Obrazy na stronie
PDF
ePub

dicitur: Deus, cujus unigenitus in substantia : Post hæc in sequenti Dominica tertium miraculum celebratur, scilicet de nuptiis (1) .

CCLXXI.

QUID DEBEAT LEGI AB OCTAVA EPIPHANIÆ USQUE AD SEPTUAGESIMAM

Ab Octava Epiphaniæ usque ad Septuagefimam leguntur Epistolæ Pauli, quia post Legem, post Prophetiam, & Evangelium scripta Apostolica ad id, quod audivimus, intonando commonent, & quia, quod David prophetavit, Apostolus concorditer prædicavit. CCLXXII.

QUID DEBEAT CANTARI AB OCTAVA EPIPHANIE USQUE AD SEPTUAGESIMAM

Ab Octava Epiphaniæ usque ad Septuagefimam in ferialibus diebus cantatur de feria; quia finito omni labore, & pugna qui recte tenuit spiritualem legem, et Prophetiam & doctrinam Apoftolicam et Evangelium, suum a Deo consequetur præmium; unde Apostolus dicit (2): Unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem.

?

(1) Joan. cap.11. (2) 1. Corint. fil. 8.

CCLXXIII.

DE NUPTIIS IN CANA GALILÆÆ FACTIS

Sed non vacat a mysterio, quod die tertia nuptiæ factæ sunt in Cana Galilæs in quibus ipse Dominus aquam convertit in vinum. In tertio tempore seculi Dominus noster Jesus Christus ad (1) adoptandam sibi Ecclesiam venit. Primum seculi tempus fuit Patriarcharum ante legem exemplo: Secundum sub lege Prophetarum scriptis: Tertium sub gratia præconiis Evangelistarum, quafi tertiæ diei luce mundo refulfit, in quo Dominus, et Salvator noster pro redemptione generis humani in carne natus apparuit. Sed et hoc non vacat mysterio (2), quod in Cana Galilææ, hoc est, in zelo transmigrationis perpetratæ, eædem nuptiæ factæ referuntur; typice denuntiat eos maxime gratia Christi dignos existere, qui zelo fervere piæ devotionis, & æmulari Karismata majora, ac de vitiis ad virtutes bona operando, de terrenis ad æterna norunt sperando, et amando transmigrare. Quod autem aquam convertit in vinum, qui de nihilo potuisset facere vinum, qui cuncta creavit ex nihilo, significat Dominum Jesum Christum non ad solven

(1) Supplevimus ad. (2) Addidi mysterio.

dum, improbandumque, sed ad implendum potius legem, Prophetasque venisse; neque alia se per Evangelicam gratiam facere, et docere, quam quæ legalis, et prophetica Scriptura eum facturum, docturumque signaret. Sed quantum inter aquam, & vinum, tantum constat diftare inter sensum illum, quo Scripturæ ante adventum Salvatoris intelligebantur, & eum, quem veniens ipse revelavit Apostolis, eorumque discipulis perpetuo sequendum reliquit. Videamus ergo, fratres, sex hydrias Scripturarum aqua salutari repletas. Videamus eamdem aquam in svavissimum vini odorem , gustumque con

versam .

CCLXXIV.

DE PRIMA HYDRIA

sed

In prima seculi ætate, ut in libro Genesis (1) legitur, misit Deus soporem in Adam, & tulit unam de costis ejus, et ædificavit ex ea mulierem, et in loco ossis non os, carnem posuit. Ubi quæri potest, quare non ex nihilo, vel ex terra, sed de costa ; vel certe quare non ex carne, sed ex osse formare voluit mulierem? Item cur non vigilanti viro, sed dormienti costam tulit? An fortassis, ut non sentiret ? Sed hæc omnia

(1) Genes. cap. 11. ver.21.

propter mysterium gesta sunt ; fiebat enim sexus infirmior, et magis de carne infirmi tas fieri debuit, quam de osse: ossa nimirum (1) carne firmiora sunt. Sed quid significavit, quod de latere dormientis Adæ detracta est costa, et formata est Eva (2), nisi quia de latere Christi somnum mortis ad horam in cruce gestantis, lancea percusso manavit sanguis, et aqua, per quæ Sacramenta ædificata est Ecclesia. Quod autem in loco ossis carnem posuit, et ex osse mulierem formavit, hoc mystice defignat, quod Christus humanæ carnis infirmitatem assumpsit, et Ecclesiam suæ Divinitatis virtute roboravit. Quisquis ergo in his omnipotentiam Dei animadvertit, de Hydriá aqua salutari repleta bibit; at vero quisquis hæc cuncta in Christi, et Ecclefiæ persona interpretatur, de Hydria haurit aquam, sed jam in suavissimi vini saporem mutatam ; Hydria enim dicitur vas aquarum; græce enim aqua hydor, vocatur.

In prima item ætate Abel justum frater invidens occidit (3), et ob hoc ipse perpetua martyrii gloria beatus etiam in Evangelicis, et Apostolicis literis justitiæ laudem

(1) Cod. in carne .

(a),, Eva enim interpre,, tatur calamitas, sive vi, ta, quod nobis convenit,

,, ut calamitatem hic, vi-
,, tam in futuro habeamus.,,
Sic in margine.
(3) Genes. iv. 8.

[ocr errors]

accepit; fratricida impius æternæ maledictionis poenas luit. Quicumque his auditis metuunt cum impiis damnari, cupientes benedici cum piis omnium odiorum, et invidiæ fomitem abjiciunt, Deo placere per Sacrificium justitiæ, modestiæ, innocentiæ, ac patientiæ curant, vas plenum aquæ in Scriptura inveniunt; unde salubriter abluti, potatique gaudeant. Sed si intellexerint,Cain homicidam Judæorum esse perfidiam; occisionem Abel Passionem esse Domini Salvatoris; terram, quæ aperuit os suum, et suscepit sanguinem ejus de manu Cain, Ecclesiam esse, quæ effusum a Judæis Christi Sanguinem in mysterium suæ renovationis accepit; nimirum aquam in vinum mutatam recipiunt, quia sacræ dicta legis mystica, sacraque intelligunt.

CCLXX V.

DE SECUNDA HYDRIA

Secunda ætate seculi inchoante deletur aquis diluvii mundus (1) ob peccatorum magnitudinem, sed solus Noe propter justitiam cum domo sua liberatus est in Arca. Hujus plage audita vastatione horribili, paucorumque liberatione mirabili quisquis

(1) Genes. cap. vII.

« PoprzedniaDalej »