Obrazy na stronie
PDF
ePub

ex aqua, & Spiritu Sancto, non intrabit (1) in regnum Dei. Aqua enim, quæ lavandis corporibus idonea eft tantam virtutem divinitus accipere meruit, ut, sicut corpora lavat a sordibus, ita & animas mundet a peccatis. Manifeftum eft itaque, quod hæc aqua Baptismum significat, cujus aspersione Ecclesia consecratur, & quodammodo baptizatur. Ip-. sa vero Ecclesia eam utique Ecclesiam designat, quæ in ea continetur, ideft, fidelium multitudinem. Inde etiam Ecclesia vocatur, eo quod Ecclesiam contineat. Hæc enim figura a Grammaticis Metonymia dicitur, quando (2) id, quod continet, ponitur pro eo, quod continetur; quale est illud, quod in Evangelio Dominus ait (3): Jerusalem, Jerusalem, que occidis Prophetas ; cum utique non ipsa Jerusalem, sed ejus habitatores Prophetas occiderint. Sic etiam dicere solemus: illa domus bona est, eo quod bonos habeat habitatores; & illa mala (4), eo quod mali homines habitent in ea.Secundum hanc igitur significationem hæc Ecclesia ex lignis, lapidibusque constructa, eam Ecclesiam designat; quæ Ecclesia lapidibus (5) ædificatur, cujus lapides non calce, sed charitate junguntur, cujus

(1) Vulg. non potest introire in regnum Dei. (2) Acherius quoniam . (3) Matth. xxil. 37.

(4) Editt. addunt est. (5) Editt. ex vivis lapidibus.

EXPLICATIO.

5

fundamentum Christus est, cujus portæ Apostoli sunt, cujus columnæ Episcopi, & Doctores (1); in qua unusquisque lapis tanto amplius rutilat, quanto fidelior, & melior eft.

cur

Quia igitur dictum eft, quid aqua, quid domus significet (2), dicamus etiam hæc aqua sale misceatur. Cum enim de Baptismo Salvator noster loqueretur, nullam salis fecit mentionem; non enim dixit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua, & ex sale (3), vel sale mista, vel aliquid hujusmodi; sed quid dixit? Nisi quis renatus fuerit ex aqua,

Spiritu Sancto, non intrabit in regnum (4) cælorum. Idipsum autem & de oleo, & de chrismate dici poteft; sed de his (5) alias : Interim autem de sale dicamus. Sal enim in divino eloquio frequenter pro sapientia ponitur; unde est illud (6): Sermo vester sale sit conditus. Et Dominus discipulis (7). Habete id, quod sal in vobis, & pacem habete inter vos. Itemque (8): Vos estis sal terræ, quod si sal infatuatum (9) fuerit, in quo con

(1) Ach. Doctores sunt. (2) Editt. et quid domus significet.

(3) In Editt. Ex aqua sal sa, vel sale mixta

(4) Vide pag.3. not.4. et pag. 4. not. 1.

(5) Vide infra Num,LXXV,

A 3

De Christianizandis, & baptizandis pueris.

(6) Coloss. IV. 6. Serma vester semper in gratia sale sit conditus.

(7) Marc.1x.49.Habete in vobis sal etc. (8)Matth.v.13. (9) Vulg. evanuerit . Ce‹

dietur? Hinc etiam, secundum legem, nulla hostia sine sale offertur,sed in omni sacrificio ponitur (1) sal; unde manifestum est, quia sal pro sapientia ponitur. Sic est enim sapientia condimentum omnium virtutum, sicut sal est condimentum omnium ciborum. Sed quæ sapientia? Non utique sapientia mundi, quæ stultitia est (2) apud Deum, sed illa sapientia, de qua Dominus ait (3): Confiteor tibi Pater, Domine cæli, & terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, & prudentibus, & revelasti ea parvulis. Sed vis videre, quæ sit ista sapientia? quam simplex, quam facilis ad discendam (4)? Veniat modo (5) aliquis ad hanc aquam, veniat nunc aliquis ad Baptismum, audiat hanc sapientiam,gustet de hoc sale; neque enim prius baptizatur aliquis, quam sale cibetur. Hoc enim omnibus notum eft; ad literam dico. Infantibus ad fidem venientibus statim in ore ponitur sal (6), ut quod actum (7)

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors]

habere non possunt, saltem habeant significationem Sacramenti. Interrogo igitur (2) modo aliquem hominem baptizandum (3) Credis in Deum Patrem Omnipotentem, Creatorem omnium (4) visibilium, & invisibilium? Dicit, credo. Credis (5) in Jesum Christum, Filium ejus unicum, Dominum nostrum, natum, & passum? inquit, Credo Credis in Spiritum Sanctum, Sanctam Ecclesiam Catholicam Sanctorum communionem Carnis resurrectionem, (6) & vitam æternam ? At (7) ille, credo. Bene instructus (8) est, sapiens (9) est, & fufficienter sale cibatus (10) est (11). Hoc est igitur sal, quod miscetur aqua, hæc sunt prima fidei rudimenta; sine his non valet (12) Baptismus. Sive enim tolA 4

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

(7) Ach. ait.

(8) Edit. Ven. et Lugd. enutritus.

(9) Ach. iste sapiens etc. (10) Cibatur apud Ach. (11) In Edit.Ven.et Lug desideratur est.

(12) Non quod validus non sit Baptismus, ubi materia, formaque a Christo Domino præscripta administretur, sed quod, si justitiæ, et salutis gratiam spectemus, frustra suscipitur ab adulto, qui præter

las aquam, sive tollas hæc verba, non est Baptismus. Hæc (1) autem dum dico, nullum præjudicium facio infantibus, & nondum intelligentibus, qui non sua, qui non sua, sed aliorum fide baptizantur, & salvantur. Salvantur itaque (2), sed vel prius obedierunt, vel ad ætatem venientes, fidem pro eis promissam fideliter crediderunt, & custodierunt; alioquin non valet eis Baptismatis (3) aqua, quia non est sale condita.

Dictum est itaque, quid aqua, quid sal, & quid domus dedicanda significet; nunc autem superest, ut de hyssopo dicamus, cum quo Ecclefiæ parietes supradicta (4) aqua sparguntur. Hyssopus enim naturaliter in petra nascitur. Petra autem, ait (5) ApostoIus (6), erat Chriftus. Bona herba hyssopus;

Baptismi voluntatem fi-
dem, male actæ vitæ pœni-
tentiam, et firmum in po-
sterum a peccatis abstinen-
di propositum non afferat.
Adeatur Catechismus Ro-
manus de Sacramento Bap-
tismi n.35.seqq., et S.Tho-
mas SummaTheologica Part.
III. q.LXVIII. art.6. seqq.
(1) Editt. hoc.

(2) Edit. Ven. et Lugd. Salvantur utique, si vel , prius obierint,vel ad ætatem venientes, fidem pro

[ocr errors]
[ocr errors]

eis promissam fideliter crediderint, et custodierint. Ach.,, baptizantur, ,, et salvantur utique, si ,, vel prius obierunt etc.,, (3) Nempe, etsi Baptismum susceperint, æternam vitam minime consequuntur.

(4) Edit. Venet. et Lugd. parietes supradicti aspergun tur Ach. cum parietes supradicta aqua sparguntur . (5) Ach. ut ait. (6) I. Corint. x. 4.

« PoprzedniaDalej »