Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors][ocr errors]

tri, et Filio , et Spiritui Sancto , ut in omnibus operibus nostris semper honorificetur Deus et laudetur , sicut Apostolas hortatur (1) : Sive manducatis , sive bibitis , sive aliud facitis , omnia in gloriam Dei facite.Tunc glorificatur Deus in omnibus operibus nostris, quando declinantes a malis cogitationibus nostris, et operibus , bonum volumus, bonum operamur , non in terrenorum appetitu , sed æternorum affectu. Et quicquid boni agimus, totum misericordiæ Dei adscribimus. Necessario tamen dico, ut gloria sit Patri , ut non tantum causas habeam novas , pro quibus admoneam eum glorificari, sed pro bis causis derur gloria , hoc est , pro quibus danda erat, er reddenda in principio gloria , hoc est , ante mundi constitutionem . Et nunc , hoc est, in præsenti : Et semper erit in secola futura constantia maltis. Gloria est æqualitas Filii, cum Patre ; unde Apostolus (2): Omnis lingua confiteatur , quia Dominus noster Jesus Christus in gloria est Dei Patris . Et gloria est favor humanus ; unde Dominus in Evangelio ait :(3) Ego gloriam meam non quero , est qui quserat , et judicet. Est et gloria resurrectionis ; unde Psalmista (4): Exurge gloria mea,

(1) 1. Corint.x. 31. Vulg. (3) Joann. vul. 50. Ego Sive ergo manducatis , sive autem non quoro gloriam bibitis, sive aliud quid faci- meam etc. tis etc. (2) Philippens.I.II. (4) Psal. xvi. 9.

Est gloria Majestatis ; unde Apostolus (1): Cum Christus apparuerit vita restra , tunc ef vos apparebitis cum ipso in gloria : Est et gloria multitudinis Sanctorum;unde Psalmista(2): Gloriosus Deus in Sanctis suis. Et Salomon (3): Gloria principis in multitudine populi . Amen , hoc est , ita fiat ; & verum sit. Vel sic : Amen, hoc est , sine defectione . A, idest sine; menes, idêst defectio ; inde dicitur Amen , idest sine defectione . Vel sic : Amen , hoc est , verum est ; quod sermo'sonat, affectus sentiat. Vel sic : Amen', hoc est, in perpetuum . Postea vero', et nos , et alios in ejus servitio invitamús , juxta illud (4): Venite ad me omnes, qui diligitis me. Postea hymno dicto ad eum placandum duodecim psalmos canimus sub erina glorificatione ; ut per duodecim horas at Domino ab omnibus malis liberemur . Similiter cum tribus antiphoni's. Et quia hæc custodia per sex ætates mundi necessaria fuit ,' sex alios psalmos sex ápriphonis conjungimus. Per antiphonami namque charitas exprimiturz Antiphona (5) enim a græco interpretatur vox" reciproca . Versu ad excercendos animos

A a 2

(1) Coloss. ul. 4:

(4) Eccli.xxxiv.26. Trans (2) Psal. Livil. 36. Vulg. site ad me omnes , qui coni Mirabilis Deus etc.

cupiscitis me. (3) Proverb.xiv, 28.Vulg. (5) S. Isidorus EtymoloIn multitudine populi din giarum lib. vs. cap. xix. gnitas Regis.

pag.8o.

dicto, et oratione Dominica , ad mundanda corda nostra

finira; nec non benedictione a Sacerdote vice Christi accepta, tres Lectiones leguntur . Harum (1) unamquamque suum Responsum subsequitur . Lectionibus itaque prædicatio (2), Responsis bona opera, quæ subsequi debent, designantur . Sex enim ætates tribus temporibus, hoc est , naturalis legis , literæ , et legis gratiæ concluduntur. Quod idem in Dominicis diebus in primo nocturno duodecim psalmos cum trina glorificatione Sanctæ Trinitatis canimus , et ipsos quaternatim una glorificatione , et una antiphona copulamus, duodecim Prophetas ad memoriam reducimus , ex quibus Judaicus populus est propagatus, qui in quatuor virtutibus , scilicet Prudentia , Fortitudine (3), Justitia, Temperantia permanentes , easque Trinitatis fide, et charitate continentes , Domino devote servierunt (4), quorum exemplis debemus instrui. Per secundum nocturnum designantur ii, qui in lege fuerunt eadem fide , & charitate muniti. Per tertium nocturnum designantur ii , qui sub gratia fue. runt eisdem virtutibus illuminati. Per novem Lectiones , quibus Te Deum laudamus ,

laudem Dei conjungimus designa

hoc est

(1) Cod. His . (2) Ita po

(3) Cod. mendose Forti, suimus . Cod.prædicamus. tudo . (4) Cod, servientes:

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

tur , nos trium horum temporum Sanctorum
exempla imitari verbo , et opere debere ; ut
novem ordinibus Angelorum adjungi merea-
mur', et ex nobis restauretur , qui Divinis
incessanter adhæreat laudibus . Quando enim
Ecclesia cantat novem psalmos, et totidem
Lectiones, et Responsoria,repræsentat novem
ordines Angelorum , quibus associari debe-
mus'; in tribus nocturnis, ut Trinitati placea-
mus. Et hoc fit in nocte , idest , in umbra;
quia militans Ecclesia gerit typum , et um..
bram triumphantis Ecclesiæ . Sed notandum
est , quod quando aliquis incipit legere , 'uti-
tur syncopato nomine , et quare ? quia fit
directio sermonis ad semiplenum dominum,
idest, ad imperfectum , idest , ad Sacerdo-
tem ; In fine vero Lectionis utitur pleno vo-
cabulo , quia fit directio ad plenum Domi-
num , idest, ad Jesum Christum , dicens
Si ego peccavi in modulatione vocis , vel po-
pulus minus fuerit intentus ad audiendum, Tu
autem , Domine, miserere nobis . Per Officium
matutinale Baptismum Israeliticæ plebis recoli-
mus , per quem noster Baptismus figuratur ;
quod in vigilia matutina Exodus (i) narrat
esse factum , dum necacis Divina potentia
hostibus rubrum mare transivit - Israeliticus
populus. Inde etiam Doininicam resurrectio-

[ocr errors]

(1) Exod. cap.xiv. Ver.24.

nem recolimus , quam summo diluculo Angeli mulieribus nụntiaverunc.

CCIV.

IN LAUDIBUS

In hac hora quinque canimus psalmos ad muniendam quinque sensus corporis . Per primum psalmum primitiva Ecclesia designatur de Judæis. Per secundum de Gentibus Per tertium , cui alius psalmus sub una Gloria adjungitur, designatur yterquc populus , scilicet Gentilis , et Jadaicos , qui in fine mụn. di una fide , una lege junguntur . Per quartum, quem tres pueri in camino (1) ignis illæsi decantaverunt , designatur Antichristi tribulatio , quam uterque populus pro Christo patietur. Quo finito non dicitur Gloria Patri , quią tempore illius novissimæ perse: cutionis multi , qui fidei lumen Ecclesiæ præbebant, timore ipsius persecutionis cadent de fide sua,quia mutabuntur de fide ad infidelitatem , et carebunt glorig Christi Divina. Per tres psalmos , qui sub una Gloria conjunguntur , significantur tres ordines, Noe, Daniel , et Job esse salvandi . Per Noe, qui arcam rexit (2) in undis, designatur ordo Prædicatorum : Per Danielem , qui įn aula

[ocr errors]

, et luce

(1) Dani. s. I. 52. segg. (2) Ģenes, cap. vil.

« PoprzedniaDalej »