Obrazy na stronie
PDF
ePub

etiam ipsum (1) hoc opus, quod creditur, amittatur. Palma enim significat victoriam. Antiqui milites, cum veniebant de bello victores, accipiebant coronam de palma, et hoc erat signum victoriæ. Nos vero ideo portamus palmam, quia ostendimus, nos habere victoriam de inimico nostro diabolo. Palmæ vero significant remunerationem bonorum operum. Palmas in manibus habent, qui cum Apostolo dicunt (2): Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio? an angustia ? Et etiam qui cum ipso clamant (3): In omni tribulatione patimur, sed non angustiamur. Palmas etiam in manibus habent, qui virtutem carnis, et cordis, ob amorem cælestis patriae contra oblectamenta peccati defendunt; et etiam non appetentes aliena, et propria indigentibus distribuentes, palma manum victoris ornant: Et unusquisque fidelis palmam victoriæ in manu bene operando portat. Et tria dicuntur esse, de quibus fidelis victoriam debet habere: Mundus, caro, diabolus. Vincit enim fidelis mundum dum eum cum suis cum suis oblectationibus contemnit :

[ocr errors]

carnem superat, dum eain per abstinentiam

(1) Ita emendavimus ex Paterii loco descripto not. super. Cod. ipsi. (2) Rom. viil. 35.

do

(3) 11.Cor. cap.iv."ver.8. In omnibus tribulationem patimur, sed non angustia

mur,

:

domat diabolo dominatur, et eum subjicit, dum a suis finibus ipsum expellit. Palmam igitur in manu gestat, qui de his tribus bene operando triumphat. Palma in inferioribus aspera est, sed desuper pulchra, et fructum gerit. Sic fidelis in terra asperos tolerat labores, sed sperat, in cælo se accepturum præmium. Palma conservat folia ; et fidelis, variante statu seculi, eadem tenet fidei mysteria. Flores enim significant diversas virtutes, quibus debemus ornati esse, ut semper possimus placere Deo; unde Apostolus ait (1): Bonus odor sumus Deo in omni loco. Rami significant nostra bona opera, cum quibus debemus præparare viam ad Deum.

In ipsa die legitur ante Evangelium Lectio de Veteri Lege: Venerunt (2) filii Israel ad fontes &c. Venit (3) populus ad fontes ; de Veteri Testamento transitur ad Novum, ad

[blocks in formation]

fontes duodecim Apostolorum; ibi enim arbores reperiuntur septuaginta palmarum ; non enim soli duodecim Apostoli fidem Christi prædicaverunt, sed et alii septuaginta missi ad prædicandum verbum Dei referuntur per quos palmas victoriæ Christi mundus agnosceret. Siquidem et isti duodecim fontes, septuaginta palmarum arbores irrigantes, Apostolicam gratiam præfigurant, populos in septenario numero rigantem decuplato; ut per septiformis Spiritus donum legis decalogus impleatur.

Et in ipsa die legitur Passio, quia in ea die Salvator in Jerusalem venit propria voluntate passurus. Decima enim die primi mensis agnus (1), qui immolandus erat in Pascha, in veteri lege jussus est introduci in domum.

CXLIX.

DE EODEM

Achim (2) unus ex septuaginta filiis Gedeon, ex nobili matrimonio ortus se abscondit a facie Abimelech fratris sui, ne ab eo occideretur, sicut alii fratres interfecti sunt . Ascendit in verticem montis Garizim; et cum ascendisset, elevata voce clamavit, et

(1) Exod. xil.

(2) Joatham, non Achis, ut ex cap.1x. Judicum,

dixit ad populum Sichimorum, ponens eis parabolam hanc (1): Ligna enim venerunt ad oli vam &c. Gedeon typum gerit Domini. Septuaginta filii ejus septuaginta linguæ sunt in hoc mundo effusæ, in quibus per fidem filios sibi Dominus generaturus erat. Abimelech vero typum Antichristi portat, qui omnes Sanctos vi, et persecutione, omnique crudelitate cruciabit;Achim vero minorum figura Sanctorum fuit. Sicut enim Achim per fugam recessit, et reliqui fratres interfecti sunt ; sic nemo evadere poterit persecationem Antichristi, nisi qui per fugam recesserit, et montem benedictionis ascenderit, hoc est, in sublimitatem fidei, et virtutum ascenderit. Proposuit Achim parabolam hanc (2): Ligna ve

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

S 2

accipe. Quæ respondit eis : Nuquid possu deserere dulcedinem meam, fructusque suavissimos, et ire, ut inter cetera ligna promovear? Locutaque sunt ligna ad vitem: Veni, et impera nobis. Qua respondit eis: Numquid possum deserere vinum meum, quod latificat Deum, et homines, et inter cætera ligna promoveri? Dixeruntque omnia ligna ad rhamnum: Veni, et impera super nos etc.

[ocr errors]

nerunt ad olivam, et dixerunt ei: Impera nobis ; quæ respondit: Numquid possum amittere pinguedinem meam, qua utuntur dii, et homines, et venire inter ligna ? Dixerunt ligna ad arborem ficum: Veni, et super nos regnum accipe; quæ respondit eis: Numquid possum deserere dulcedinem meam, fructusque suavissimos et ire, ut inter ligna commovear? Loquuta sunt quoque ligna ad vitem : Veni, et impera nobis ; que respondit: Numquid possum deserere vinum meum, quod lætificat Deum, et homines, et inter ligna commorari? Cum ergo repudiata fuissent ligna ab oliva, et ficu, et vite, venerunt ad rhamnum, ut eum sibi facerent regem Sed prius videamus, cur oliva, ficus, & vitis super ligna regnare noluerunt. Ligna quippe homines esse vanos, et vagos, æterno incendio præparatos dicimus; his (1) ergo merito nolunt, nec oliva, nec ficus, nec vitis regnare, quia non merebantur. Oliva enim gratiam Sancti Spiritus, et unctionem pacis significat: ficus autem sacræ legis imaginem habet, sicut in Evangelio scriptum est (2): Quidam paterfamilias plantavit vineam, et in vinea sua plantavit ficum. Quis paterfamilias, nisi Dominus, qui familiæ suæ, hoc est, omnium credentium pater est ? Plantavit er(1) Eodem modo paulo (2) Lucæ x111. 6. Arbopost: Vitis noluit regnare rem fici habebat quidam plantatam in vinea sua.

eis.

« PoprzedniaDalej »