Obrazy na stronie
PDF
ePub

poralia, aut Ecclesiam Dei contemnitis ? Et Propheta (1): Dilectus meus in domo mea fecit scelera multa. Quamobrem multum nobis tremendum, et digno est expavescendum timore, sedulaque præcavendum industria, non solum ea in Ecclesia non agere, quæ alibi sunt fieri prohibita, sed et illa summopere præcavere, quæ alibi agi non sunt prohibita . Et quidem maxime in Ecclesia, ubi Corpus, et Sanguis Domini consecratur, & præsentia creditur semper adesse Divina, Angelorumque frequentia, præcavendum est, ne quid perversum agamus, unde merito flagellari, ac de eadem ejici debeamus.

[ocr errors][merged small][merged small]

Crux enim, licet ab impiis Christo facta sit, magnum tamen continet in se mysterium; quæ tametsi aliud non significaret, hoc prorsus magnum est bonum, quod ait Apostolus (2): Qui autem Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Sed illud recte significare intelligitur,quod ait Apostolus (3) : Ut possitis comprehendere cum omnibus Sanctis, quæ sit latitudo, longitu

(1) Jerem. x1. 15. (2) Galat. v. 24.

(3) Ephes. 111. 18,

do, sublimitas, et profundum. Lata quippe est in transverso ligno, quo extenduntur pendentes manus, et significat bona opera in latitudine charitatis ; unde est illud (1): Latum mandatum tuum nimis. Longa est a transverso ligno usque ad terram, ubi dorsum, pedesque figuntur, et significat perseverantiam in longitudine temporis usque in finem; hinc est illud (2): Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Alta est in cacumine, quod per transversum lignum sursum versum excedit, & significat supernum finem , quo cuncta opera referuntur ; quoniam cuncta, quæ latitudine, ac longitudine bene, atque perseveranter fiunt, propter altitudinem divinorum facienda sunt præmiorum. Profunda est in ea parte, qua in terra figitur; ibi quippe et occulta est, nec videri potest, sed cuncta ejus apparentia, et eminentia inde consurgunt. Sic bona nostra de profunditate gratiæ Dei, quæ comprehendi, ac judicari non potest, universa procedunt. Habet quippe Dominus latitudinem quia dilectionem suam usque ad collectionem persequentium tendit. Habet longitudinem quia ad vitæ patriam nos longanimiter tolerando perducit. Habet sublimitatem, quia ipsorum quoque intelligentiam, qui recepti in superna fuerunt con

(1) Psal. cxvIII. 96. (2) Matth. x. 22.

gregatione, transcendit. Habet profundum, quia damnatis inferius districtionis suæ judicium incomprehensibiliter exerit. Quæ scilicet quatuor nobis in hac vita positis singulis exercet ; quia et latitudinem amando, & longitudinem tolerando, & celsitudinem non solum nostram intelligentiam, sed etiam vota superando, et profunditatem suam exhibet, occultos, et illicitos cogitationum motus districte judicando. Sed ejus celsitudo, et profunditas quam sit investigabilis, nullus agnoscit, nisi qui vel contemplative ad summa provehi, vel occultis motibus resistens, tentationum cœperit importunitate turbari .

CLX.

DE EODEM

[ocr errors]

Legitur enim, quod Joseph (1) festinans accipere benedictionem patris duos filios suos obtulit, scilicet Manassen, et Ephraim, in quibus, sicut factum est in Esau, et Jacob, dicente Domino (2): Major serviet minori, ita in istis duobus filiis Joseph; nam major Manasses, qui interpretatur Oblivio, typum gessit Judæorum, qui obliti sunt Dominum suum, de quibus dicitur (3): Obliti sunt Do

(1) Genes. cap. XLVIII. ver.1. seqq.

(2) Ibid. cap. xxv. ver.23.

(3) Psal. cv. 21. Obliti sunt Deum etc.

minum, qui salvavit eos. Ephraim autem junior, qui interpretatur Ubertas, significat populum Christianum ; quod est proprium ipsius populi, quia Corpus Christi est, qui foecundatus est in latitudinem mundi. Hos quidem cum benedicere vellet Jacob, posuit Joseph Ephraim ad sinistram, Manassen (1) autem ad dexteram Avi constituit. At ille cancellatis manibus, crucis mysterium præfigurans, translatam minori dexteram, majori sinistram supposuit; sicque Crucis similitudo super capita eorum denotata, Judæis scandalum, Christianis figuram gloriæ præesignavit. Et virga Moysi, per quam Ægyptus corripitur, et Pharao superatur, Crux Christi est, per quam mundus vincitur, quæ superavit omnem mundanam sapientiam .

Cum vero fuerit Sancta Crux ab omnibus adorata, Sacerdos induat se Planeta, & facta cum fratribus confessione, (2) sic vadat ad Altare & accipiat calicem, in quo sit vinum non consecratum, cum aqua et accipiat Corpus Domini, quod reservavit in die præterita in patena, & in pulchro linteamine. Deinde incensata Altaris facie, dicat Sacerdos alta voce: Oremus. Præceptis, Pater Noster, Per omnia secula seculorum. Pax DomiᎢ 4

(1) Cod. Manasses.

(2) Cod. addit et, quod supervacaneum duximus.

ni non dicatur; pacis enim osculo traditus est Christus. Nec enim debet ex anteriori die remanere Sanguis Christi. Cum vero Sacerdos incipit sumere Corpus Christi, chorus incipiat antiphonam ad Vesperas Calicem Salu. taris, cum psalmis ibi designatis, plana voce . Finitis psalmis dicatur: Christus factus est pro nobis obediens usque ad mortem, mortem autemn Crucis. Orationem dicat Sacerdos: Respice quæsumus, Domine,familiam tuam,sub silentio, & non ad Altare; et sic finitum est Officium.

In his itaque tribus diebus Gloria Patri non cantatur, quia triduana in his Domini celebratur sepultura: per mortem enim designatur humiliatio. Quia vero in die Dominica, quæ per noctem tertia (1) dies Domini sepulturæ computatur, propter gloriam resurrectionis non potest sepultura celebrari, tertia celebratio constituitur a Sanctis Patribus in die cœnæ Domini, in qua se passurum pro suis ovibus Christus discipulis innotuit; & carnem suam ad vescendum, in crastino passurus (2), sanguinem quoque suum ad effundendum simul eis tradidit. Dicitur enim Parasceve præparatio, quia eo die duplices sibi cibos filii Israel præparabant (3) ·

In sexta die fecit Dominus Adam (4), qui

(1) Cod. tertiam. (2) Cod. passurum

(3) Exod. xvI. 21. seqq. (4) Genes. 1. 27. seqq.

« PoprzedniaDalej »