Obrazy na stronie
PDF
ePub

misericordia, & miserationibus (1). Et sponsabo te mihi in fide, & scies, quia Dominus . O quanta (2) clementia Dei! Meretrix, , quæ cum multis amatoribus fornicata est, postquam revertitur ad virum, nequaquam reconciliari dicitur,sed despondi. Primo enim despondit eam in Abraham, quando ei dixit Dominus (3) Non vocabitur nomen tuum Abram, sed Abraham, quia patrem multarum gentium constitui te. Sive in Egypto uxorem habeat sempiternam, quando de Egypto eduxit eam,(4) interfectis parentibus, filii corum terram repromissionis ingressi sunt. Secundo in monte Synai,dans ei pro desponsalibus legis justitiam, atque judicium, & cunctam legis misericordiam, ut quando pec

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

ut

,, rem habeat sempiternam. ,, Secundo in monte Synai,

دو

[ocr errors]

دو

دو

[ocr errors]

دو

dans ei pro sponsalibus ,, legis justitiam, atque judicium, et junctam legi misericordiam, ut, quando peccaverit, tradatur captivitati; cum egerit pœnitentiam, revocetur ,, in patriam et miseri,, cordiam consequatur.,, (3) Genes. xvII. 5. Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram,sed appellabe ris Abraham etc. (4)Deest aliquid.Forte et.

,

[ocr errors]

caverit, tradatur captivitati: cum egerit pœnitentiam, revocetur in patriam, & mifericordiam confequatur. Qui enim in fide fuerit desponsatus, & crediderit in Evangelio statim fciet, quia ipse sit Dominus, credens in eum, quem prius negaverat : & ille populus, qui prius vocabatur absque (1) misericordia, quando dicere ausi sunt: Sanguis (2) ejus super nos, & super filios nostros, deposito errore, conversi sunt ad Dominum, & effecti sunt filii Dei viventis.

Homines enim fuis fponfis aurum, argentum, vestesque tribuunt, fed fanguinem pro eis non fundunt, qui etsi fundunt, sponsas suas jam ducere nequeunt: at vero iste certus de refurrectione pro sponsa sua, scilicer Ecclesia, proprium fudit fanguinem, quem semper erat possessurus post resurrectio

nem.

XX.

DE CAPITE

Caput Sponsi est ipsa Divinitas, unde dicitur (3): Caput Christi Deus.

(1) Ose. 1. 6.
(2) Matth. xxvII. 25.

(3) 1. Cor. xI. 3. Caput

vero Christi Deus.

XXI.

DE OCULIS

Habet Sponsus Oculos. Oculi namque Sponsi dicuntur sancti provisores ejus, qui sibi, & aliis provident, et in se comburunt vitia, & alios sua prædicatione illuminant.

:

XXII.

DE FACIE

Habet & Faciem. Facies ejus sunt omnes electi, videntes Dominum facie ad faciem, cum de hoc mundo transeunt; lucent ut sol, unde dicitur (1): Fulgebunt justi, sicut sol. Vel sic Facies dicitur essentia Divinitatis Filii Dei de qua ipse Dominus ad Moysen per Angelum ait (2): Posteriora mea videbis . Faciem meam videre non potes; hoc est, Incarnationem meam videbis, Divinitatem autem meam videre non potes, quia Deum (3) nemo vidit (4) unquam

[ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

XXIII.

DE NARIBUS

Habet & Nares. Nares Dei dicuntur inspiratio ejus in corda fidelium ; unde in libro Regum legitur (1): Ascendit fumus de Naribus, hoc est, lacrymosa compunctio pœni

tentium.

XXIV.

DE ORE

Habet Os. Os ejus dicuntur Prædicatores, qui sunt Os ejus, revelantes secreta Dei, prædicando.

XXV.

DE LABIIS

Habet & Labia. Labia Dei sunt duo Testamenta, propter doctrinam ; unde Apostolus (2): Quæcumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. Et propter consonantiam ; sunt enim consona in præceptis, in promissis, & mysteriis, spiritualiter intellectis.

(1) 11. Reg. xxil. 9.

(2) Rom. xv. 4.

XXVI.

DE MANIBUS

Habet Manus. Per Manus intelligitur virtus, & potentia Dei; unde dicitur (1): Humiliamini sub potenti Manu Dei.

XXVII.

DE CRURIBUS

Habet Crura. Per Crura intelliguntur Apostoli, sicut de quibusdam Apostolis dicitur (2): Qui videbantur esse columnæ in templo Dei.

DE

XXVIII.

VENTRE

Habet Ventrem. Per Ventrem intelliguntur incomprehenfibilia Dei judicia, quæ rimari nequeunt : unde Salomon ait (3): Quis cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit ?

(1) 1. Petri v. 6. (2) Galat. 11. 9.

(3) Sap. 1x. 13. Quis enim hominum poterit scire consilium Dei? aut quis poterit cogitare, quid velit

Deus? Isai. XL. 13. Quis audivit spiritum Domini etc. Rom. xi. 34. Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuitè

« PoprzedniaDalej »