Obrazy na stronie
PDF
ePub

ximi, quia per dilectionem proximi perve

nitur ad dilectionem Dei. Sed forte dicit ali quis: ostende mihi Dominum, et ego diligam eum, cui respondendum est: Dilige proximum, quem vides, quoniam per ejus dilectionem ad Deum, quem non vides, pervenies. Unde Joannes Evangelista ait (1): Si non diligis fratrem tuum, quem vides, Deum quem non vides, quomodo potes diligere? Sed ante insufflationem in Apostolos factam, legitur tam in Novo, quam in Veteri Testamento, plurimos Sanctorum Spiritum Sanctum habuisse, ut Abraham, Isaac, & Jacob, atque Prophetas; sed hoc per occultam inspirationem. Veruntamen plurimis simul constitutis nunquam legitur Spiritus Sanctus datus per insufflationem, nisi solum post Domini resurrectionem. Quod vero insufflavit in eos, ostendit se illum fore, qui in faciem Adæ insufflaverat, et factus (2) est homo in animam viventem, et homo terrenus surrexit ex limo. Quicumque enim Spiritus Sancti donum percipere desiderat, a terrenis operibus, velut e limò oportet, ut surgat. Nec sic legitur Spiritus Sanctus datus

(1) Respicere videtur ad Joan.verba Epist. 1.cap.111. ver.17. Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum neces

sitatem habere, et clauserit
viscera sua ab eo, quomodo
charitas Dei manet in eo?
(2) Genes. 11. 7.

quemadmodum decimo die post Domini nosiri Ascensionem, quoniam adveniens, sedensque supra singulos eorum docuit eos loqui variis linguis. Quod figurabatur, quia ex omnibus linguis venturi erant ad fidem qui per ejusdem gratiam unum corpus efficerentur, variisque linguis in uno corpore loquerentur: Omnes enim fideles cum sint unius corporis membra, variis dumtaxat linguis loquuntur.

Nunc videamus ad quanta onera humilitatis vocati sunt ipsi Apostoli, ad quantum culmen gloriæ sint perducti. Ecce non solum de semetipsis securi fiunt, sed etiam alienæ obligationis, et relexationis potestatem accipiunt principatum superni judicii sortiuntur, ut vice Dei quibusdam suorum participum peccata retineant, quibusdam relaxent. Sic eos a Deo decebat erigi, qui tantum pro Deo consenserant humiliari. Sed hæc potestas non solis Apostolis, sed etiam totius Ecclesiæ concessa est Apostolorum posteris: Petrus namque sicut in voce Ecclesiæ dixit (1): Tu es Christus, Filius Dei vivi, sic & in persona ejusdem Ecclesiæ audivit (2):

(2) Matth.xv1.16. Adeun dus Ven. Cardinalis Bellarminus de Rom. Pont. lib. 1. cap.xil. ubi ex Patrum doctrina explicat, quomodo

Christus in voce Ecclesiæ dixerit: Tu es etc., ac in persona Ecclesiæ audierit : Quodcumque etc.

(3) Matth. cap. cit. ver.9.

Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cælis; & quodcumque solveris super terram,erit solutum et in cælis. Apostolorum ergo nunc in Ecclesia Episcopi locum tenent: Solvendi, atque ligandi auctoritatem suscipiunt, qui gradum regiminis sortiuntur .

CLXXX.

DE DECALOGO LEGIS

Dominus legem in decem verba constituit; nullus enim numerus crescit amplius, nisi usque ad decem ; ac per hoc in plenitudine numeri plenitudinem mandatorum constituit. Quæ scilicet mandata quidam sic distinguunt, ut tria pertineant ad dilectionem Trinitatis septem ad amorem fraternum, quibus societas humana non læditur. Primum mandatum pertinet ad Deum Patrem, dum dicit (1): Ego sum Dominus Deus tuus, non habebis Deos alienos coram me, non facies tibi sculptile. Utique ut hæc audiens,fornicationem tuam in multos deos non offendas. Secundum pertinet ad Filium, ubi dicit (2): Non adsumes nomen Domini Dei tui in vanum, hoc est, ne æstimes , creaturam esse Filium Dei ; quoniam omnis creatura vanitati subjecta est. Tertium mandatum de Sabbato ad Spiritum

(1) Exod. xx. 3.

Y

(2) Ibid. ver.7.

Sanctum pertinet, cujus dono requies nobis sempiterna promittitur per donum etiam Spiritus Sancti sanctificamur ; unde dicitur (1): Memento, ut diem sabbati sanctifices. Sex ergo ætatibus mundi hujus operamur, quasi in sex diebus; in septima vero die hoc est, post hujus mundi finem requies æterna nobis tribuitur. Post tria præcepta septenarius succedit numerus pertinens ad amorem proximi, et incipit ab honore parentum, a quibus in hac vita sumimus exordium. Hoc autem mandatum in ordine est quartum, sed tamen in septem est primum; primum enim est in altera tabula. Fortasse enim ideo non una, sed duæ tabulæ sunt datæ, quia decem mandata hæc ad dilectionem Dei pertinent, et proximi. Quintum Non (2) machaberis (3) Sextum Non occides. Septimum Non furtum facies. Octavum Non falsum testimonium dices. Nonum Non concupisces uxorem proximi tui. Decimum Non concupisces rem proximi tui. De hoc enim,quod dicit: Non habebis Deos alienos, Apostolus dicit (4):

[ocr errors]

(1) Ibid. ver.8. (2) Ibid. ver.13. (3) Pro quinto præcepto sextum ponit, et pro sexto quod est quintum.

(4) 1.Corint.vIII. 5. seq. Nam etsi sunt, qui dicantur dii, sive in cælo, sive in

terra (siquidem sunt dii multi, et domini multi:) nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in illum: et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum •

1

Nam si sunt qui dicantur dii multi, et domini multi; nobis tamen unus Deus credendus est qui creavit omnia. Multi enim Gentiles, dæmones Deos vocant, aut certe Angelos, quibus regendas gentes commiserunt; appellari deos, vel dominos constat, deos quasi a Deo datos dominos quasi a Domino acceperunt potestatem. Statuit (1) enim, inquit, terminos populorum juxta numerum Angelorum Dei. Non (2) facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem Aliud est facere sculptile aliud similitudinem ; sculptile enim facit qui quod omnino non est, facit, sed tantum ad inventionem cordis sui machinatur; similitudinem vero facit qui alicujus, v.g. quadrupedis, vel serpentis, vel avis; aut qui facit hominis similitudinem. Non adorabis ea, neque coles. Adorant multi, licet inviti, aut timore cunctati, aut per avaritiam decepti. Colunt autem qui toto affectu venerantur, obscurissimis quæstionibus retardati. Desideratæ brevitatis modum excedimus. Non adorabis Deos alienos, hoc est, non adorabis vitia, sive in gastrimargia, ut Y 2

(1) Deuteron. xxxII. 8. Versio LXX. Constituit terminos gentium secundum numerum Angelorum Dei,

Vulg. Constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israel. (2) Exod. xx. 4.

« PoprzedniaDalej »