Obrazy na stronie
PDF
ePub

rum imitatores, terrena deserentes, & cæ lestia contemplantes, ut aquila. Vel quia primum ordinem in Ecclesia positum Marcus figurat, qui est ordo Lectorum non exponentium, quæ legunt. Secundus ordo Subdiaconorum vitulo comparatur . Tertius vero Diaconorum per Matthæum significatur. Quartus Sacerdotum altiora contemplantium per Joannem significatur. Ideo sic ordinate ponuntur, quoniam in primo auditu prædicatio dura videtur auditoribus, & ad contemplandum difficilis; sicut de quibusdam discipulis legitur, qui dixerunt (1): Durus est hic sermo, & quis potest eum audire ? Hæc etiam quatuor (2) animalia ad Christum congrue referuntur; ipse namque unigenitus factus est homo; ipse in sacrificio nostræ redemptionis dignatus est mori, ut vitulus; ipse resurrexit, ut leo, per suæ virtutem fortitudinis; Ipfe post resurrectionem suam ascendens ad cælos, in superioribus est elevatus, ut aquila. Possunt autem etiam sub hoc intel

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

lectu hæc animalia fidelibus congruere ; omnis enim, qui in ratione perfectus est, homo est: Et quoniam se ipsum mortificat ab hujusmodi voluptatibus, vitulus est. Quia vero contra omnia adversa fortitudinem securitatis habet, leo est ; unde dicitur (1) Justus autem quasi Leo confidens, absque terrore erit. Qui autem sublimiter contemplatur ea, quæ cælestia sunt, et æterna, aquila est.

LIV.

DE SENIS ALIS, QUAS HABENT

Et unumquodque istorum animalium depingitur habere senas alas, quæ sunt sex opera Misericordiæ: Esurivi (2), & dedistis mihi manducare; Sitivi, & dedistis mihi bibere; Hospes eram, et collegistis me; Nudus et operuistis me; Infirmus, et visitastis me; In carcere eram, et venistis ad me et venistis ad me. Quæ opera sunt dicenda alæ,quia illis volamus ad cælestem requiem.

LV.

DE OCULIS EORUM

et

Et hæc animalia plena oculis ante retro leguntur,hoc est, rationabilibus senten

(1) Proverb. XXVIII. 1.

(2) Matth. xxv. 35.scq. Vulg. cooperuistis .

tiis animæ providentibus, ut oculi corpori; ante, hoc est, quia Evangelia habent ea, quæ futura sunt: Sicut illud Evangelii, quod dicetur in die judicii (1): Venite benedicti Patris mei: Et habent,quæ retro sunt, hoc est, præterita, ut Nativitas, et Passio Vel quoniam præterita recolunt, et quæ futura sunt, denuntiant.

LVI.

[ocr errors]

DE ANGELO CUM DUABUS ALIS DEPICTO

Angelus cum duabus alis depictus significat geminam Dei, et proximi dilectionem, quibus volatur ad cælum teste Augustino, hoc dicente (2): Qui caret his geminis alis, non habet,unde volet ad regnum cælorum. Vel duæ alæ sunt duo Testamenta, quibus Ecclesia est fulta.

LVII.

DE ANGELO QUI TENET GLADIUM

Angelus, qui describitur habens gladium versatilem (3) ante januam Paradisi significat temporalem pœnam, quia ad patriam redire non possumus, nisi per poenam temporalem . Vel habens romphæam acutam, hoc est, vitia secantem ex utraque parte, hoc est, tam

(1) Ibid. ver. 34. (3) Genes 111. 24.

(2) Vide pag.37. not. 2.

corporis, quam animæ. Vel Vetus, et Novum Testamentum. Vel acutum utraque parte, hoc est, minantem de præsenti morte animæ, et de futura gloria Sanctorum, et damnatione malorum. Vel propter dilectionem Dei, & proximi. Vel habens romphæam hoc est, gladium versatilem, videli cet Divinam Scripturam, quæ vertit bonos ad vitam, malos ad mortem. Vel habens gladium, hoc est, prædicationem: Unde Apostolus (1): Et gladium Spiritus, quod est verbum Dei. Utraque parte acutum;quia hinc culpas operis, illinc resecat illicitas cogitationes. Vel quia hinc electos dum percutit, a terrenis voluptatibus abscindens,in novæ vitæ conversatione vivificat;Illinc reprobos feriens litera occidit. Hoc gladio jugulantur ii, qui ob amorem cælestis patriæ parentes, ac carnales propinquos deserunt. Vel gladius utraque parte acutus,hoc est, Novum, & Vetus Testamentum, amputans in utraque parte, hoc est, bonorum, & malo. rum quosdam ad mortem, quosdam ad salvationem judicabit.

(1) Ephes. VI. 17.

LVIII.

DE ATRIO ECCLESIÆ

Per Atrium Ecclesiæ intelligimus hæreticos sola simulatione Ecclesiæ conjunctos (1), qui foris Ecclesiam sunt, tamquam Atrium. Ipsi enim extra catholicam Ecclesiæ fidem, ejiciendi sunt foras per excommunicationem. Dicit enim Scriptura (2) : Hæreticum hominem post primam, et secundam cor. rectionem devita.

LIX.

DE CELO

Cælum etiam dicitur Ecclesia; unde Dominus ait (3): Ego sum ostium, per me si quis introierit, falvabitur. Recte vero per Cælum Ecclesia designatur; sicut enim Cælum a terra, deserens eam, sublimatur, & terram imbre irrigat, sic & Ecclesia, hoc est, fidelium congregatio, terrena deserens ad alta tendit, & pluviam prædicationis, & abundantiam bonæ operationis suis subditis tribuit.

(1) Cod. injunctos
(2) Tit. III. 10. Vulg.He-

post unam etc.

reticum ...
(3) Joan. x. 9.

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »