Obrazy na stronie
PDF
ePub

vel cum illis, qui videbantur sancti, et confirmati in fide disputando, et vincet illos, et fibi conjunget. Et quia habebit talem, et tantam potestatem nocendi, adorabunt eum omnes habitantes in terra, idest, terrena cupientes, quorum nomina non sunt scripta in libro vitæ, idest, quorum memoria est deleta de præsentia Dei Patris, qui est vita fidelibus. Sed quod dicitur vincet eos, non ad sanctos pertinet, qui non poterunt vinci, quique ante poterunt occidi, quam a fide separari; sed quædam pars malorum intelligitur, quæ sociata est corpori Christi, quæ sive erroribus, sive blandimentis vinci posse narratur. Quod autem dicitur: occidet illos ad Sanctos pertinet, quos interficiet diversis modis, et superare non poterit. Inter quos erunt Elias, et Henoch, qui ab ipso Antichristo nec terroribus, nec blandimentis superari ullo modo poterunt Si vero contra ipsum pugnare volumus habeamus arma Ecclesiæ, scilicet fidem, et innocentiam; vel duo præcepta charitatis, vel duo Testamenta. Hinc pugnant fideles, hinc victores existunt, etiam cum moriuntur. Et ipfi Antichristo præcipietur a Domino, ne lædat illos fideles, qui complent præcepta duodecim Apostolorum, et duodecim Prophetarum per geminam dilectionem Dei, et pro

[ocr errors]

ximi, et complendo aliis annuntiant. Et etiam ne lædat colentes fidem Sanctæ Trinitatis .

Discipuli vero Antichristi facient illa figna, quæ ipse faciet, ut magis sibi credatur; facient enim ignem materialem de cælo materiali descendere in conspectu hominum illorum, qui stulti erunt, ad hoc scilicet, ut ille ignis filios Dei comburat, sicut Moyses (1) fecit, cujus precibus ignis de cælo veniens Dathan, et Abiron combussit. Et hoc facient in cospectu hominum, ad hoc ut homines se videntes loqui diversis linguis, ut Apostoli Christi locuti sunt, credant falsis ministris Antichristi dicentibus, illis debere credi. Et per hæc talia miracula illi seducent, hoc est, sibi incorporabunt habitantes in terra, idest, terrena cupientes, & admonentes habitantes in terra, idest, terrena cupientes, ut illi faciant imaginem, idest statuam ad bonorem Antichristi, & ut faciant se, et alios suo exemplo imaginem,idest,imitatores Antichristi; et hæc imago adorabitur ab illis : & etiam concedetur ipsis discipulis Antichristi, ut dent spiritum loquutionis imagini, idest, statuæ Antichristi; ita scilicet, ut illa imago arte magica loquatur. Et facient ita, quod

(1) Num. cap.xvI. 31. seq.

quicumque non adoraverit imaginem, occidetur corporaliter. Et non solum facient hoc, sed etiam facient omnes populos fragiles in fide, & pauperes in charitate habere characterem, idest, signum Antichristi in dextera manu, idest, in operatione ; vel in frontibus suis, idest, in cordibus suis ; & in conscientiis idest , utroque bono fraudatos. Et etiam facient, nequis possit (1) emere, vel vendere aliquid, nisi qui habuerit characterem, idest, signum Antichristi, scilicet fidem, aut nomen, idest, ut vocetur Antichristianus. Similiter etenim quidam majores terrenis dediti surgent adversus fideles, ad eos tribulandum, ut a fide eos, instinctu Antichristi, separare valeant. Et quidam similiter infidelium movebuntur, idest,convertentur ad fidem cognoscentes Antichristum esse mortem mundi. Et Episcopi, & ceteri Prælati, præ aliis in Ecclesia lucentes deformabuntur, et denigrabuntur; et apud infideles ita viles putabuntur, quod nihil aliud æstimabuntur, quam peccatores. Et minores subjecti, videlicet fideles in nocte hujus mundi aliquantulum lumen fidei aliis dantes, ita reputabuntur (2) ab Antichristo, ut viri sanguinum, idest, homiN n

(1) Cod, posset.
(2) Ita posuimus. Cod. mendose repugnabuntur.

cidæ, fidelium videlicet interfectores. Et Sancta Ecclesia, congregatio videlicet fide-/ lium in electis cruore paffionis erit infecta. Itaque nullus illius novissimæ persecutionis erit expers, qui in fide Christi permanserit. Hoc est enim, quod legitur in Joel (1): Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus, et manifestus. Et sancti prædicatores ante adventum Antichristi fidei lumen Ecclesiæ præbentes, timore persecutionis Antichristi, cadent de fide habita super terram, quia Antichristus projiciet eos a fide, et Evangelica doctrina recedet, et obscurabitur. Nullus enim tunc prædicatione perfruetur, sed abscondet se Ecclesia, ut non videatur a persecutoribus. Et fideles, tribulationes hujus mundi pro Deo patientes, movebuntur de loco suo, hoc est, honoribus suis; vel de locis suis movebuntur præe nimia tribulatione, fugiendo de loco ad locum, secundum Evangelicum dictum (2): Cum persecuti vos fuerint in una civitate, fugite in aliam. Et omnes homines generaliter tunc abscondent se in speluncis, idest, consilium querent fidelibus morantibus in speluncis, idest, in vilibus locis, ut sunt eremitæ ; et

(1) Joel. 11.31. magnus et (2) Matth.x.23. Cum autem persequentur vos etc.

horribilis.

abscondent se in petris, idest, ab illis, qui sunt firmi in fide et in eminentia virtutum positi, quærent consilium et dicent illis fidelibus in fide solidatis, cadite super nos, idest, misericordia animum vestrum flectite, nosque piis orationum interventionibus ab ira judicantis tegite. Et infideles, imminente futuro judicio, ad auxilia dæmonum current, et eorum ruinis operientur. Et quis unquam ita erit felix, qui tunc facto judicio stare poterit, ne cadat? Idest, quis poterit resistere illorum vindictæ ? certe nullus. Finito omni labore, et pugna, reprobis parabitur æternum supplicium, quibus Dominus dicet (1): Ite, maledicti, in ignem æternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus. Bonis vero dabitur æterna beatitudo, quibus Dominus dicet: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi. In illa æterna beatitudine ex unaquaque Tribu Israel erunt duodecim millia collocati, hoc est, omnes fideles imitantes fidem, et operationem filiorum Israel, hoc

Apostolorum: Ex (2) Tribu Juda duodecim millia signati. Illi enim sunt signati, hoc est, prædestinati a Deo ad vitam qui sunt Juda, hoc est, qui ore, et corde Deum Nn 2

(1) Vide pag.546. not.1.

[ocr errors]

(2) Apocalyps. vII. 5.

« PoprzedniaDalej »