Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

Quibus fugientibus, quasi denudatus est Christus; Altaria enim significant quosque eminentiores in plebe fidelium. Quidain autem in his tribus diebus Domine, labia mea ; Jube, Domne; Tu autem, Domine non dicunt, nec dicunt etiam Benedictus: Mysticat, quod verus pastor recessit, et Apostoli, qui prædestinati erant, ut pastores Ecclesiæ forent, dispersi, a quibus benedictio danda, & petenda fuit. Invitatorium non cantatur, ut doceamur malum conventum evitare qualis tunc temporis apud Judæos fuit de nece Christi. Gloria Patri omnino dimittimus, quia omnis salutatio deest his tribus diebus, ad vitandam pestiferam salutationem, qualem diabolus, et Judas exercuit. Sonus campanæ non datur, sed ligni, quia humilior est sono æris. Convenit enim, ut per hos tres dies humiliatio ptopter triduanam sepulturam celebretur. Novem Psalmi, novem Lectiones, et totidem Responsoria, quæ celebrantur per illas noctes, insinuant, quod Dominus descendit ad inferiora, tria genera hominum rapiens, quæ ad societatem novem Angelorum. Ordinum transvexit. Hæc tria genera creduntur fuisse in naturali lege, et in tempore legis, et Prophetarum.

Quod tria luminaria extinguuntur his tribus noctibus; aptatur ipsi soli justitiæ, qui

sepultus fuic tribus diebus, et tribus noctibus. Terror, qui per sonum ligni fit post Benedictus, terræmotum innuit, qui in morte Domini crucifixores terruit. Oscula pacis ideo intermittimus, ne perfido Judæ communicemus, qui osculando implevit homicidium.

Per triduum illud, quod est ante Pascha, dicuntur Lamentationes Jeremiæ, quas appellamus tenebras ; & dicuntur Treni (1) a Trenaro Monte, ubi primo auditæ sunt lamentationes animarum. Vel quasi terni, eo quod tripliciter exponantur a Paschasio, secundum Historiam, Allegoriam, Tropologiam. Vel quia post tertium versum ibi est litera alphabeti.

CLVIII.

DE PARASCE VE

In sexta feria, hoc est, in Parasceve duæ Prophetiæ leguntur; unà de Lege, altera de Prophetis; et sine titulis. Duæ Lectiones le

[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors]

guntur, quia pro duobus populis passus est Christus, Hebræo, & Gentili. Prima ex Lege, secunda de Prophetis; quia Christi passio & a Lege præfigurata fuit, et a Prophetis prædicata. Sine titulis leguntur, quia caput nostrum nobis aufertur In ipsa cantantur duo Tractus Unus habet quatuor versus, alter plures. Tractus qui habet quatuor versus, significat, quod per Christi passionem redimitur homo, qui ex quatuor elementis constat. Tractus vero prolixior repræsentat magnum bellum David contra Goliath. Et Christus noster David hodie magnum Goliath, idest, diabolum debellavit. Et passio Domini celebratur secundum Joannem, sed Dominus vobiscum non dicitur (1), nec chorus dicit Gloria tibi Domine; ipsa enim die omittenda est salutatio in membris, quia in traditore discipulo falsa charitatis salutatio processit . Dum autem venitur ad locum, ubi dicitur (2) Partiti sunt vestimenta mea, duo

[ocr errors]

دو

T

(1) In aliis autem diebus, rum, et Hebdomada tota, quibus Passio legitur, Dominus vobiscum tunc temporis dicebatur, ut ex hoc loco evincitur: Clarius vero idipsum tradit Honorius Augustodunensis in Gemma anime de Antiquis Ritibus Missæ lib.iv.de die Palma

Biblioth.PP.T.xx.pag.1127. In die Palmarum, inquit, ,, et secunda, et quarta feria Dominus vobiscum an,, te Passionem dicitur, sed Gloria tibi Domine non ,, subjungitur. (2) Joan. xIx. 24.

دو

دو

[ocr errors]

fratres albi denudent Altare sindonibus. Altare significat Dominum, sindones Apostolos, qui comprehenso Domino fugerunt, eum relinquentes. Qua finita Episcopus, aut Sacerdos solemnes dicat orationes. Gravit Dominus in passione sua pro persecutoribus, dicens (1): Pater, dimitte illis, quia nesciunt quid faciunt ; & in præfatis solemnibus genua flectuntur, excepto Judæorum (2), qui falsa illusione Dominum illuserunt. Postea Crucem, quæ est præparata ad aliud Altare, accipiant duo fratres, et teneant ipsam coopertam ex utraque parte, et veniant canendo in chorum: Vadis Propitiator, et portent eam ad locum præparatum linteaminibus , et pallio ornatum, ad gradus Altaris ; & dum dicunt versum: Venite, et videte, discooperiant eam, ut ab omnibus possit videri. Postea cooperiant eam, postea dicant juxta Crucem Agios & chorus dicat similiter Sanctus (3) ; & dicendo flectant genua ad Agios, et ad Sanctus similiter; et hoc faciant tribus vicibus. Deinde porrigitur incensum, et aqua benedicta. Postea Diaconus incipiat antiphonam alta voce: ce Ecce lignum Crucis. Deinde Crucem

(1) Luce xx11l. 34. Non enim sciunt, quid faciunt, (2) Nempe excepta Oratione, que pro Judæorum

conversione recitatur. Nam

antequam hæc recitetur, genua non flectuntur.

(3) Sanctus pro Agios, quod erat in Cod. posui.

sanctam adorare, et osculari debent, canendo antiphonas, quæ ad hoc pertinent; sed oratio omnium ita fiat,ut cujusque venter in terra hæreat. Qui autem sic humiliatur, ut totus terræ inhæreat, nil amplius restat humilitatis in eo Quandocumque enim in Ecclesia oramus, prostrati esse debemus; et hoc ad cognoscendam nostræ carnis fragilitatem ; unde Psalmista (1): Adhesit in terra venter noster; et ad cognoscendam ipsam materiam peccandi, quæ est in terrenis, ut eam despiciamus; et propter reverentiam, sicut Publicanus, qui non audebat oculos levare ad cælum non enim bene adorant, qui temporalia, & caduca quærunt (2) in oratione; sive qui contra hoc, quod orant, agere non cessant. Sunt enim nonnulli, qui Ecclesiam ingressi, non solum intentionem orandi negligunt, verum etiam ea, pro quibus orare deberent, augent, addentes peccata peccatis, et vitiis, odiisque, vel etiam detractionibus inhærentes; talibus enim dicitur ab Apostolo (3): Numquid domos non habetis ad agenda, vel loquenda tem

(1) Psal. XLIII. 25. sic versio ex Origin. Vulg. vero: Conglutinatus est in ter

ra venter noster.

(2) Principaliter, ita ut in eis finem constituant. Nam temporalia, sicut quædam

T 2

adminicula, quibus adjuvamur ad tendendum in beatitudinem, petere licet. Vide Sanct. Thomam 2. 2. quæst. LXXX11]. art.6.

(3) 1. Corint. XI. 22.

« PoprzedniaDalej »