Obrazy na stronie
PDF
ePub
[merged small][merged small][ocr errors]

Habet Pedes. Pedes ejus sunt fideles, in terrenis adhuc adhærentes , hoc est , in activa vita manentes . Vel Pedes ejus dicuntur stabilimentum virtutis ejus , ipso dicente per Isaiam (1) Cælum mihi sedes est , terra autem scabellum pedum meorum . Vel per Pedes significati sunt Apostoli , & Prædicatores , de quibus scriptum est (2): Qui appropinquant pedibus ejus , accipient de doctrina ejus .

[ocr errors][merged small][merged small]

Habet & Vestimentum. Per Vestimentum intelligitur caro Christi ; de quo indumento carnis Isaias ait (3): Quis est iste qui venit de Edom , tinctis vestibus de Bosra ? Edom interpretatur rubra ; ipse enim in sanguine suo peccatores lavit.

(1) Isaiæ lxvi. 1. Cælum feruntur : Cælum mihi etc. sedes mea, terra autem sca (2) Deuteron. xxxvII. 3. bellum pedum meorum

(3) Isa. cap.lxvil. ver. 1. Quæ Actor.vil. 49.

[ocr errors]

sic re

D

XXXI. DE CALCEAMENTIS Haber & Calceamenta. Per Calceamenta intelligitur ejus Incarnatio, quam ex mortalitate humani generis assumere dignatus est. Unde Psalmista (1): In Idumeain extendam calceamentum meum , hoc est , in plebe gentium manifestabo Ecclesiæ incarnationem meam.

XXXII.

DE THORO

Thorus Sponsi , & Sponsae dicitur æterna beatitudo , in qua Rex cum Sanctis quiescit.

XXXIII.

DE ANNULO Accepit Sponfa Annulum a Sponso hoc eft, Ecclesia accepit Annulum, Pontificatum scilicet fidei , quo credentium animæ signantur in frontibus per signum Crucis.

XXXIV.
UBI NUPTIÆ CONTRAHUNTUR

Hæc enim sponsalia non in quolibet loco, sed in loco, quem ipse Sponsus elegit ,

(1) Psal. cvil. 10.

contrahuntur ; videlicet in civitate Jerusa lem , in qua templum sibi jussit dicari. Hæc enim civitas supernam civitatem Jerusalem figurat . Civitas enim a conversatione multorum dicitur , pro eo quod plurimorum in unum contineat vitam. Jerusalem etiam visio pacis interpretatur. Hæc est enim illa superna Jerusalem , civitas Regis magni . Unde Psalmista (1): Gloriosa dicta sunt de te civitas Dei . Hæc namque civitas non in terris, sed in cælis vivis ex lapidibus est constracta, & Angelis miro ordine adornata : Lapides cujus non calce , sed charitate junguntur ; cujus fundamentum Christus est, cujus portæ Apostoli sunt; cujus columnæ Episcopi sunt , atque Doctores; cujus plates , & muri sunt ex auro purissimo. Sicut enim aurum quanto plus coquitur, tanto pretiosius redditur , ita fideles quanto magis tribulationibus affliguntur , tanto magis pretiosiores efficiuntur . In hac etiam civitate sunt duodecim portæ ; unde Joannes Evangelista in Apocalypsato libro ait (2): Ab Oriente porte tres , ab Aquilone porte tres , ab Austro portæ tres, & ab Occasu portæ tres. Per Orientem populus intelligitur

D 2 (1) Psal. LXXXVI. 3. et ab Aquilone portæ tres,et (2) Apocalyp. xxi. 13. ab Austro porta tres, et ab Ab Oriente porta tres , Occasu porta tres ·

Judæorum ,de quo Christus est exortus, qui est verus sol justitiæ , illuminans corda credentium . Ibi enim fuere primum portæ tres, hoc est, fides Sanctæ Trinitatis : in iilis primum annuntiata est a Prophetis , & ceteris justis , qui per Spiritum Sanctum illuminati , fidem Sanctæ Trinitatis cognoverunt. Per Aquilonem intelliguntur Gentiles in frigore infidelitatis , & ignorantiæ positi , sicut fuere Patres nostri . Ibi quoque sunt porta tres , quia & Gentiles

per

doctrinam Apostoloruin edocti , fidem Sanctæ Trinitatis perceperunt.

Et bene quidem primum ab Oriente portæ tres , deinde ab Aquilone commemorantur, quia prius Judæi crediderunt, deinde Gentiles, qui ante erant in Aquilone , qui est frigidissimus, & durissimus ventus, habentes habitatorem diabolum , qui dicit (1): Ponam sedem meam ad Aquilonem.Per Austrum claritatem fidei intelligimus, quæ in toto orbe terrarum lucet, quia, dum sol in Austro, hoc est, in medio centro cæli figitur, totum mundum illu. minat, fignificans Christum, qui luce fidei claritatis suæ illuminat universam Ecclesiam. In Austro itaque porte tres sunt

quia fides

[ocr errors]

(1) Isa. xvi. 13. Sedebo in monte testamenti in lateria bus Aquilonis .

Sanctæ Ecclesiæ splendore Sanctæ Trinitatis illuminatur , baptizata in nomine Patris , & Filii , & Spiritus Sancti . Per Occasum , no. vissimam mundi accipimus ætatem , in qua per Eliam , & Henoch, ceterosque Prædicatores eadem fides Sanctæ Trinitatis per quadripartitum orbem diffundetur , Judæos, atque Gentiles pariter complectens . Duodenarius enim numerus Portarum, quæ per quatuor mundi partes sub ternario comprehenduntur, ad mysterium pertinet duodecim Apostolorum , per quos Fides Sanctæ Trinitatis per quadripartitum orbem diffusa est .

In hac etiam civitate templum Domini dedicatum est. De hoc templo dicitur (1): Templum Dei sanctum est , quod estis vos . De hoc templo dicit Apostolus (2) Si quis templum Dei violaverit , disperdet illum Dominus , Templum quippe Dei violant , qui iniquitatem operantur , videlicet qui odiis , detractionibus, invidia , ceterisve aliis vitiis ir. retiti , maxime tamen carnali se polluunt immunditia . Et timendum satis est, ne nos in civitate sua aliud, quam ipse diligit, agentes inveniat ; et ipse nobis , qualem non diligimus, districtus redditor ostendat . In hac enim (3) civitate , et in hoc templo celebran

D3 (1) 1. Cor. 11l. 17. Tem (2) Ibid. Si quis autem etc. plum enim Dei etc. (3) Forte etiam.

« PoprzedniaDalej »