Obrazy na stronie
PDF
ePub

Filius, ascendendo ad cælum cunctis videntibus; & multa, quæ prius clausa fuerant ab illa die revelata patuerunt. Vel ideo leguntur Actus Apostolorum, quia Discipuli sublevati promissa Patris expectarunt munera, de quibus ibi agitur .

CLXXI.

DE LITANIIS

Litaniæ græce, latine rogatio, vel supplicatio dicitur. Rogatio, quia tunc rogamus Sanctos, ut pro nobis ad Dominum intercedant. Supplicatio, quia in ea Domino supplicamus, ut a morte subitanea, & ab omni adversitate nos defendat. Per tres enim dies ante Ascensionem Domini celebrantur, juxta morem Gallicanæ Ecclesiæ, quas constituit Sanctus Mamertus (1) Viennensis Episcopus: Vienna enim urbs est Galliæ; quarum constitutionis causa hæc fuit. Quodam namque tempore Episcopatus sui terræmotus maximus accessit, qui & multas Ecclesias, & multorum domos concussas subvertit; & multæ bestis aberrantes, scilicet lupi, & aliæ bestiæ ejusdem

(1) Neque S. Mamertum minorum supplicationum, neque S. Gregorium supplicationis majoris aucto

rem fuisse ostendit cl. V. Philippus Trenta Urbanarum Quastionum lib. 111. Dissert.v1. num.39. seq.

feritatis ingressæ sunt civitatem, devorabantque homines; & hoc per totum annum fe. cerunt. Cum autem venisset secundum Pascha,& prædictus Episcopus Missarum solemnia celebraret, in ipsa vigilia, hoc est, in primo mane Dominicæ resurrectionis palatium regis, quod in eadem urbe erat, igne accensum est. Et cum hi perversi casus malorum diversorum fierent quotidie, appropinquante die Ascensionis Dominicæ, indixit triduanum jejunium cum gemitu, & spiritu contribulationis: et paulo post cessavit tribulatio, & subversio. Deinde communicato totius cleri, et populi consilio, et Episcoporum consensu placuit, ut in singulis Ecclesiis triduana jejuniorum observatio digna veneratione usque in præsens celebretur. Quæ consuetudo apud nos hodie pro diversis calamitatibus devotissime colitur; tum pro pace, & pestilentia, ac observatione frugum; tum pro ceteris necessitatibus. Et quoniam dies abstinentiæ sunt,& non lætitiæ, nemo in his diebus pretiosis vestibus induatur, sed cinere, et cilicio lugere debemus. Prohibeantur commessationes, et ebrietates. Nemo in processione equitare præsumat sed discalceatis pedibus omnes incedant. Nequaquam mulieres chorum ducant.

Notandum est,quod ista Litania minor vo

catur ad comparationem, & differentiam illius Litaniæ, quam Romana consuetudo septimo Kalendas Maji interponit, quæ major (1) dicitur propter Romanam auctoritatem; nam illa a Beato Gregorio (2) Papa constituta est ob duas causas, scilicet propter imminentia belJa, quæ eodem tempore propter novam gratiam facile excitantur (3); et ex qualitate tem

دو

[ocr errors]
[ocr errors]

(1) Cl.Vezzosius Tom.Iv.,, in festo S. Marci, quam Opp. Ven. Card. Thomasii,, alias fieri consuevisset per pag.104. seq. not. 1. ubi ra- integrum anni cursum, tiones ab Anonymo nostro, ,, puta in Collectis, aut in atque ab aliis allatas, cur Stationibus, aut in quavis Litania major diceretur, ,, de causa, et quovis in ritu explosit, subdit:,, Hisce illa adhiberetur.,, omnibus animo perpensis (2) Vide pag.322. not.1. ,, denominationis (cor. de- (3) Et quidem Beda in Linominationem) Majoris bello de Officiis T. vil. Tit. Litania aliunde repetade Letania Majore col.645. ,,mus oportet, quam aut a ,; Eo . . ., inquit, tempore ,, ratione dignitatis Institu- .. solent inimici comtoris, aut a necessitate movere bella adversus vidistinguendi Romanorum cinia regna.... Messes mores ab illis, qui in ,, pullulant, arborei fructus Galliis servabantur. Et ,, ex flore procedunt, vifortasse, si tamen conje. ,, neæ, et olivæ suis arboricturis indulgere hoc loco ,, bus erumpunt, animalia ,, absonum minime repute,, campos tondent:quoniam

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

tur, Major Gregorii Li- necessaria hæc sunt no,, tania appellata fuit ob ma- stris usibus, petendum ,, jorem aliquam solemnita- ,, est, ut a Domino conser,, tem, qua frequentaretur,, ventur.,

poris colligimus eam esse necessariam ad fruS ges conservandas. Ista vero, ut puto, ab Episcopo minori auctoritate instituta esse legitur.

CLXXII.

DE DRACONE

Draco, qui per triduum illud deportatur, cum longa cauda, & inflata in primis duobus diebus ante Crucem, & vexilla; &

ultimo die post retro,
post retro, significat diabolum
qui per tria tempora, scilicet ante legem
sub lege, et sub gratia, quæ per hos tres dies
figurantur, homines fefellit, aut fallere ten-
tat. In duobus primis, quasi Dominus fuit
orbis ; unde Christus (1) principem mundi
eum vocat. In tempore gratiæ per Christum
victus fuit, nec audet ita patenter regnare ut
prius, sed per suggestiones latenter homines
seducit, quos pigros videt in bonis operibus,
nec viam vitæ sectantes: inde est, quod in
duobus primis diebus præcedit, in ultimo se-
quitur. Ipse draco est, et leo. Draco fuit,
quoniam Christum supra pinnaculum templi
per vanam gloriam latenter fallere voluit, &
tentavit,dicens (2): Si Filius Dei es, mitte te
deorsum ; & quasi hoc secure posset facere,
X 3

(1) Joan. xıl. 31.

(2) Matth. 1v. 6.

addidit (1)::Quoniam Angelis suis Deus mandavit de te. Bene enim intelligebat Scripturas; propterea, quod ad malum suum erat, subticuit hoc, scilicet (2): Super aspidem, & basiliscum ambulabis. Draco modo est, quia homines non ita aperte, sed latenter seducit. Draco enim est, cum occulte insidiatur, cum scandala movet, et tentationes, ubi oportet vigilantia; et magis timendus est, cum fallit, quam cum sævit. Leo autem fuit in passione Domini, quoniam eum crucifigere fecit. De illo Joannes Evangelista in Apocalypsi dicit (3): Vidi Satan cadentem de cælo sicut fulgur, trahebat secum tertiam partem stellarum. Per stellas significantur homines, qui in tres partes dividuntur, scilicet in perfectos, in imperfectos, et in reprobos. Tertiam ergo partem stellarum trahit secum diabolus, scilicet reprobos, & hi sunt cauda ejus. Alibi vocat eum Satan dicens (4): Vade retro,Satanas. Idem vero dicit ad Petrum (5): Vade retro me,Satana; non est intelligendum, quod vocet eum diabolum, sed adversarium quod interpretatur Satanas (6); et est sen

(1) Ibid.Scriptum est enim: Quia Angelis suis mandavit de te. Corfer Ps.xc.ver.11. (2) Psal.cit. ver. 13. (3) Apocalyp. xII. 4. Et cauda ejus trahebat tertiam

partem stellarum cæli .
(4) Matth.1v.10. Vade,Sa-

tana.

(5) Marc. viil. 33. (6) S. Justinus Martyr in Dialogo cum Triphone Ju

« PoprzedniaDalej »