Obrazy na stronie
PDF
ePub

computantur, significat, nos debere tot diebus templum Domini,vitiorum impetu destructum (1) bonis operibus restaurare, quot (2) diebus templum a Babylonæis destructum, a populo Dei esse restauratum perhibetur: quadraginta sex annis restauratum est templum. Per Babylonæos autem vitia exprimuntur; per populum Dei virtutes , quæ nos templum Dei faciunt.

CXXXVI.

DE EODEM

Quadragesimam ideo celebramus, ut Legibus, & Prophetis, et Domino Legis, et Prophetarum congruat Ecclesiastica institutio. Nam Moyses Legislator, & Elias eximius Prophetarum, Christus Legis, & Prophetarum Dominus hoc numero jejunasse creduntur. Significat autem numerus iste laboriosum statum vitæ præsentis, in qua divisi per quatuor partes orbis degentes in corpore, quod constat ex quatuor elementis, per quatuor tempora anni habere debemus observantiam Legis, & Evangeliorum: hic enim numerus constat ex denario quater ducto. Quaternarius quidem quatuor partes orbis, vel quatuor elementa, vel quatuor tempora anni significat denarius vero, qui constituitur

(1) Cod. mendose instructum. (2) Cod. quod.

omnia revertebantur ad libertatem ; & significat requiem, & perfectam liberationem per Spiritum Sanctum datam, qui missus est de cælo a Patre in quinquagesimo die post immolationem veri Agni, hoc est, Domini nostri Jesu Christi, qui significatus est per legem, quæ data est supra montem Sinai in quinquagesimo die egressionis filiorum Israel. Hinc est ergo, quod ante Domini passionem quadraginta diebus nosmet affligendo jejunium peragimus. Poft ejusdem vero resurrectionem, feftivam lætitiam quafi jam accepta mercede quinquaginta diebus celebramus. Quadraginta quoque diebus cum Apoftolis conversatus, ascendens in cælum quinquagefimo die misit eisdem mercedem Sancti Spiritus donum, quo fignificaret, se omnibus perseverantibus æternæ felicitatis præmia largiturum,

CXXIX.

DE TERMINO QUINQUAGESIMÆ

[ocr errors]

Quinquagesimæ terminus currit usque ad diem Paschæ ; ita quod ipsa dies paschalis est terminus, & completio illius ut sicut de actuali captivitate illa tres fuerunt reverfiones in illo populo; prima quidem sub Zerobabel Duce, & Jesu Sacerdote, in qua (1),

(1) Addidi in qua .

sunt multa millia reversa; secunda sub Esdra, de qua ipse dicit (1), Et facta est manus Domini super nos, liberavit nos de manu inimici, &insidiatoris nostri, & venimus in Jerusalem; tertia quoque sub eodem Esdra, ita & triplicem facimus memoriam nostræ liberationis, quæ erit in futura liberatione, cujus liberationis, inquam, memoriam facimus in die sancto Paschæ, & in quarta feria ejusdem septimanæ, & in sabbato. Ad hanc autem liberationem perveniemus admonentibus Sanctis, qui intelliguntur per Zerobabel, & Esdram (ipso Duce Jesu Christo), quem nomi. ne,& actione Jesus magnus Sacerdos fignificat. C XXX.

DE EODEM

Hæc Quinquagefima habet septem septimanas, & poftea tangit primum diem Paschæ ; quinquies enim decem septem septimanas, & unam diem faciunt. Quinquagenarius numerus fignificat bona opera, quæ per quinque sensus corporis fiunt; denarius vero decem præcepta legis. Septenarius septiformem gratiam Spiritus Sancti. Si quis igitur per administrationem quinque senfuum de

(2) 1.Esdræ v111. 31.seq. Et manus Dei nostri fuit super nos, et liberavit nos de manu inimici, et insidiato

ris in via, et venimus Jerusalem, et mansimus ibi tribus diebus.

ex partibus quaternarii aggregatis, Legis, & Evangeliorum mysterium continet. Currit autem numerus iste a Dominica prima Quadragesime usque in coena Domini: ut sicut in coena illa finito veteri Pascha inchoatum est novum, Sancto Christi Corpore Discipulis dato; ita et nos finita omni vetustate hujus laboriosæ vitæ, speremus nos transituros ad novitatem immortalitatis, in qua Christus semetipsum, cum Patre, et Spiritu Sancto nobis feliciter demonstrabit : quod erit cibus, & vita Sanctorum. Hoc autem, quod a termino Quadragesimæ supersunt adhuc duo dies ad Baptismum, per quod nova infantia intrat Ecclesiam, Christo duce, convenit illis quadraginta duobus mansionibus, quibus filii Israel venerunt ad terram promissionis ; quam, Jesu duce, intrantes possederunt: ut et nos eodem numero satagamus per gratiam Baptismi, Christo duce, intrare in regionem vivorum, ubi hæreditatem capiamus, ipsam desiderabilem terram viventium, de qua Psalmista dicit (1): Credo videre bona Domini in terra viventium .

(1) Psal. xxvI. 13.

CXXXVII.

DE OFFICIO PRIMÆ DOMINICA IN

QUADRAGESIMA

Istis hactenus de Quadragesima, et ejus termino dictis, de officio primæ Dominicæ dicamus. Miser siquidem ille expoliatus, et vulneratus, qui dixerat : Circumdederunt me, & Exurge, & Esto mihi, tamdiu clamavit ad dominum Samaritanum (1); quod misericordia motus appropinquavit, assumpta carne, ut vulnera alligaret, et in jumento suo imponeret. Quod cum ordines Angelorum mirarentur, juxta quod dicitur: Ordines Angelorum videntes invisibilem venientem in aquis, timore perterriti clamaverunt: quomodo invisibilis Deus fideles suos suscepit? cum, inquam, hoc mirarentur, congrua per hujus diei officium videtur responsio, cum ex sua voce cantatur: Invocavit (2) me, & ego; quasi, ne miremini, quod formam servi suscepi, quia ex sola misericordia hunc vulneratum, lacrymabiliter vulnera ostendentem, medicum deprecantem, et laudantem, stultum se accusantem, jamque cum hostibus acriter dimicantem (3) respexi: vocavit me in auxilium,

(1) Lucæ x. ver.33. seqq. (2) Ex Psal. xc. ver. 15. Clamabit ad me, et ego.

(3) Cod. addit et, quod supervacaneum est.

« PoprzedniaDalej »