Obrazy na stronie
PDF
ePub

CXCII.

QUID IN SEPTEMBRI DEBEAT LEGI

In Septembri legitur Job, Tobia , Judith, et Esther : Hi sunt enim, qui omnia adversa patienter sustinuerunt. Sic et nos in septima ætate , qua mundus finietur , adversa , quæ fient,debemus pro Domino patienter tolerare . In tertia septimana Septembris , et in tertia Decembris jejunium quatuor temporum celebramus.Provisum tamen est, ut propter Natale Domini fiat ita, ut in ultimo sabbato ante Natale Domini sit ultimus dies jejunii . Tertia Septembris jubet hvec,eademque Decembris Signum Septembris est Virgo . Virginis (1) signum idcirco inter astra collocaverunt , propterea quod eisdem diebus , in quibus per eum sol decurrit, terra exusta solis ardore nihil pariat.

CXCIII.

QUID DEBEAT LEGI IN MENSE OCTOBRI

A Kalendis Octobris usque ad Novembrem leguntur libri Machabæorum;iste enim mensis octavus lætitiam resurrectionis mystice significat , quia sicut Judæi finitis præliis , et restau

(1) Confer ș. Isidorum Originum lib. cit.

rato templo (1),in hymnis, et confessionibus benedicebant Dominum ; sic in gloria resurrectionis , et magnæ festivitatis, destructis præliis diaboli , sancti, et justi in Domino festive gaudebunt ; justa illud (2): Beati qui habitant in domo tua , Domine · Signum (3) Octobris est Libra. Libra vocata est ab æqualitate ipsius mensis , quia octavo Kalendas Octobris sol per eum signum currens , æquinoctiuin facit.

Æquat et October sementis tempore Libram.

CXCIV.

QUID IN NOVEMBRI DEBEAT LEGI

A Kalendis Novembris usque ad Adventum Domini

hoc est , usque ad Kalendas Decembris legitur Ezechiel, Daniel , et duodecim Prophetæ minores . Ezechiel enim vidit quatuor animalia in figura quatuor Evangelistarum , qui Domini Nativitatem , Passionem , Resurrectionem , Ascensionem per mundum prædicantes docuerunt ; quorum quisque ex principali intentione meruit. Da. niel quoque Christum venturum prophetavit

(1) 1. Esdræ c.vi. ver.14.

(3) Vide S. Isidorum loc, scqq. (2) Psal.LxxxIII. s. cit.

dicens (1): Aspiciebam in visu noctis , & ecce Filius hominis venit . Similiter et alii Prophetæ nasciturum Dominum prædixerunt . Sed ideo ante adventum ejus leguntur, quia ipse est Salvator mundi , quem nasciturum de Virgine prædixerunt ; vel quia clarius ejus adventum prædixerunt . Signum (2) Novembris est Scorpio, eo quod Orionem (3) adminiculo Dianæ (4) bestias interficientem percusserit ,et occiderit (5). Scorpius hibernum princeps jubet ire Novembrens.

(1) Dani. vil. 13. Aspi- adminiculo Diane, et beciebam ergo in visione no stias interficientem hæc lectis, et ecce cum nubibus guntur : Pene omnes , cæli quasi filius hominis ve „ quos Scorpius cauda punniebat .

git in mense Novembri, (2) S. Isidorus Originum „ in quo frigus incipit .... lib.cit. „, Scorpium quoque,

„ positus est ., et Sagittarium propter

(5) Respicit ad fabulam a fulgura mensis ipsius ap

veteribus Poctis descripellaverunt.

ptam,qua commenti sunt, O. (3) Adeundus S.Hierony. rionem interfectum a Scormus lib.vi.in Isaiam c.xin. pio , quem irata Tellus in Tom. IV. col. 140., et lib.il. illum immiserat, propterea comment. in Amos cap.v. quod gloriatus fuerat, nulTom.v. col. 247. , necnon lum in terris esse animal S. Gregorius Magnus Mo- quod vincere non posset; a ral. lib.ix. in cap.1x. Job. Diana vero ejusdem misecap.vi. Tom.1. col. 290. ricordia commota inter si. '(4) In cod. inter verba dera collocatum.

»

CXCV.
DE MENSE DECEMBRI 'ET EJUS SIGNO

Signum Decembris est Sagittarius (1). Sagittarius vir equinis cruribus deformatus, cujus sagittam, et arcum adjungunt, ut ex eo mensis ipsius fulgura demonstrentur; unde et Sagittarius est vocatus . Terminat Architenens medio sua signa December. Inde Sagittipotens dextra flexum tenet arcum(2). September , October, November December, ex numero, et imbribus acceperunt vocabula, quia tales sunt a Martio ; et imbres habent.

CXCVI.

DE MENSE JANUARIO, ET EJUS SIGNO

Januarius (3) enim dictus est a Jano, cui fuit a Gentibus consecratus . Vel quia finis est, et janua sit anni; unde et bifrons idem Januarius pingitur , ut introitus anni , et exitus demonstretur . Signum ejus Capricornus . Capricorni (4) figura ideo inter sidera

(1) Vide S. Isidorum Oris etiam in margine . ginum lib. cit.

(3) Adeundus S. Isidorus (2) „Sagittarius in mense tymologiarum , seu OriDecembri positus est, ginum lib.v. cap. xxxIII. scilicet frigus mittit sa

pag.64. col.2. gittas suas , hoc est, ni (4) Vide S.Isidorum Orig. „ vem, et pluviam . „ Sic lib.cit. in pag.359. not.i.

scripta est propter capram , Jovis nutricem cujus posteriorem partem corporis in effigiem piscis ideo formaverunt , ut pluvias ejusdem temporis designarent , quas solet idem mensis plerumque in extremis habere. Et sicut capra pastum quærit in montibus , ita hoc tempore sol mittit radios suos ad montes.

CXCVII.

DE MENSE FEBRUARIO, ET EJUS SIGNO

Februarius (1) dicitur a Februo , hoc est, a Plutone , et non a febre ; cui eo mense sacrificabant. Signum Februarii est Aquarius. Aquarius ab imbribus vocatus est , quia hyeme, quando in his signis sol vehitur , majores pluviæ perfunduntur . Humidus inde locum conlucet Aquarius orbem.

(1) S. Isidorus loco proxi Februarium Diis manime cit.,, Februarius nun bus Romani consecrave. , cupatur a Februo , idest,

„ runt. Ergo Februarius 3 „ a Plutone , cui eo mense Februo , idest, a Pluto» sacrificabatur. Nam Ja- „ne , non a febre , idest, „nuarium Diis superis, „ ægritudine nominatur. »

« PoprzedniaDalej »