Obrazy na stronie
PDF
ePub

quoniam (1) bonus odor additur misericordiæ. Sed quid (2) est bonus odor? Lætitia spiritua lis, & bona voluntas ; unde Apostolus ait (3): Qui miseretur in hilaritate: et Hilarem (4) datorem diligit Deus. Tali enim Chrismate unguntur Christiani, ut (5) vero nomine vocentur Christiani;quoniam Christiani a Christo,Christus a Chrismate dicitur. Ille enim tali Chrismate unctus est,qui vitæ honestate,& merito sanctæ conversationis circumquaque suæ famæ spargit odorem. Unde Apostolus (6): Christi, inquit (7), bonus odor sumus Deo qui (8) odorem notitiæ suæ manifeftat per nos

in omni loco.

Sic igitur Ecclesia consecratur, sic Dei(9) populus innovatur, benedicitur, et sanctificatur.

Duodecim enim Apostoli sunt duodecim cerei, quorum doctrina fugatæ sunt tenebræ, quorum (10) prædicatione illuminatus est mundus. Lapis Altaris non solum Christum,

(1) Edit. Ven. et Lugd. quando.

(2) Ach. quis. Edit. Ven. et Lugd. quid est bonus odor? Cod, sed quidem. (3) Rom. xII. S. Cod. quod miseretur etc.

(4) II. Corint. Ix. 7., Hi. larem enim datorem etc.

(5) Periodus hæc non legitur apud Ach.

(6) 11. Cor. 11. 15.
(7) Ach. enim

(8) Loc. cit. ver. 14.
(9) Ita in Editt. legitur.
Cod. autem omnis .
(10) Edit. Ven.et Lugd,
quorumque.

[ocr errors]

sed Christi quoque membra significat', de quo lapide scriptum est (1): Erexit Jacob lapidem in titulum, fundens oleum desuper. De quo (2) Psalmista (3): Speciosus forma præ filiis hominum, diffusa eft gratia in labiis tuis. Dilexisti (4) juftitiam, &odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo lætitiæ præ consortibus tuis. Ergo non solum ipse, sed & consortes ejus (5) per ipsum oleo lætitiæ uncti sunt. Unde manifestum est quia in illo lapide, & ipse significatur, & membra ipsius.

Quia vero Sanctorum reliquiæ in Altari (6) ponuntur, altare quoque cordis nostri

(1) Genes. xxvil. 18. Surgens Jacob mane, tulit lapidem, quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens oleum desuper.

(2) Ach. de quo lapide. Edit. Ven., et Lugd. de quo et Psalmista.

(3) Psal. XLIV. 3.
(4) Ibid. ver.8.

(5) Ita Editt. Cod. etiam. (6) De Sanctorum reliquiis in Altari, cum consecratur recondendis, omnes Rei Liturgicæ Scriptores agunt, ex quibus legi possunt Martenius de.

[ocr errors]

antiquis Ecclesiæ Ritibus lib. II. cap. xIII. num. 8. seqq. Benedictus XIV. de Sacrificio Missæ lib. II. cap.11I. num.8., alii. Quin etiam antiquitus in plerisque Ecclesiis, Romana præsertim, mos viguit, ut Hostia consecrata, vel tres ejus portiones, sive. cum Sanctorum reliquiis, sive earum vice in Capsula conderentur, teste Durando præ ceteris,qui in Rationali de Altaris Consecratione' cap. vil. num.23. inquit:,,

[ocr errors]

Sane sine Sanctorum re

liquiis, aut, ubi illæ ha

sine Sanctorum reliquiis esse non debet ; Sanctorum namque reliquias in corde gestamus, si eos semper in mente habemus ; si eorum dicta, & exempla tenemus, & eorum. verba memoriæ commendamus. Beata illa altaria (1), beata illa corda, quæ tales reliquias suscipere meruerunt. Quantas nobis reliquias Beatus Paulus reliquit : quantas & alii Sancti reliquerunt, quibus (2) utinam nostri cordis altare impleatur (3).

In Tabula enim reliquiæ includuntur, & lapis superponitur; quod significatum est in sepulchro Domini, eodem lapide exciso, ubi, corpore posito, lapis est superpositus. Non ergo sanctificetur Altare, nisi (4) lapideum. Lapis significat Christum; unde in passione Altaria discooperiuntur; quia, fugientibus discipulis, solus Christus remansit. Hæc autem de Consecratione dicta sufficiant.

[blocks in formation]

II.

QUO TEMPORE ECCLESIA CŒPIT ESSE .

Ecclesia domus Dei est ab æterno; unde Apostolus (1): Nos elegit Dominus ante mundi constructionem ut essemus sancti, & immaculati in conspectu ejus. Et hoc sola prædestinatione; ante mundi finem sola vocatione; unde Apostolus (2): Quos autem prædestinavit, hos & vocavit. Hujus fundamentum Christus est; unde Apostolus (3): Fundamentum aliud nemo poteft ponere, nisi id, quod positum eft ; quod est Christus Jesus. Et Prophetæ, & Apostoli fundamentum sunt; unde Psalmista (4) Fundamenta ejus in Montibus Sanctis. Item Apostolus (5): Superædificati super fundamentum Apostolorum

Prophetarum. Muri ejus sunt Sancti; unde illud (6): Lapides pretiosi muri tui. Quorum paries unus de Judæis est; unde illud (7): Sedete in civitate donec induamini virtutem (8) ex alto. Alter vero paries est de Gen

[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors]

tibus, ut illud (1): Potens eft Dominus de la pidibus istis suscitare vobis filios Abrahae Tectum vero quotidie impletur in numero Sanctorum, ut illud (2): Sustinete modicum tempus, donec impleatur numerus fratrum ve

strorum.

III.

DE EODEM

In principio mundi lapides coeperunt eruderari, scilicet Patriarchæ, & Prophetæ, & alii electi. In Christi incarnatione fuit positum fundamentum. In electione discipulorum unus paries est electus; Unde in Actibus Apostolorum legitur (3): Multitudinis credentium erat cor unum, & anima una: Alter ex Judæis Tertius ex Gentibus ; unde Dominus ait (4): Alias oves habeo, que non sunt ex hoc ovili. Quartus autem in fine de Judæis addetur; unde illud (5): Reliquie Israel salvæ fient. Et tunc domus fiet consummatio et dedicatio, superaddito tecto æternæ beatitudinis.

(1) Matth.111. 9. Potens est Deus de lapidibus istis suscitare vobis etc.

(2) Apoc. VI. 11. Et dictum est illis, ut requiescerent adhuc tempus modicum, donec compleantur conservi eorum, et fratres

eorum,qui interficiendi sunt,
sicut et illi .

(3) Act. IV. 32.
(4) Joan. x. 16.

(5) Rom. 1x. 27. Si fue rit numerus filiorum Israel, tamquam arena maris, reliquiæ salva fient.

« PoprzedniaDalej »