Obrazy na stronie
PDF
ePub

tuam , sonet vox tua in auribus meis. Bene ergo in columbæ specie descendit Spiritus Sanctus super Dominum , ut fideles doceret, non aliter ejus Spritu posse repleri , nisi simplices fuerint, nisi veram cum fratribus pacem habuerint, quam significant oscula columbarum , nisi septem prædictas naturas columbæ imitari studeant. Per columbam enim significatur septiformis gratia Spiritus Sancti , quam quisque fidelis unda Baptis. matis renatus

& a sordibus vitiorum purificatus suscipit. Unigenitus namque filius judex est generis humani ; et homo pro homi. nibus factus , mitem se hominibus præbuit. Noluit enim peccatores ferire , sed corrige. re. Prius voluit mansuete corrigere , ut haberet , quos poltmodum in judicio salvaret. In columba ergo apparere super eum debuit Spiritus Sanctus , qui non veniebat , ut peccata jam per zelum percuteret, sed adhuc per mansuetudinem toleraret.

CCLXV.

DE CORPORE IPSIUS COLUMBÆ

De corpore illius columbæ , in qua ad Salvatorem Spiritus Sancti patuit manifesta descensio , utrum ante jam fuerit , an ad tempus factum subito apparuerit quæritur. Utique ad tempus ostensum, ut signum vi.

sibi

meis.

[ocr errors]

die Son

les doc

sibile Sancti Spiritus qui erat invisibilis, monstraretur. Verum quidem corpus columbæ illius per Divinam potentiam , sed in tempore factum ad horam apparuisse deinceps destitisse (1) credendum est .

ac

[ocr errors]

CCLXVI.

[ocr errors]

DE VIA , QUA MAGI REVERSI SUNT

Per aliam viam legimus Magos reversos in regionem suam. Regio (2) quippe nostra Paradisus est,

ad quam Jesu cognito redire per viam,

, qua venimus, prohibemur . A regione etenim nostra superbiendo , inobediendo , visibilia sequendo , cibum vetitum gustando diseessimus , sed ad eamdem necesse est , ut flendo , obediendo , visibilia contemnendo , atque appetitum carnis refrenan

H h (1) S. Augustinus lib. De lib. 1. Homil. x. numer.7. Agone Christiano cap.xxıl. Tom.l. col. 1471. ita fue num.24. Tom.vi.col.256. sius : „ Magnum vero no„ Neque, ait , hoc ita di bis aliquid Magi innuunt, „cimus , ut Dominum Je „ quod in regioncm suam », sum Christum dicamus „ per aliam viam revertan„, solum verum corpus ha „ tur. In eo namque, quod „, buisse, Spiritum Sanctum admoniti faciunt , nobis » autem fallaciter apparuis profecto insinuant, quod

se oculis hominum , sed faciunt.Regio quippe no„, ambo illa corpora , vera

„stra Paradisus est etc. 9, corpora credimus

„per lamenta revocamur.,, (2) S.Gregorius in Evang.

do redeamus. Per aliam ergo viam ad regionem nostram regredimur , quoniam qui a Paradisi gaudio per delectamenta discessimus, ad hoc per lamenta revocamur .

CCLXVII.

DE VARIETATE MYSTERII

In hac die Invitatorium ideo tacetur , quia Gentes non per Prophetas , non per Legem, sicut Judæi , sed subito novo sidere (1) orto commonitæ Magos, quasi primitias Christo obtulerunt. Unde post Domine , labia mea aperies , subito quasi improviso dicitur Afferte Domino . Dicitur tamen inter alios psalmos in sexto loco Venite , exultemus Domino , in quo significatur , quod is , quem Magi ea die adorare venerunt, in sexta ætate quasi in consummatione mundi Gentibus misericorditer innotescere voluit . Postea quasi ordine retrogrado

septimo loco dici. tur (2) : Deus nostrum refugium , qui in sesie psalmorum longe ante præcedit . Per hoc enim docemur , ut ab amore Dei quasi retroeundo convertamur ad dilectionem proximi. Evangelium enim inter Lectiones in septimo loco dicitur;in eo namque dicitur de septiformi gratia Spiritus Sancti , quæ in Evan

(1) Cod. fidei . (2) Psal. xlv. Vulg. Deus noster.

[ocr errors]

gelio declaratur , ubi dicitur (1): Fluminis iinpetus lætificat civitatem Dei ; quod de Spiritu Sancto dicitur , qui gentes ad Christum missas gratiarum abundantia replendo laetificat.

CCLXVIII.

DE EVANGELIO, QUOD ANTE

MISSAM DICITUR

[ocr errors]
[ocr errors]

Evangelium vero quod ante Missam dicitur , significat Christum Sacerdotem magnum in aram crucis ascendentem,eo quod (2) fecerit abolitionem omnium peccatorum nostrorum Et hæc est ratio , quare Lucas Evangelista generationem Domini ascedendo descripsit. Matthæus vero Evangelista generationem Domini descendendo descripsit , quia Dominus propter peccatores de cælis descendit ad terram , ad communicandam nostram mortalitatem , & ad participandum nobiseum hujus præsentis vitæ laborem ; idcirco generationem descendendo descripsit .

(1) Ibid. ver.s.

(2) Addidi eo quod .

CCLXIX.

DE BAPTISMO IN EPIPHANIA NON

FACIENDO

In Epiphania generale Baptisma non celebratur , quod quidam putant , eo quod ea die Dominus fuerit baptizatus ; nam alia est illius , alia noftri ratio Baptismatis : unde & propter quosdam hæreticos dicentes , ea die tantum esse baptizandum, constitutum est, ne aliquis eo die baptizaretur . In ea tamen , & in qualibet , fi necessitas coegerit, possumus baptizare.

CCLX X.

DE OCTAVA EPIPHANIÆ

Cantantur autem in hac festivitate quædam de Epiphania , & alia pertinentia præcipue ad Baptismum , ut illæ antiphonæ Veterem hoininen ; quæ omnes sunt de secunda differentia septimi toni, & significat, quod (1) omnes venientes ad Baptismum suscipiunt septiformem gratiam Spiritus Sancti , & fiunt imitatores secundæ legis . Cantatur hac die Invitatorium , quia prædicantibus Apoftolis omnes sunt invitati ad Baptismum . Muratur autem hac die Præfatio , & Collecta , qua

(1) Supplevimus quod.

« PoprzedniaDalej »