Obrazy na stronie
PDF
ePub

hæc corporea dum videtur, & oculos noftros reficit, & ipsa tamen non minuitur? Si ergo hoc potuit Deus de luce corporea corporeis oculis exhibere non exhibet mundis cordibus lucem illam infatigabilem, integram, perseverantem, nulla ex parte deficientem?

[ocr errors]

CCLVII.

DE COLUMBA, IN CUJUS SPECIE AP-
PARUIT SPIRITUS SANCTUS

Redemptori nostro Spiritus Sanctus in columbæ specie apparuit: columba enim simplex animal eft cui septem sunt naturæ (1): una ejus natura eft, quia caret amaritudine fellis; secunda,quia nutrit filios alienos, tamquam proprios; tertia, quia non dilaniat se ungulis, vel roftris, sicut ceteræ aves; quarta, quia ducit gemitum per cantum ; quinta, quia residet juxta fluenta aquaut a longe possit aspicere adventum

rum,

(1) De hisce naturis columbæ eodem sensu, licet aliis verbis, disserit quoque Hrabanus, et Anselmus, ut in Catena aurea S. Thomæ super cap. 111. Matthæi Edit. Lugd. MDCLXXXVI. pag.35. col. 1., nec non Zacharias Episcopus Chrysopolitanus, qui flo

ruit tempore Paschalis 11. lib.1. Biblioth. Max. PP. Edit. Lugdun. MDCLXXVII. Tom.xix. pag.764. col.1. iisdem autem plane verbis, quibus hic, Remigius Antisiodorensis Monachus in Comment. sup. Matthæum Cod. Mss. Vat. numer.648. cap.vII. fol. 32.

accipitris, & ejus insidias declinare; sexta, quia nidificat in foramine petræ; septima, quia nidificat in caverna maceriæ.

CCLVIII.

DE PRIMA NATURA

In eo namque, quod ipsa caret amartitu. dine fellis, nos monemur, ut omni ira, et indignatione, et amaritudine, et fraude careamus; juxta hoc, quod Apostolus ait (1): Omnis ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia .

CCLIX.

DE II.

In eo vero,quod nutrit filios alienos, quasi proprios, nos instruimur, ut non tantum nostram salutem cogitemus, vel consideremus, sed etiam aliorum; unde Apostolus dicit (2): Singuli autem non quæ sua sunt cosiderantes, aliorum.

sed que

(1) Ephes. IV. 31. Omnis amaritudo, et ira, etc. (2) Philipp. 11. 4. Non

quæ sua sunt singuli considerantes, sed ea, quæ aliorum.

CCLX.

DE III.

ne

In eo vero, quod non dilaniat se ungulis, vel rostris, nos docemur, ut dentes nostri non sint gladii acuti, neque lingua nostra gladius biceps ad detrahendum fratres mordentes invicem ab invicem consumemur; unde Apostolus (1): Ne mordentes, inquit in invicem ab invicem consumemini. Monemur etiam ut manus nostras a rapinis absti neamus, juxta illud (2): Qui furabatur, jam non furetur.

In eo vero,

CCLXI.

DE IV.

quod ducit gemitum per cantum, nos monemur, ut lugeamus, et miseri in hac vita simus, secundum illud Jacobi (3): Lugete, miseri estote, ut luctus vester in gaudium convertatur,

(1) Galat. v. 15. Quod si invicem mordetis, et comeditis, videte, ne ab invi

cem consumamini.

¡(2) Ephes. Iv. 28.

(3) Jacobi cap.iv. ver.9. Miseri estote, et lugete plorate risus vester in luctum convertatur, et gaudium in mærorem •

CCLXII.

DE V.

In eo, quod solet residere juxta plenissima fluenta, nos instruimur, ut juxta plenissima fluenta sanctarum Scripturarum resideamus, quatenus adventum antiqui hostis a longe possimus aspicere, & ejus insidias declinare; hinc est, quod Salomon sub persona Ecclesie dicit (1): Ecce tu pulchra es, oculi tui columbarum, quie lote sunt lacte, et resident juxta plenissima fluenta. Pulchra scili cet simplicitate cordis & munditia operis . Vel bis dicitur, propter acquisitionem utriusque populi. Vel animo & corpore. Et qui (2) viderit mulierem ad concupiscendam enm, non habet oculos columbæ ; sed qui habet, castis intuetur oculis; et legem, & Evangelium spiritualiter intelligit. Spiritualis enim intelligentia, & omnia spiritualia dona nomine columbæ designantur.

(1) Cant.v.12. Que lacte sant lota, et resident juxta

[ocr errors]
[ocr errors]

fluenta plenissima .
(2) Matth. v. 28.

CCLXIII.

DE VI.

pe

In eo vero, quod nidificat in foramine træ, nos instruimur, ut in illum confidentes, qui est vera petra, ejus vestigia passionis imitari studeamus; unde Petrus Apostolus dicit (1): Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus.

CCLXIV.

DE VII.

In eo vero, quod nidificat in caverna maceriæ monentur omnes infirmi in Ecclesia, ut in exemplis virorum fortium nutriendi collocentur, quatenus eorum doctrina corroborentur. Per maceriam quippe Sancta designatur Ecclesia, per cavernam vero sinus fraternæ dilectionis, in quo unusquisque infirmus est collocandus, ut fortior fieri possit. De his etenim duabus naturis dicit Salomon in Canticis (2): Surge, amica mea, columba et immaculata mea, et veni in foramine petræ, et in caverna maceri, ostende mihi faciem

[ocr errors][merged small][merged small]
« PoprzedniaDalej »