Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

tenderet factum est, ut mordebantur homines; intuebantur, et sanabantur. Sed qui sunt serpentes mordentes ? peccata de mortalitate carnis. Quis est serpens exaltatus ? Mors Domini in cruce. Quia enim a serpente mors, per serpentis effigiem figurata est mors. Morsus serpentis mortalis, mors Domini vitalis attenditur serpens, ut nibil valeat serpens. Quid est hoc ? Attenditur mors, ut nihil lædat mors; sed cujus mors? mors vitæ, si dici potest mors vitæ ; immo mirabiliter dici potest. Nonne vita Christus? et tamen in cruce Christus. Nonne vita Christus? et tamen mortuus est Christus. Sed in morte Christi mors mortua est; quia vita mortua occidit mortem, plenitudo vitæ deglutivit mortem. Absorpta est mors in Christi corpore. Sic et nos dicemus in resurrectione quando jam triumphantes cantabimus: Ubi (1) est,mors,victoria tua? ubi est,mors, aculeus tuus? ubi est,mors, contentio tua? Itaque fratres, si a peccatis velimus sanari, Christum crucifixum intueamur. Sicut illi qui intuebantur illum serpentem in ligno exaltatum, non peribant morsibus serpentum, sic qui intuentur fide mortem Christi, sanantur a morsibus peccatorum. Sed illi sanaban

[ocr errors]

tur,

(1) 1. Corint. xv. 55. Vbi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, stimulus tuus?

tur a morte ad vitam temporalem, hic autem ait : ut (1) habeant vitam æternam . Hoc enim interest inter figuratam imaginem

et rem

ipsam figura præparabat vitam temporalem, res ipsa, cujus illa figura erat, præparabat

[merged small][ocr errors][merged small]

Vel ipsa Virga est virga Aaron (2), quæ post siccitatem floruit, qua caro insinuatur Christi, quæ mortificata vivacius reviviscit: ita virga post ariditatem virescens, Christus est post mortem resurgens; ipsum enim florem, ipsum ipsum virgam intelligimus, ut in virga regnantis potentia, et in flore pulchritudo monstretur; unde dicitur (3): Ego flos campi, et lilium convallium. Alii virgam hanc,quæ sine humore protulit florem,Mariam putant, quæ sine coitu viri edidit Verbum Dei, de qua scriptum est (4): Exüt virga de radice Jesse.

(1) Joan, vi. 40.

C c

virga, quia sicut virga (2) S. Isidorus Comment,,, sine humore, et auxilio in Exod. cap.XLI. pag.460. ,, terræ fructificavit; sic » Virga Aaron, quæ ante,,Maria sine humano coitu ,, fuit sicca, et post viridis, ,, Deum gereravit,,, (3) Cart. 11. 1.

significat Dominum Je

,, sum, prius siccum in pas et post virentem

[ocr errors]
[ocr errors]

sione

[ocr errors]

in resurrectione. Vel ma,, trem Domini significat

(4) Isa. x1. ver. 1. Vulg. Et egredietur virga de radice Jesse.

CCXXVIII.

DE EODEM

Gedeon (1) cum sub arbore quercu tritici messem virga cæderet, et a paleis frumenta excuteret, Angelum vidit accipiens ab eo oraculum, ut a potestate hostium in libertatem populum Dei reduceret. Iste Gedeon figuram gestabat Christi, qui sub umbra Sanctæ Crucis, prædestinato Incarnationis futuræ mysterio, constitutus, rectitudine judicii quasi per virgam electionem (2) Sanctorum a vitiorum paleis sequestrabat. Hic ergo Gedeon cum audisset ab Angelo, quod deficientibus populorum millibus, in uno viro (3) Dominus plebem suam ab hostibus liberaret, protinus hædum coxit, cujus carnes, secundum præceptum Angeli, simul cum Azima super petram posuit, et jus carnium desuper fudit; quæ dum Angelus virgæ cacumine tetigit, statim de petra ignis erupit, atque ita sacrificium, quod offerebatur, absumptum est; quo indicio declaratum videtur, quod petra illa typum habue

(1) Judic. vi. 11. seqq. in cujus Comment. S. Isidorus pag.493. col.2. eadem fere habet.

(2) S. Isidorus loc.cit. Per

virgam electionis Sanctos a
vitiorum paleis etc.
(3) Ita ex S.Isidoro Cod.
mendose in novo vero .

rit Corporis Christi; Apostolus affirmat dicens (1) Petra autem erat Christus. Jam enim in mysterio declaratum est, quia Dominus Jesus in carne sua totius mundi peccata aboleret ; nec solum delicta factorum, sed etiam cupiditates purgaret animarum Caro enim hædi ad culpam facti refertur jus ad illecebras cupiditatum, sicut scriptum est (2): Quia concupivit populus cupiditatem pessimam, et dixerunt: quis nos cibabit carne? Quod Angelus extendit virgam, et tetigit petram, de qua ignis exiit, ostendit quod caro Domini, Spiritu repleta Divino peccata omnia humanæ conditionis exurit; unde Dominus ait (3): Ignem veni mittere in terram. Hæc autem de vestibus Pontificalibus et Sacerdotalibus dicta sufficiant.

(1) 1. Corint. x. 4. (2) Ita Ambrosius lib. 1. de Spiritu Sancto Tom.1I. 600. b. Vulg. autem Num. cap.x1. ver.4. Vulgus quippe promiscuum, quod ascenderat cum eis, flagravit

desiderio, sedens, et flens,
junctis sibi pariter filiis
Israel, et ait: Quis dabit
nobis advescendum carnes?
Confer. Bibl. P. Sabatier
in not. ad hunc ver.
(3) Lucæ x1I. 49.

CCXXIX.

DE MISSA

Missa (1), juxta Sanctorum Patrum instituta, hora tertia celebranda est ; ipsa enim hora crucifixus est Dominus linguis Judæo rum. Sed secundum communem consuetudinem, potius hora sexta, quia in ea passus est manibus persecutorum. Tempore vero jejunii hora nona, quia in ea emisit spiritum. Qui autem necessitate compulsi, vel post nonam non proterve Missam celebrant,non sunt reprehendendi. Legitur enim, Leonem Summum Pontificem diluculo Missam celebrasse ; quod in aliis licet facere, quia valde prima sabbati Redemptor noster a mortuis resurrexit, quia se ipsum hostiam vivam Deo Patri obtulit in odorem suavitatis.

Missa dupliciter accipitur; dicitur enim Missa Hostia, quia semel transmissa est nobis a Patre per incarnationem, a nobis Patri per crucifixionem Quotidie transmittitur

(1) Quæ de Missæ etymologia, partibus etc. hic traduntur, exigenda sunt ad ea, quæ scribunt Cardinalis Bona Rerum Liturgicarum lib. 1. cap.1.pag.297. seqq. Martenius de Anti

quis Ecclesiæ Ritibus lib.1. artic. Iv. cap.1. seqq. T.1. pag.289. seqq. Benedictus XIV. de Sacrificio Misse lib.11. cap.1. Edit. Patav. MDCCLXVIII. pag. 52. seqq.

« PoprzedniaDalej »