Obrazy na stronie
PDF
ePub

ес

gitur; requies animarum septima ætate computatur. Per octavam, qua vestes deponuntur, regnum Dei, in quo charitas, ceteraque bona consistunt, designatur; & beata immortalitate vestientur. Per hujus sabbati, et Pentecostes Alleluja, quod sequitur Tractus, prima vita, quæ fuit æterna, sed lapsa est in ærumnam, designatur. Per Alleluja enim gloria, per Tractum lamentatio significatur Per Graduale enim (1), quod Alleluja sequitur, septem ætates mundi hujus designantur, in quibus bona operando, ad æternam gloriam pervenitur. Per octavum sabbatum, in quo duo Alleluja cantantur, quibus duplex corporis, & animæ designatur gloria, octava exprimitur beatitudo, quæ absque moerore æterna permanebit (2).

Baptismum græce, latine tinctio interpretatur; idcirco tinctio dicitur, quia ibi homo in melius immutatur, & longe aliud quam erat, efficitur; prius enim foedi eramus deformitate peccatorum; in ipsa tinctione reddimur pulchri dealbatione virtutum. Unde & in Canticis Canticorum scribitur (3): Quæ , quæ ascendit dealbata? Cujus mysteV 2

est ista

(1) Forte autem.

(2) Hinc dicitur etiam in his Sabbatis. Ita in margine.

(3) Cant.111. 6. Quæ est ista, que ascendit per desertum, sicut virgula fumi?

rium non aliter, nisi sub Trinitatis designatione, idest Patris, & Filii, & Spiritus Sancti cognomihatione completur, dicente Domino ad Apostolos (1): Ite, docete omnes genbaptizantes eos in nomine Patris, & Filii, Spiritus Sancti: Sicut enim in tribus (2) testibus stat omne verbum, ita & hoc Sacramentum confirmat ternarius numerus nomi

tes

nis Divini. Quod autem per aquam Baptismum datur (3), hæc ratio est: voluit enim, ut res illa invisibilis per congruens, sed profecto contrectabile, & visibile impenderetur elementum, super quod etiam in principio ferebatur Spiritus Sanctus. Nam sicut aqua purgat exterius corpus, ita latenter ejus ministerio per Spiritum Sanctum purificatur animus, cujus sanctificatio ita est: Invocato enim Deo descendit Spiritus Sanctus de cœlis, & medicatis aquis, sanctificat eas de semetipso, & accipiunt vim purgationis, ut in eis et caro, & anima delictis inquinata mundetur.

Dicitur etiam in hoc Sabbatɔ Gloria in excelsis Deo. Ubi vero sunt fontes, vadant cantando litanias usque ad Propitius esto, cum candelabris, et processione; et baptizatis infantibus redeant cantando litanias, de uno

(1) Matth.xxvil. 19. Eun- (3) Vide S. Isidorum Orig. tes ergo docete omnes etc. lib.vi. cap.19. de Officiis, (2) Deuteron. xix. 15. pag. 82.

quoque ordine unum Sanctum (1).Ante Evangelium his tribus diebus non feratur lumen, sed tantum thymiamata, secundum Romanum Ordinem. Per thymiamata aromata, que a mulieribus portata sunt, significantur. Quo finito,dicat Sacerdos Credo in unum Deum (2). Quod Offerenda, nec Agnus Dei cantatur, nec Communio, nec pax donatur, silentium mulierum significat; quæ postea pavore percussæ (3), eis Dominicam resurrectionem Angeli nuntiaverunt. Sanctus, Sanctus, Sanctus Angelorum cantus dicitur, quia Domini resurrectionem Angeli nuntiaverunt, & aperta voce mulieribus prædixerunt.. Dicto Pax Domini sit semper vobiscum, statim incipiant antiphonam Alleluja. Ad Psalmos: Laudate Dominum omnes Gentes. Postea Major in Choro incipiat antiphonam ad Magnificat, Vespere autem Sabbati. Qua finita, dicatur Gloria V 3

[ocr errors]

(1) Ut puta de Ordine bitatio denotetur. QuæApostolorum Sancte Petre, ,, dam tamen Ecclesiæ dide Ordine Martyrum S.Ste- ,, cunt hac die Credo per tophane etc. ,, tam sequentem hebdoma,, dam, quo renati asseve,, rant, se in Deum crede,, re, et ea, quæ de Chri,, sto dicta sunt in Evange lio, firmissime credere.,, (3) Deest aliquid.

(2) Durandus in Ratioali de Missa Sabbati Sancti cap. LXXXV. num.5.,, Post ,, Evangelium,ait, non dici,, tur Credo, ut per hoc infirmorum animorum du

[ocr errors]
[ocr errors]

Patri. Deinde repetant antiphonam. Finito Vespere, Sacerdos finiat Missam, & Ite Missa est dicatur.

In ipsa etiam die ad Vesperas pergitur ad Fontes (1); ibique dicto Graduali sine versu Clerici cantant Alleluja: Alleluja enim in latinum significat laudare, sive glorificare Dominum in unum.

Per Baptismum namque, quod in fonte suscepimus, ad bonum opus, per quod responsum exprimitur, perveniemus. Versum enim responsi propter nullam significationem, sed propter solum fastidium effugiendum vitamus. Per Laudate pueri Dominum, quod in eundo ad Fontes dicitur, laus Neophitorum ostenditur ; per In Exitu Israel, canticum Israelitica plebis ; per transitum maris rubri (2), libertas de potestate Pharaonis, per quod iterum Baptismus figuratur; per Pharaonem enim diabolus intelligitur ; per Baptismum enim de potestate diabo li liberamur.

(1) De hoc Ritu vide Opusculum Clariss. Philippi Laurentii Dionysi, inscriptum Antiquissimi Ve

sperarum Paschalium Ritus Expositio Rom. MDCCLXXX. cap. II.

(2) Exod. XIV. 22. seqq.

CLXIII.

DE RESURRECTIONE DOMINI

NOSTRI (1)

Pascha enim dicitur transitus, quia Christus transivit de morte ad vitam, de poena ad gloriam, de mundo ad Patrem : Hæc enim solemnitas ceteras solemnitates antecedit. Sicut enim in sacro eloquio Sancta Sanctorum, vel Cantica Canticorum præ sui magnitudine dicuntur, ita hæc festivitas recte dici potest solemnitas solemnitatum. Ex hac solemnitate resurrectionis exemplum nobis datum est. Hæc enim solemnitas inferni claustra destruxit, & captivos inde reduxit, et januas regni cælestis nobis aperuit; ait enim Apostolus (2) Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus, hoc est, quia Christus immolatus est in ara crucis nostrum Pascha, hæc est causa nostri transitus, per quem de miseriis hujus seculi transire debemus ad patriam. In hac enim solemnitate tres Lectiones tantum dicuntur de Evangelio; quod si

(1) De Resurrectione Domini, sive de Pascha vide S.Isidorum lib. 1. de Eccles. off. cap.xxx1. pag. 590.Alcuinum hoc titulo Collect.

V 4

sæpe indicatæ pag.65. seq., Amalarium lib.1. C. XXXIV, pag. 148.

(2) 1. Corint. v. 7.

« PoprzedniaDalej »