Obrazy na stronie
PDF
ePub

ad Aquilonem, et ero similis Altissimo, altius enim inchoavit quam debuit; descendens vero de cælo inchoavit antiphonam suggestionis in Paradiso, desperationis in inferno. In musica Christi sex sunt voces inter se consonæ, et concordes. Prima concordiæ vox est humilitas cordis, secunda mortificatio carnis, tertia compassio, quarta consolatio, quinta oratio, sexta devotio. In his sex vocibus cantatur canticum novum canticum charitatis. In his auditur jubilus unitatis, consonum melos devotionis, contemplationis dulcedo (1).

CCXXXIX.

DE ADVENTU (2)

[ocr errors]

Post hæc, quæ superius dicta sunt, videamus de Adventu Domini; et quare per tres tantum hebdomadas sit constitutus. Quod ut melius videamus, sciendum est, duos esse adventus primus in humilitate, secundus in majestate. In primo adventu per Spiritum Sanctum puer natus est nobis de Virgine; et per Spiritum Sanctum puritas quotidie nascitur in humili mente. In secundo adventu

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Christus veniet ; et qui puer in primo adventu venerat, in fine seculi judex fiet. In primo adventu poenitentibus promittitur venia, in futuro autem non poenitentibus dabitur poena. In primo adventu Christus judicatur ante Pilatum, dans exemplum, ut judices te ipsum, in secundo judicabit mundum. In primo adventu post peractam pœnitentiam peccati potes evadere poenam, post secundum adventum nullam poteris assequi misericordiam. Judica ergo teipsum in hoc seculo, ut alios judices in futuro. Primum antiqui (1) Patres magno affectu desideraverunt, secundum moderni Patres maximo desiderio concupiscunt.

Ad designandos itaque antiquos, et modernos Patres constitutæ sunt tres hebdomadæ in adventu. Et antiqui Patres per tria tempora, scilicet ante Legem, sub Lege, et sub Gratia magno desiderio primum expectaverunt adventum ; et adhuc præstolantur secundum adventum, in majestate videlicet. Et moderni Patres per tres temporis distinctiones magno affectu secundum præstolantur

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]

adventum. Hæ namque sunt tres temporis distinctiones modernorum, scilicet; primus status Ecclesiæ post resurrectionem Christi, cum adhuc parva esset; secundus status, cum per dilatationem (1) fidei multiplicata est usque per orbem, quod nunc est; ultimus erit cum uterque paries in utroque lapide angulari conveniet. Quod antiqui Patres magno desiderio primum expectassent adventum, testatur ille senex sanctus Simeon, qui nimio desiderio ajebat: Putas videbo ? Putas durabo ? Quod moderni Patres eodem affectu secundum præstolentur adventum, indicat quod Apostolus dicit (2): Cupio dissolvi, et esse cum Christo. Hæc est igitur causa, quare hujus temporis tres tantum hebdomadæ constitutæ sunt. Quod etiam ex ipso Officio perpendi potest, ubi et in cantibus, et in lectionibus quædam sunt, quæ præcipue ad primum; quædam, quæ præcipue ad secundum; quædam etiam ad utrumque simul spectant adventum. Quæ præcipue spectant ad primum, ut Ecce (3) virgo concipiet. Quæ præcipue ad secundum, ut Ecce veniet Dominus et omnes Sancti ejus cum eo. Quæ ad utrumque, ut Ecce (4) veniet desideratus cunEe 3

(1) Cod. dilectionem. (2) Philipp.1. 23. Desiderium habens dissolvi, et

esse cum Christo, multo magis melius. (3) Isa. cap.vil. ver.14. (4) Agg. 11. 8.

ctis Gentibus. Quod tres temporis distinctiones præcesserint ipsum adventum, in quibus illi Patres expectaverunt, innuunt illi tres versus, qui sub primo Responsorio in adventu cantantur. Potest tamen in hoc, quod sub uno Responsorio tres versus cantantur sub una glorificatione, congrue hoc mysterium designari, quod antiqui per hæc tria tempora eum desideraverunt, quem trinum, et unum in Deitate cognoverunt, ut per ipsum factum hominem ad Trinitatis gloriam pervenirent. Vel isti tres versus significant tres ordines in Ecclesia Dei, scilicet Noe, Daniel, et Job. Per Noe, qui arcam rexit in undis designatur ordo Sacerdotum; unde a Sacerdotibus cantatur primus. Per Danielem, qui in aula Regis continens fuit, designatur ordo continentium; unde et a Subdiaconibus vel Diaconibus cantatur secundus eis namque lex continentiæ imposita est. Per Job, qui conjugatus fuit, designatur ordo conjugatorum; unde et ab inferioribus tertius cantatur, quia eis lex continentiæ non est imposita. Et cum trina fiat repetitio, prima fit ab altiori, secunda a minus remoto, tertia iterum a minori ad ostendendum, quod Patres primi temporis magis remoti erant ab adventu Christi, quam Patres secundi, & quam tertii. Gloria Patri su

bjungitur tribus versibus, quia omne desiderium nostrum ad Deum trinum referendum est. Ibi non fit repetitio partis, sed totius Responsi, quia post vitam præsentem omnia tempora consumentur, cum Deus erit omnia in omnibus, hoc est, consummatio omnium. Est adventus Christi visibilis in humanitate, ut illud (1): Veniet Dominus, et non tardabit. Erit etiam visibilis in majestate, ut illud: Ecce Dominus veniet, & omnes Sancti ejus cum eo; & iterum visionis invisibilis, ut illud (2): Ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.Et assumptionis, ut illud (3): Veniam, et accipiam vos ad me ipsum. Vel sic: Duo tantum sunt adventus Domini, unus miserationis, et nostræ redemptionis (4), alter vero judicii, atque malorum condemnationis de quibus Psalmista ait (5): Misericordiam, et judicium cantabo tibi, Domine. Ubi notandum est, quia prius misericordia, ac deinde judicium posuit, quoniam nunc est misericordiæ postea vero judicii tempus sequetur. De primo ergo dicit Dominus (6): Non veni, ut Ee 4

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]
« PoprzedniaDalej »