Obrazy na stronie
PDF
ePub

a pente, quod est quinque, & costes, quod est decem; et vocatur Pentecostes quinquagesimus dies a Pascha. Quinquagesimo enim die datus est Spiritus Sanctus discipulis iu superiori coenaculo, illis expectantibus adventum ; & est datus in linguis igneis, ut facundi essent in omni genere sermonum ; ideo in igneis, ut inflammaren tur amore charitatis.

CLXXVII.

DE EODEM

In hac die Spiritus Sanctus super discipulos in igne demonstrari debuit, ut ii, qui erant simpliciter homines, atque ideo peccatores, eos contra semetipsos spiritualis fervor accenderet; & peccata, quæ Deus per mansuetudinem sustinet, ipsi in se per poenitentiam punirent: non enim esse poterant sine peccato, quia (1) adhærebant cœlesti magisterio, Joanne attestante, qui ait (2) : Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, & veritas in nobis non est. In igne enim venit in hominibus, in columba vero apparuit in Domino; quia peccata nostra, quæ pie Dominus per mansuetudinem tolerat, nos per zelum rectitudinis debemus

(+) Ita posuimus.Cod.qui

(2) Joan. 1. 8.

caute conspicere, et ardore semper poeniten

tiæ cremare.

CLXXVIII.

DE EODEM

Quinquagesimo enim die post Pascha lex Moysi data est; & quinquagesimo die post passionem Domini, quam Pascha illud significabat, datus est Spiritus Sanctus, descendens super Apostolos, & in eos, qui cum ipsis erant centum viginti constituti; & diversis linguis credentium totus evangelica prædicatione mundus est repletus. Dicitur illic, hoc est,in monte Sinai lex (1) scripta digito Dei. Et Dominus de Spiritu Sancto dicit (2): In digito Dei ejicio dæmonia. Die quoque Pentecostes, adveniente Spiritu Sancto, omniumque credentium corda simul, & ora replente, dum eodem Spiritu repleti linguis omnium loquerentur Apostoli, tanto siquidem miraculo stupefacti, cum etiam adessent præsentes ; quandoquidem viderunt, loquente Petro, tam magnum, atque Divinum testimonium perhiberi de Christo, ut ille,qui occisus ab eis inter mortuos computabatur, resurrexisse, & vivere probaretut, compuncti corde conversi sunt, & tanti sanguinis tam immaniter, atque impie fusi indulgentiam

(1) Exod. xxxI. 18.

(2) Luce x1. 20.

quemadmodum decimo die post Domini nosiri Ascensionem, quoniam adveniens, sedensque supra singulos eorum docuit eos loqui variis linguis. Quod figurabatur, quia ex omnibus linguis venturi erant ad fidem qui per ejusdem gratiam unum corpus efficerentur, variisque linguis in uno corpore loquerentur: Omnes enim fideles cum sint unius corporis membra, variis dumtaxat linguis loquuntur.

Nunc videamus ad quanta onera humilitatis vocati sunt ipsi Apostoli, ad quantum culmen gloriæ sint perducti. Ecce non solum de semetipsis securi fiunt, sed etiam alienæ obligationis, et relexationis potestatem accipiunt principatum superni judicii sortiuntur, ut vice Dei quibusdam suorum participum peccata retineant, quibusdam relaxent. Sic eos a Deo decebat erigi, qui tantum pro Deo consenserant humiliari. Sed hæc potestas non solis Apostolis, sed etiam totius Ecclesiæ concessa est Apostolorum posteris : Petrus namque sicut in voce Ecclesiæ dixit (1): Tu es Christus, Filius Dei vivi, sic & in persona ejusdem Ecclesiæ audivit (2) :

(2) Matth.xv1.16. Adeundus Ven. Cardinalis Bellarminus de Rom. Pont. lib.1. cap.x11. ubi ex Patrum doctrina explicat, quomodo

Christus in voce Ecclesiæ dixerit: Tu es etc., ac in persona Ecclesiæ audierit : Quodcumque etc.

(3) Matth. cap. cit. ver.9.

Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cælis; & quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cælis. Apostolorum ergo nunc in Ecclesia Episcopi locum tenent: Solvendi, atque ligandi auctoritatem suscipiunt, qui gradum regiminis sortiuntur.

CLXXX.

DE DECALOGO LEGIS

Dominus legem in decem verba constituit; nullus enim numerus crescit amplius, nisi usque ad decem; ac per hoc in plenitudine numeri plenitudinem mandatorum constituit. Quæ scilicet mandata quidam sic distinguunt, uc tria pertineant ad dilectionem Trinitatis septem ad amorem fraternum, quibus societas humana non læditur. Primum mandatum pertinet ad Deum Patrem, dum dicit (1): Ego sum Dominus Deus tuus, non habebis Deos alienos coram me, non facies tibi sculptile. Utique ut hæc audiens,fornicationem tuam in multos deos non offendas. Secundum pertinet ad Filium, ubi dicit (2): Non adsumes nomen Domini Dei tui in vanum, hoc est, ne æstimes, creaturam esse Filium Dei ; quoniam omnis creatura vanitati subjecta est. Tertium mandatum de Sabbato ad Spiritum

(1) Exod. xx. 3.

Y

(2) Ibid. ver.7.

perceperunt; ipso quippe redempti sanguine, quem fuderunt.

CLXXIX.

DE EODEM

Spiritum (1) Sanctum Dominus noster Jesus Christus Apostolis suis semel dedit in terra consistens, cum insufflavit in eos, & dixit (2): Accipite Spiritum Sanctum : quorum remiseritis peccata, remittuntur eis ; & quorum retinueritis, retenta sunt; et semel dedit cælo præsidens, cum de cælo veniens in linguis variis demonstratur. Prius enim in terra discipulis datus est Spiritus Sanctus, postmodum de cælo mittitur; hoc enim videtur significare, quod duo sunt præcepta charitatis, scilicet dilectio Dei, et proximi. In terra datur Spiritus Sanctus, ut diligatur proximus; e cælo vero, ut diligatur Deus. Sed prius in terra, postmodum in cælo, quia in proximi amore discitur, qualiter perveniri debeat ad amorem Dei. In præcepto enim dilectio Dei proponitur, in opere vero dilectio pro

(1) Confer S. Gregorium Magnum lib.11. Homiliarum in Evangel.Hom.xxvI. 5.3. et seqq. T.1. col.1554, ac Smaragdum Abbatem Monasterii S.Michaelis, Ordinis Divi Benedicti in lib.

cui titulus: Diadema Monachoram cap. 1v. De dilectione Dei,et Proximi Biblioth. Max. Vet. PP. Tom. xvi. Edit. Lugdun. MDIXXvil. fol. 1307.

(2) Joan. xx. 22. 23.

« PoprzedniaDalej »