Obrazy na stronie
PDF
ePub

go vineam, hoc est, populum, quia vineam (1) ex Ægypto transtulisti: Et utique populum, non vineam ex Ægypto transtulerat. In hac vinea plantavit ficum; hoc est, in populo suo plantavit legem, quæ lex primitivum populum, velut ficus grossos aridos, et inutiles deserit, et postea alios fructus generavit, hoc est, populum Christianum, quem ad Evangelicæ disciplinæ maturitatem, & suavissimam pinguedinem Christi cum gloria, et honore perduxit. Sed vitis noluit regnare eis. Vitis autem Salvatoris nostri typum tenet; sicut ipse in Evangelio ait (2): Ego sum vitis vera. Igitur quia jam in reprobum sensum sicut ait Apostolus, futurus est populus ille, qui Antichristo est serviturus, quem ligna appellat, et necesse est, ut credat mendacio, idest, Antichristo, qui veritati Christo noluit credere, et ideo a regno vitis, hoc est, Christi Christi; et ab oliva, hoc est, Spiritus Sancti gratia; et ficu, hoc est, Divinæ legis dulcedine reprobatus, venit ad rhamnum. Rhamnus est genus rubi (3) asperum nimis, et spinosum, per quod merito typus Antichristi significatur, qui omni asperitate humanum genus est vastaturus.

(1) Psal. LXXIX. 9. Vulg. de Ægypto.

S 3

(2) Joannis cap.xv. ver.1. (3) Cod. Robi.

CL.

DE QUARTA FERIA

In quarta autem feria duæ Lectiones leguntur, quibus dupla mors primi parentis, que simpla (1) Christi deleta est, significatur; quæ hac die consilio Judæorum mors est tra

ctata.

CLI.

DE QUINTA FERIA, ET SEXTA ET

SABBATO SANCTO (2)

[ocr errors]

In quinta feria, et in sexta, et in Sabbato Sancto; in illis tribus diebus omnis doctrina pastoralis, scilicet Domine labia mea, et Deus in adjutorium meum, et Oratio, et Benedictio et Salutatio tacetur Recessit enim pastor noster Christus. Arietes gregis, jam pastores Ecclesiæ prædestinati, disperguntur. Grex enim timore percussus, plebejo more Dominum suum veneratur. Quod autem luminaria juxta hymnum Zacchariæ ex

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

tinguuntur, discipulorum moestitiam diu, noctuque demonstrat. Et iterum extinctio candelarum moestitiam Apostolorum figurat. Quod autem in his tribus diebus novus ignis de petra excussus in Ecclesia accenditur ; et inde per ceteras Chistianorum domos defertur, mystice lux Deitatis ostenditur, quæ in carne Salvatoris usque ad passionem latuerat, et post passionem, et resurrectionem in Ecclesia, hoc est in cordibus fidelium resplenduit, et post eadem novam doctrinam evangelizantibus mundo insonuit .

CLII

DE QUINTA FERIA

In die Cœnæ, si Episcopus fuerit, Gloria in excelsis Deo cantatur; et omnia ut in solemnitatibus si vero non fuerit nec Gloria in excelsis Deo, nec Agnus Dei, alia solemnia (1) cantantur

nec Pax, nec In ea quoque

die sanctum Chrisma consecratur ; quia quin

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

ta die (1) creavit Dominus pisces, et volatilia ex aquis, per quæ significantur in Baptismate regenerati; quorum quidam volant ad alta, ut Sancti; quidam remanent ad similitudinem piscium in aquis hujus mundi, ut mali. In ipsa quoque die Olei consecratio celebratur, et poenitentibus absolutio tribuitur. Per arborem olivæ (2), quæ confert fructum, cujus pinguedine lassi, et infirmi recreantur, gratia luminis figuratur, qua peccatorum vulnere sauciati, et virtutum robore debilitati, æternæ saluti restituerentur; et fugatis peccatorum tenebris veram in cordibus pacem ferentes, lumine fidei illuminarentur. Ipsa enim die Veteri Legi, quæ peccata puniebat, Christus (3) finem dedit, et primum Sacrificium Corporis, et Sanguinis sui, quo peccata solvuntur, restituit.

CLIII.

DE CONSECRATIONE OLEI, ET CHRISMATIS

Nunc (4) autem dicendum est, cur in Olei (5), et Chrismatis consecratione ter (6) super ea Episcopus halat. Legimus enim in

(1) Genes. 1. 20. seqq. (2) Cod. olei. (3) Supplevimus Christus. (4) Hic Num. exscriptus est a S. Brunone in titulo de Consecratione Olei, et

Chrismatis sive ut apud
Acher. Quid significet Con-
secratio Chrismatis, et Olei.
(5) Ita Editt. Cod. Oleo.
(6) Ex Editt. emendavi-
mus ter. Cod. et.

Evangelio, quod Dominus in discipulos insufflaverit, dicens (1): Accipite Spiritum Sanctum , quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt . Hic igitur alitus illam insufflationem significat. Qui ideo ter quidem fit (2), quia Spiritus Sanctus a Patre, et Filio procedit, et a semetipso (3) venit: poterat enim Salvator noster sine omni insufflatione dare Spiritum Sanctum; quem ideo quidem insufflando dedit, ut ab ipso quoque, sicut a Patre (4) eum procedere intelligamus. Quamvis enim nesciamus quomodo Spiritus Sanctus a Patre, Filioque procedat; hoc enim in hac vita, in qua non videmus, nisi per speculum, et in ænigmate, nulli revelatur (5); certissime tamen scimus, et nullatenus dubitamus, eum procedere a Patre, et Filio, hoc est (6), de substantia Patris, et Filii; hoc enim ei proprium est, et de nulla alia substantia procedit, a nullo alio mittitur, et a nullo alio datur Spiritus Sanctus. Datur enim officio Sacerdotum, sed non datur a Sacerdotibus. Sic enim

(1) Joan. xx. 22. 23. (2) Ita Editt.Cod. Et quia totum fit hoc.

(3) Supple non. (4) Edit. Ven. et Lugd. sicut et a Patre ejus procedere intelligamus. Ach. ut

ab ipso quoque procedere, sicut et a Patre intelliga

mus.

(5) Edit.Ven. et Lugd. reveletur. (6) Idest in Editt. legitur, quod idem est.

« PoprzedniaDalej »