ex omnibus Patronum, non ambitione, sed necessario officio adducta expetit. Quid ego? An alium ipsi, præter Te, optare Patronum aut possim, aut vero

debeam? ego, qui in Ditione Tua natus, in hac Urbe Imperii Tui sede disciplinis severioribus divinisque literis excultus, atque in Cantorum Cappella Tuæ Collegium tribus et viginti abhinc annis cooptatus, quidquid a me in quovis doctrinæ virtutisque genere proficiscatur, repeti a Te jure quodam Tuo posse existimem ego, qui omnem observantiæ in Te meæ, quam tantam esse, quanta maxima esse potest, Tibi certo persuadeas velim, publice testificandæ occasionem, quæcumque tandem mihi se objiciat, arripiendam putem:ego, qui probe noverim, ni

hil accidere mihi gloriosius posse, quam ut liber industria qualicumque mea typis expressus, Te Auspice, in manus hominum veniat, qui ad summam Ecclesiæ dignitatem, summa Christiani orbis universi gratulatione, divinitatis instinctu provectus, et Dei in te immortali beneficio, et gravissimo Amplissimorum Patrum de vitæ Tuæ innocentia ad religionis exemplum, de scientia ad disciplinam, de rerum usu ad prudentiam, judicio ita respondisti, ac respondes, ut nulla unquam futura sit ætas, quæ de Tuis laudibus conticescat. Ne igitur Expli

X

cationi, quam vulgandam suscepi, ac mihi ipsi vim faciam, et quod longe gravius est, ne Te munere Tibi tot nominibus debito, ut ut minimo, fraudem, hoc quidquid est operis ea, qua convenit, animi demissione Tibi offero, dico, consecro, majoremque in modum Te rogo, ut illud in clientelam Tuam clementer recipias. Quod si feceris, ut insita Tibi a natura humanitas, prolixa bene de omnibus merendi voluntas, et egregium præclara ingenii artisque monumenta, quæ pluribus seculis in oblivionis nocte jacuerunt, eruendi studium mihi polli

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »