Obrazy na stronie
PDF
ePub

et videbis solos Levitas ferendis oneribus (1) destinatos. Vocatur autem Orarium, quia quamvis sine aliis vestibus (2) Sacerdotalibus, et baptizare, et consignare, et alia multa orando facere liceat, sine Orario tamen, nisi magna necessitate cogente, nihil horum agere liceat. Et (3) quod extenditur usque ad pedes, virtus humilitatis, et perseverantiæ exprimitur,

CCXIV.

DE TUNICA

Tunica autem in Veteri Testamento hyacinthina solummodo erat, et alterius coloris non erat; per quam Angelica vita, et cælestis conversatio designatur. Cæli namque colorem habent byacinthinum. Et tali quidem Tunica Apostolus indutus, dicebat (4): Nostra conversatio in cælis est. Ad hanc igitur Tunicam respiciat Episcopus, totusque mente, et desiderio ad cælestia transferatur. Si (5) enim candida fuerit, significat, quod omnes, qui Scripturarum cibos Ecclesiæ subministrant, candidi esse debent, et immaculati. Si autem

(1) Vide lib. Numm. c.1. ver. 50. et seqq. cap. 11. ver.17. vil. 5. 6.

(2) Verba sine aliis vestibus,quæ in Cod.desideran

B b

tur, supplevimus ex Editt. (3) Hæc verba in Editt. desunt. (4) Philipp.11.20. (5) Hæc periocha abEditt.

abest.

alterius coloris Tunica fuerit, sit etiam alterius significationis.

CCXV.

DE DALMATICA

Per (1) Dalmaticam, quæ candida duabus lineis coccineis ante, et retro, a summo usque deorsum decoratur, mentis munditia cum utriusque Testamenti prædicatione, et Dei, et proximi designatur dilectione, quibus fulgere debet Sacerdos, et Diaconus. Fimbriæ tamen, quæ in Dalmaticis a sinistro latere (2) pendent, hujus vitæ impedimenta, superfluitates, et sollicitudines significare possunt; quæ quoniam in altera vita non sunt, merito neque fimbriæ in dextro latere ponuntur. Per dexteram namque, et sinistram utramque vitam significari usitatissimum est ; unde est illud (3): Læva ejus sub capite meo, & dextera illius amplexabitur me. Qui (4) igitur Dalmatica induitur, utriusque vitæ recordetur. Eligat meliorem, illam videlicet, quæ impedimenta, superfluitates, curas,

(1) Editt. Dalmatica "" vero magis ad ornatum, , quam ad significationem. » pertinere videtur, quæ ,, etiam post alia indumen

[ocr errors]

sta Sacerdotalia inventa

" esse probatur. Fimbria

[ocr errors]

tamen etc.,

(2) Nullæ modo sunt in Dalmaticis fimbriæ. (3) Cant. 11. 6.

(4) Edit.Ven.et Lug.quod.

sollicitudines non habet. Per (1) amplitudinem vero brachiorum designatur largitas eleemosynarum,

CCXVI.

DE MANIPULO (2)

Sed quid per Manipulum, nisi bona opera intelligimus (3)? unde est illud (4): Euntes ibant, et flebant mittentes semina sua. Venientes autem venient cum exultatione portantes manipulos suos. Cogitet igitur Episcopus, quid in ejus manu sinistra (5)Manipulus significet, (6) ne quando bonæ operationis in præsenti vita, quæ per sinistram significatur obliviscatur. Nisi enim aliquid significaret, ridiculum quoddam videretur in manu Manipulum ferre. Est igitur hoc sicut scriptum est (7): Signum aliquod in manu nostra, et quasi appensum ante oculos nostros (8).

(1) Hæc in Editt. non leguntur.

(2) Numerus iste de Manipulo ponitur in Editt. post Num. de Mitra.

(3) Edit. Ven. et Lugd. intelligamus.

(4) Psal. cxxv. 6. (5) Sinistra omittunt Editt. (6) Sequentia verba usque ad obliviscatur in Editt. desunt.

Bb 2

(7) Exod. x11I. 16. Erit igitur quasi signum in manu tua, et quasi appensum quid ob recordationem inter oculos tuos.

(8) Priscis temporibus Sudarium quoque appellabatur:tunc enim Sudarium, seu linteolum in læva gestabant ad sudorem, vel lacrymas extergendas, et præcipue ad vasa polienda.

tur

CCXVII.

DE PLANETA

[ocr errors]

Sed quid Planeta, quæ et Casula vocanisi charitatem significet (1)? unde et merito superior est. Siquidem Deus charitas est; hæc enim vestis omnia alia vestimenta infra se claudit, et continet; sicut et in charitate omnia legis et Prophetarum mandata continentur dicente Apostolo (2): Plenitudo legis charitas est. Et Dominus in Evangelio (3) Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et proximum tuum sicut teipsum, in his duobus mandatis universa lex pendet, et Prophetæ ; Quia igitur Planeta omnia alia vestimenta continet intra se, merito illam virtutem significat, quæ omnia legis, & Prophetarum mandata continet in se .

Dicitur etiam Fanon apud
Gem. lib. 1. cap.XLVI. (Ad
extremum Sacerdos Fano-
nem in sinistrum brachium
ponit, qui et Mappula, et
Sudariam vocatur). Ce-
terum Fanon aliud quoque
sacri indumenti genus Ro-
mani Pontificis proprium
significat. Vide Macri Hie

rolex.verbo Fanon,et Geor gium de Liturgia Rom. Pontificis cap.xvi1I. T.1. pag.147. seqq.

(1) Ita Edit. Ven. et Lugd. Ach. designat.

(2) Rom. XIII. 10. Plenitudo ergo legis est dilectio. (3) Matth. xxII. 37. seqq.

CCXVIII.

DE PALLIO

Restat nunc, ut de Pallio dicamus, , per quod simul utrumque et Superhumerale, et Rationale significatur Quia enim super utrumque Pontificis humerum jacet, Superhumerale dicitur. Quia (1) vero inde descendens in ipso Pontificis pectore jungitur, Rationale vocatur. Habebat enim Aaron Superhumerale, et Rationale, (2) quæ catenulis aureis simul jungebantur. Et Superhumerale quidem ab humero usque ad humerum extendebatur. Rationale vero quadrangulum erat, et duplex, sicut et Pallium duplex est. Habebat autem mensuram palmi, tam in longitudine, quam in latitudine, quæ mensura pectori Pontificis ornando, vel operiendo sufficeret. Habet igitur Pallium eamdem cum Superhumerali, et Rationali significationem, (3) quamvis eamdem non habeat compositionem (4) ·

(1) Ach. quod.

(2) Hæc verba que catenulis etc. jungebantur desunt apud Acherium.

(3) Verba hæc in Edit. Ven. et Lud. desiderantur. (4) Episcoporum Pallium ad similitudinem fasciæ

Bb 3

Consularis fuisse usurpatum probat Ducangius in Gloss. Tom. 11. Edit. Paris.c13.1 C.LXXVIII. verbo Lorum, et in Dissert. de Numism. posterioris ævi num.vi. Tom. 111. pag. 4. De eo pluribus erudite

« PoprzedniaDalej »