Obrazy na stronie
PDF
ePub

tam revertantur ; & pressuras, & labores hujus vitæ præsentis amplius sustineant, qui semel de hoc mundo migraverunt ad cælum ; & hoc est, quod dicit: Noluit consolari, quia non sunt; hoc est, non sunt ultra vocandi ad præsentem vitam, de cujus ærumnis semel evaserunt, coronandi ad Christum . Hujus feftivitatis Officium celebrare debent pueri imitando ipsos pueros, qui pro Christo occisi sunt ab iniquo rege Herode, de quibus ait Psalmista (1): Ex ore infantium, et lactentium perfecisti laudem.

CCLIII.

DE OFFICIO, QUOD EST IN DOMINICA
PRIMA POST NATALE DOMINI

Infra octavam Domini cantatur Officium: Dum medium silentium tenerent omnia,et nox in suo cursu medium iter haberet, omnipotens sermo tuus, Domine,de celo a regalibus sedibus venit (2). In adventu Salvatoris medium silentium (3) omnia continebant

(1) Psal. viil. ver.3.
(2) Cod. mendose veniet.
(3), Triplex est silentium.

[ocr errors]
[ocr errors]

Gg

quia jam

,, ta, unde Apostolus: Concupiscentiam nesciebam ,, esse peccatum, nisi lex diEst enim silentium in le-.,, ceret: Non concupisces. ,, ge, sub lege, & sub gra- Secundum silentium sub ,, tia. Primum fuit languor,,

[ocr errors]

59

[merged small][ocr errors]

lege est,, quia lex detege

bat vulnera, et neminem ,, sanabat;unde in Salomone

Prophetæ cessaverant, & necdum Apostoli ad prædicandam novæ fidei gratiam veniebant. Per noctem intelligitur diabolus, qui auctor est tenebrarum, qui tunc ambulat, cum facile valet implere,quod optat; tunc vero currit, cum malitiæ suæ vota absque ullo contradictionis obstaculo perficit; et non jam viæ marginem, sed medium iter tenet, dum nihil sibi videt occurrere, quod sui cursus impetum valeat retardare. Cum igitur mundus sub noxio silentio conticesceret, et hæc ad perdendos homines occasio diabolum provocaret, ille non modo medium iter habebat, sed currebat; quia quicquid nequitiæ sua mente conceperat, efficaciter adimplebat. Sub hoc igitur pereuntis mundi silentio sermo Dei a regalibus sedibus venit, quia de pectoribus Apostolicis, quæ (1) veraciter regales sedes sunt.

CCLIV.

DE OCTAVA DOMINI

Sequitur octava dies Domini, in qua Circumcisio Domini celebratur; est autem hæc

„, legitur : Dum medium si- „, tatis, quam modo habe-
" lentium tenerent omnia,,, mus in anima, et in futu
», omnipotens sermo tuus. Do-,, ro habebimus.,, Sic in
,, mine, a regalibus sedibus margine
,, venit. Tertium silentium
„sub gratia, acceptio sani-

(1) Supplevimus quæ .

[ocr errors]

ratio, quia celebratur in memoriam rei factæ, et in signum future: Sub lege enim octavo die fiebat actualis circumcisio, quæ præsignabat spiritualem, et veram circumcisionem octava die, scilicet in resurrectione (1) futuram, quæ vera circumcisio in Baptismo in præsenti jam inchoatur in nobis. Dominus etenim actualem circumcisionem in se adimplere voluit, quia ipse non venit solvere (2) legem, sed adimplere. Ipse enim in lege, er non sub lege fuit; quia ei non est imposita, voluntarie eam custodivit. Non sicut rota carri, quæ fenum portat, et semper murmurat. Pro hac igitur significatione, scilicet rei factæ, et futuræ, congrue hoc festum octava die, hoc est in Kalendis Januarii celebratur.

[ocr errors]

CCLV.

DE EPIPHANIA

Hæc autem verba, scilicet: Ecce (3) advenit dominator Dominus de Isaia Propheta sunt. Licet autem pertineat ad Christi adventum incarnati die Nativitatis, præcipue tamen ad diem Epiphaniarum pertinet hæc

(1) Cod. resurrectionem. (2) Matth. v.17.

(3) Isa. 111. 1. De Epiphania consule S.Isidorum lib.I.. de Officiis cap.xxvI. p.589.

Gg 2

Alcuinum Titulo de Epiphania pag.39.Hrabanum Maurum lib. II. de Divin. Off. cap.xxxıl. pag.342.

auctoritas; in quo Dei filius, qui est Dominus natura, et dominator actu, ostensus est habere regnum, et potestatem, et imperium super omnia. Et in Judæa Redemptore nato, Angelus (1) pastoribus apparuit, et ad ipsum adorandum ab Oriente Magos non Angelus, sed stella perduxit, quia videlicet Judæis, tamquam ratione utentibus rationale animal, hoc est, Angelus prædicare debuit: Gentiles vero, quia uti ratione nesciebant, ad cognosed per scendum Dominum non per vocem signa perducuntur : Qui eadem die primitiæ Gentium humiliter venerunt quærere, et adorare mysticis muneribus, ipsum verum Deum, et verum hominem confitentes, et regem. Aurum (2) quippe Regi convenit, thus vero in Dei sacrificium ponebatur, myrrha autem mortuorum corpora condiuntur. Nos itaque nato Domino offeramus aurum, ut hunc ubique regnare fateamur: Offeramus thus, ut credamus, quod is, qui in tempore apparuit, Deus ante tempora extitit: Offeramus myrrham, ut eum, quem credimus in sua Divinitate impassibilem, credamus etiam in nostra fuisse carne mortalem. Vel aliter: Auro namque Sapientia designatur, dicente Salomone :

(1) Similia habet S. Gregorius Magnus In Evang. lib.1. Homil.x. n.1. Tom.I. col. 1468.

(2) Confer eumdem S.Gre gorium Homil. cit. num.6. col.1470.

Thesaurus (1) desiderabilis requiescit in ore sapientis. Thure autem (2), quod Domino incenditur, virtus orationis exprimitur, Psalmista dicente (3): Dirigatur, Domine, oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Per myrrham vero carnis nostræ mortificatio figuratur; unde et sancta Ecclesia de suis operariis usque ad mortem pro Domino certantibus dicit (4): Manus meæ distillaverunt myrrham. Nato ergo Regi aurum offerimus, si in conspectu illius claritate supernæ sapientiæ resplendemus. Thus offerimus, si cogitationes carnis per sancta orationum studia in ara cordis incendimus, ut suave aliquid Deo per cæleste desiderium redolere valeamus. Myrrham offe rimus, si carnis vitia per abstinentiam mortificamus; per myrrham enim agitur, ne mortua caro putrescat. Mortuam vero carnem putrescere est hoc mortale corpus fluxui luxuriæ deservire: Sicut de quibusdam per Prophetam dicitur (5): Computruerunt jumenta in stercore suo. Jumenta quippe in stercore suo computrescere est, carnales homines in fotore luxuriæ vitam finire.Myrrham ergo Deo offerimus, quando hoc mortale corpus a luGg3

'(1) Proverb.c.xx1.ver.20.
Thesaurus desiderabilis, &
oleum in habitaculo justi.
(2) Ita S. Gregorius loc.

cit.Cod. Thus.
(3) Psal. CXL.2.

(4) Cant.v.5.Stillaverunt. -(5) Joel. cap.1. ver.17.

« PoprzedniaDalej »