Obrazy na stronie
PDF
ePub

cæli, quia Sancti dicere possunt: Nostra (1) conversatio in cælis est. Quod non fit in aliis picturis, significat, quod plebs quærit terrena. Vel sic: ante mortem Christi omnes boni, et mali descendebant ad infernum (2), ibique justi nullam coronam habebant, quia non videbant lucem veram,quæ (3) illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum; unde ipsi non pinguntur cum coronis in capite, sed postquam Dominus januas inferni confregit, & januam Paradisi aperuit, infernum expoliavit, et electos suos inde retraxit, & in cælum coronatos locavit. Post mortem vero Christi quicumque boni ab hoc sæculo migraverunt, cum coronis in cælo coronati sunt; unde ipsi cum coronis depinguntur.

rum statuarum, quibus Opificum studio addebantur lunulæ, seu patellæ supra capita ad avium sordes, et stercora removenda.

(1) Philippens.11I. 20. (2) Inferni vocabulo abdita illa receptacula significantur, in quibus animæ

extra cælestem beatitudinem constitutæ detinentur, aut detinebantur. Ex his illud, in quo animæ Sanctorum ante Christi Domi ni adventum excipiebantur, Limbus Patrum dicitur. Vi de Catechism. Rom. de v. Symboli articulo §.3. (3) Joan. I. 9.

XLVIII.

DE AGNO CUM CRUCE PICTO

Agnus vero (1), qui portat sceptrum, & Crucem in pede, quæ extenditur ultra dorsum, ut apparet in picturis, denotat, quod ipse est Christus, non tantum in affectu, quod ostenditur per pedem, sed etiam in opere, vel corpore, quod ostenditur per dorsum, , quo (2) bajulavit Crucem pro nostra redemptione. Tenet sceptrum, ut demonstret, se portare redemptionis nostræ imperium. Agnus innocentiam demonstrat; & ipse Christus innocentiæ puritatem demonstrat, dum coram se tondente obmutuit.

XLIX.

DE QUATUOR EVANGELISTIS, ET QUALITER SUB CERTIS FORMIS DEPINGANTUR.

DE BEATO MARCO

Quod autem Beatus Marcus Evangelista in forma leonis depingitur, significat, quia a desertis suum incepit tractatum, dicens (3): Vox clamantis in deserto: et qualiter Joannes asperrime vixit in deserto, disseruit. Marcus (4)ut alta fremit vox per deserta leonis.

(1) De hoc, et proximis symbolis erudite agit, ut solet, Ciampinius in Op. cit. cap. 111. pag. 27. (2) Addidi quo (3) Marc. 1. 3.

(4) Quatuor carmina quæ hic describuntur de quatuor Evangelistis, sunt Sedulii Presbyteri Op. Pa Paschalis lib. 1. sect. ult.

L.

DE BEATO LUCA

Quod autem Beatus Lucas Evangelista in forma bovis depingitur, significat, quod ipse loquitur de sacrificiis Patrum Veteris Testamenti, & de vitulo sacrificii ; qui vitulus significat Christum immolatum pro salute hominum

Jura Sacerdotum Lucas tenet ore juvenci .

LI.

DE BEATO MATTHÆO.

Quod autem Beatus Matthæus Evangelista in forma hominis depingitur, significat, quod ipse præ ceteris aliis Evangelistis de humanitate Christi tractavit.

Hoc Matthæus agens hominem generaliter implet.

LII.

DE BEATO JOANNE

Quod autem Beatus Joannes Evangelista in forma aquila depingitur, significat, quod, sicut aquila præ ceteris avibus altius volat, ita Beatus Joannes Evangelista præ ceteris aliis Evangelistis altius, & sublimius de Divinitate tractavit.

More volans aquile verbo petit alta
Joannes.

LIII.

DE EISDEM

Hæc enim sunt illa quatuor (1) animalia, quæ in Apocalypsi (2) leguntur : Marcus Lucas, Matthæus, Joannes. Marcus ideo primus est positus, quoniam fignificat, gratiam ante Vetus Testamentum hominibus datam (3); quando ferocitas ad Dominum cognoscendum illis inerat. Lucas vero gratiam significat, quam Dominus dedit Judæis. Matthæus vero illam significat, quam veniens in mundum nobis concessit: Sed, ne Christus solummodo humanus putaretur, additur Joannes, significans altam Christi divinitatem. Vel sic: Marcus ideo ponitur primus similis leoni, quia per nimiam assiduitatem auditorum duritia mollificatur. Dehinc ponitur Lucas similis vitulo, quia illi mollificati libenter sanctam prædicationem audiunt. Post hæc Matthæus homini similis ponitur; nam, postquam prædicatio fit perceptibilis, & audibilis, jam ut homo creditur rationabilis; quæ trina prædicatio est ante Baptismum sed postquam baptizantur, prædi

(1) VideCiampiniumOp. Patrum de Figuris Evange. cit. cap.xx1. pag.191. seq. listarum sententiæ recenubi profert testimonium Zacchariæ Episcopi Chrysopolitani, in quo variæ

sentur .

(2) Apoc. Cap. 1v. ver.6. (3) Cod. deditam.

catio fit illis,ut aquila, quia de Divinitate jam alta contemplantur. Vel sic: Ideo sic ordinantur, quoniam in die judicii quidam præ nimia (1) nequitia, nec judicabuntur, nec salvabuntur, per Marcum designati. Quidam vero judicabuntur, & damnabuntur, ut falsi Christiani, quoniam nequitia bonitatem superavit: Hi per Lucam designantur. Tertia vero pars judicabitur, & salvabitur, per Matthæum intellecta. Quarta autem pars non judicabitur, sed salvabitur, ut Apostoli, & eo

[ocr errors]

(1) S.Isidorus Sententiaru lib.1. De Judicio cap. 27. pag. 635.,, Duæ sunt differentiæ, vel ordines hominum in judicio, idest, ,, electorum, et reproboru; qui tamen dividuntur in » quatuor.Perfectorum ordo, unus est, qui cum Domino judicat, et alius, » qui judicatur:utrique ta,, men cum Christo regnabunt. Similiter ordo reproborum partitur in ,, duobus : dum hi, qui intra Ecclesiam sunt ma

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

li, judicandi sunt, et ,, damnandi: qui vero ex,, tra Ecclesiam inveniendi -sunt, non sunt judicandi, sed tantum damnan di.Primus igitur ordo eo.

[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]
« PoprzedniaDalej »