Obrazy na stronie
PDF
ePub

nitatis; nnde Apostolus (1): In ipfo habitat omnis plenitudo Divinitatis corporaliter.

X L.

DE CANCELLIS ECCLESIÆ

Fit etiam paries in Ecclesia,ut Sacerdos non videatur, nisi per ostium; Ipse enim Dominus indutus parietem nostræ carnis, ita manet in nobis, ut videri a nobis non possit, nisi per ostium, hoc est, per Scripturam. Unde Joannes Evangelista ait (2): Deum nemo vidit unquam; hoc eft, corruptibili adhuc, & mortali carne circumdatus incircumscriptæ Divinitatis non potest lucem contueri. Unde manifestius dicit Apostolus (3): Quem nemo hominum vidit, sed nec videri poteft. Quocirca Sancti Patres quidam leguntur vidisse Viderunt quidem eum, sed per subjectam creaturam;et tamen veraciter attestatur Joannes quia Deum nemo vidit unquam. Vel fic: Paries, qui ab ejus aspectu nos seducit, mortalitatis conditio est, quam peccando meruimus, quia ita conditi fuimus, ut, si non peccaremus, omnes electi Divinum lumen cerneremus. Sed in hoc pariete fenę

(1) Coloss. II. 9. Vulg. inhabitat etc.

(2) Joan. 1. 18.

(3) Timot. v. 16. quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest .

fenestras, & cancellos, unde nos perspiceret, fecit. Profpicit ipse nos per fenestras hoc est, per quinque sensus corporis sollicite intuetur. Ubi enim ipfe non profpicit mors ascendit; unde Jeremias ait (1): Ascendit mors per fenestras nostras. Et (2) respicit per cancellos, hoc est, hoc est, per inspirationem Vel fic: Sicut sol intrans per fenestras illuminat domum, ita Chriftus exemplo, et admonitione Apostolorum nos illuminavit. Sicut per Cancellos, hoc est, per parva foramina parva lux intrat, sic obfcura cogitatio per Prophetas.

XLI.

DE PULPITO

Per Pulpitum enim charitas designatur; unde Isaias Propheta ait (3): Super montemn excelsum ascende tu, qui evangelizas Sion.

XLII.

DE CAMPANILE

Campanile vero montem significat excelsissimum, hoc est, charitatem; in quo monte, hoc est, in charitate stare debent campanæ, hoc est, Prædicatores ; unde

E

(1) Jer. 1x. 21. (2) Cantic. 11, 9. (3) Isa. XL. 9.

Isaias (1): Super (2) montem excelsum ascende tu, qui evangelizas Jerusalem.

XLIII.

DE CAMPANIS

Per Campanam intelligimus Prædicatores, qui nos vocare debent ad similitudinem Campanæ: quod fignificatum est in Veteri Testamento, quando Dominus præcepit Moyfi, ut faceret vestem Summo Pontifici, quæ haberet septuaginta duo mala granata (3), & totidem tintinnabula, quæ omnia sonarent, cum ingrederetur Summus Pontifex in Sancta Sanctorum.

XLIV.

QUOMODO CAMPANE PULSARI DEBEANT

Quando campanæ pro mortuis pulsantur, una debet (4) incipere, et insimul finire; quia resurrectio mortuorum sine aliquo progressu temporis insimul fiet. In festivitatibus vero Sanctorum debet incipere, et finire una post aliam, quia paulatim, & quasi per quosdam progressus corpus Christi, quod est Ecclesia, adimpletur.

(1) Cod. mendose Psal. mista.

(2 Isa. Cap. XL. 9.
(3) Exod. xxvIII. 33.

(4) Cod. unam debent; Sicut infra debent incipere, et finire unam etc.

[ocr errors]

XLV.

DE EODEM

Ila vero, quæ primum sonat, significat Prophetas & Patriarchas non exponentes ea, quæ dixerunt. Alia vero, quæ postea sonat, significat Sanctos Patres exponentes ea, quæ dicta sunt; tertia vero, quæ major est, significat altiora contemplantes, charitatem videlicet. Alia sola, quæ facto intervallo sonat, significat illos, qui non possunt sanguinem pro Domino fundere, sed diligunt Dominum, ac proximum: unde in Cantico amoris dicitur (1): Media charitate constravit propter filias Jerusalem. Vel quia duæ quandoque simul pulsantur, significat, quod Deum in cymbalis glorificare, & laudare debemus, unde Psalmista (2): In cymbalis bene sonantibus laudate Dominum. Cymbala quippe Dei resonantia sunt duo cleri. Quod in tertia vice omnes sonant, significat, quod omnes Apostoli conversi sunt ad Gentes. Quod autem ter sonantur, significat, quod, qui ad Ecclesiam conveniunt, debent instrui de fide Trinitatis. Et quando quatuor ; quod in quibusdam Ecclesiis mos est, significat, quod debent audire prædicationem quatuor Evangeliorum.

(1) Cant. III. 10.

(2) Psal. CL. 5.

68

XLVI.

DE CHRISMATIONE CAMPANARUM

Campanæ,quamvis sint res inanimatæ, à quibusdam chrismantur. Satis tolerabile est (1), quia propter utilitatem chrismantur, ad depulsionem aerearum aerearum potestatum. Similiter parietes Ecclesiæ chrismantur.

XLVII.

DE PICTURIS SANCTORUM

Cum Sanctorum Majestates pinguntur fit circulus (2) super capita eorum ad modum

(1) Adeatur Joseph Catalanus in Commentariis ad Pontificale Romanum Par.II. Tit. xx. num. 22. seqq. Tom. 11. pag. 338. seq. et Robertus Sala in notis ad Libros rerum Liturgicarum Cardinalis Bona lib. I. cap. xxıl. not. 1. Tom. II. pag. 138. seqq., qui de antiquitate, et origine hujus Ritus agunt, eumque ab hæreticorum criminationibus post Bellarminum, Gretserum Gretserum, et alios vindicant. (2) Eo circulo perfectio etiam significatur ex Angelo Rocca in Speculo Epis

copali Tit. Perfecti definitio T.11. Opp.ejusdem p.135. Hujusmodi porro circulo Ethnicorum Augustorum statuas ornatas fuisse,ad eorum divinitatem significan dam, constat. Qua de re legendus Ciampinius Veterum Monimentorum Par.I.

cap.xiv. pag. 111. seqq. qui Salmuthium, quem sequitur Figrellius de Statuis cap.xxxıl. merito coarguit, propterea quod putaverit, Christianos veteres similibus tegumentis in statuis, picturisque ornare Deum, Angelos, Sanctosque consuevisse exemplo antiqua

« PoprzedniaDalej »