Obrazy na stronie
PDF
ePub

adest virtus Christi per insufflationem, quæ fit a Sacerdotibus in honore, et Spiritus sui sanctificatione (1), sicuti per verba, quæ dicuntur in nomine suo .

CLIV.

DE DENUDATIONE ALTARIUM

Altaria ea die nudantur, quia comprehenso Christo, qui per Altare figuratur, discipuli relicto eo fugerunt ; et timore percussi triduo latuerunt.

CLV.

QUARE AB HAC QUINTA FERIA USQUE AD
MISSAM DOMINICA NOCTIS NON FIT
SACRAMENTI CONSECRATIO

Quod vero ab ipsa die usque ad Missam Dominicæ noctis non fit Sacramenti consecratio, observatur juxta illud, quod Dominus ait (2): Non bibam de hoc genimine vitis,usque dum illud bibam novum in regno meo. meo. Regnum namque Christi fuit gloria sua resurrectionis. Ipse manducavit coram Discipulis suis, signi

(1) Edit. Ven. et Lugd. in honorem significationis Spi

ritus Sancti.

(2) Matth. XXVI. 29. Non bibam amodo de hoc genimi

ne vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei.

ficat etiam, quod isto biduano non celebratur sacrificium propter (1) biduanam moeroris afflictionem, et jejunium Apostolorum. In ipsa namque die vino, et aqua benedicta Altare abluitur (2): parietes Ecclesiæ, et pavimenta, sola aqua abluuntur: sola aqua non benedicta pedes fratrum abluuntur. Per Altare Christus intelligitur; abluuntur vino, & aqua, quia sicut Scriptura ait (3): Qui

(1) Supplevimus propter, quod in Cod. deerat.

(2) De more abluendi Altaria Feria v. in Coena Domini vide Francisci Orlendi Ord. Præd. Opus inscriptum: Duplex Lavacrum in Cana Domini Fidelibus exhibitum, alterum ex Christi mandato de sacra pedum lotione, alterum ex veteri Ecclesia disciplina de expiandis Altaribus. Edit. Florentiæ MDCCX. Part.11. pag.1. seqq. Viget autem ritus iste nunc etiam in plerisque Belgii, et Germaniæ nobilioribus Ecclesiis in Ordire. Prædicatorum, et apud Canonicos Regulares Præmonstratenses. Demum in Basilica S. Petri Romæ quotannis majus Altare supra sacram Beati Petri Confes

sionem extructum, solemni pompa, aqua, et vino Feria v. majoris hebdomadæ abluitur.Vide Joannis Christophori Battelli Opusculum, cui titulus: Ritus annuæ ablutionis Altaris majoris Sacrosanctæ Basilica Vaticana in die Cana Domini in 8. Romæ Cajet.Zenobii мDCCII., et Josephi Marie Suaresii Epist. de ab lutione Altaris super Apostolorum Confessione extrum cti in Basilica S.Petri Rom. Typis Michaelis Herculis.

MDCLXXV1.

(3) 1.Pet.11. 22. Qui peccatum non fecit, nec inven tus est dolus in ore ejus. Tum ver.24. Qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum.•

peccatum non fecit in corpore suo, per lignum peccata nostra portavit; facinora abluit in corpore suo, nos vivificavit ; et conjunxit utrumque populum passione sua, et a peccatorum contagione mundavit: quæ per vinum, et aquam possunt intelligi. Pavimenta, et parietes sola aqua abluuntur, quia Doctorum, et subditorum mentes sacra confessione, et lacrymarum mundari debent munditia; ait enim (1): Templum Dei Sanctum est, quod estis vos. In hac die pedes ad invicem lavare debemus; lavit enim Dominus pedes discipulorum, dicens (2): Si ego Dominus, et Magister vester lavi vestros pedes, quanto magis vos debetis alter alterius lavare pedes? Exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci, ita et vos faciatis. Spiritualiter autem hoc saluberrimum Domini præceptum quotidie impleri constat, quoniam quotidie nobis pedes, hoc est hoc est, affectus, quibus versamur, interius lavat, quotidie pro nobis apud Patrem interpellat, quotidie nobis peccata relaxat; quoniam quidem nemo nostrum in hac mortali vita valet esse sine peccato: quod Joannes (3) Apostolus affirmat, di

(1) 1. Cor. 3. 17.

(2) Joan.x111. 14. Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus, et Magister: et vos debetis alter alterius lavare

pedes. Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis.

(3) Cod.mendose Jacobus.

cens (1): Si dixerimus,quia peccatum non habemus,nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Omni enim diligentia hoc ipsius præceptum spiritualiter nos implere oportet, ut invicem nobis pedes lavemus, hoc est hoc est, invicem nobis peccata confiteamur, invicem pro nobis oremus, invicem nobis peccata dimittamus, secundum illud Domini (2): Dimittite, et dimittetur vobis.

CLVI.

DE CORTINIS IN QUADRAGESIMALI TEMPORE IN ECCLESIIS POSITIS

Cortina vero in quadragesimali tempore parietibus affixæ, quæ chorum, et Sancta Sanctorum palliando claudunt, et obscurant, velamen, et vetustatem Mosaicæ legis figurando repræsentant; ibi enim figuralis umbra, veritatis nostræ species imaginaria continebatur. Quod vero imminente sancto die Jovis Cortina deponuntur, causa hæc est ; quia in die illa novis supervenientibus destructa sunt vetera. In die illa Christus in coena cum discipulis suis figuralis agni carnibus manducatis, cujus res, et veritas ipsa erat, Testamento Veteri abolito Novum substituit, dum

[merged small][ocr errors][merged small]

seipsum, qui verus agnus erat, Discipulis suis dedit; et sic veritate impleta, tolluntur et cessant figuralia.

Sacramentum Corporis Christi a communione cœna appellatur (1), quia commune debet esse omnibus fidelibus, ut benedictio est una, et communis. Quam Eucharistiam ideo post cœnam Salvator noster Discipulis tradit, quia necesse erat Pascha illud typicum ante consummare, et sic ad verum Pascha transire. Quasi aperte dicat: Hic finem omnibus legalibus observantiis pono, & ecce

novum sacrificium instituo.

CLVII.

DE ILLIS TRIBUS DIEBUS, QUI SUNT
ANTE PASCHA

Poscat vestra charitas, quod in diebus. solemnibus, quantum possumus, Altaria ornamus. In his autem tribus diebus a coena

Domini , usque in sabbatum denudamus quatenus fugam Apostolorum designemus ; unde est (2): Et relicto eo, omnes fugerunt .

(1) Alias causas, cur Sacramentum Corporis Christi Cana Dominica appelletur, afferunt Theologi, nimirum 1.quia a Christo vespere in cœna fuit primum instituta, et celebrata Eucharistia 2. quia est com

memoratio postremæ cœnæ Domini 3. quia accedentes ad hoc Sacramentum Corpore, et Sanguine Domini reficiuntur.

(2) Matth. xxvI. 56. Tunc Discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.

« PoprzedniaDalej »