Obrazy na stronie
PDF
ePub

relegavit quinque millia, Auctor (1) nostri Officii et illam, & nostram demonstrans, Officium scilicet Latare Jerusalem dictavit. Nostram dico, quoniam per abstinentiam, quam jam diximus, usque ad mediam Quadragesimam speramus nos ad æterna gaudia propinquare, lætamur ad solemne Pascha. Septuagesima novem hebdomadibus ante Pascha computatur, & post Pascha septima die terminatur. Sed si mysterium istorum spiritualiter scire vultis; septuaginta enim dies viduitatem nostram, qua peregrinamur a Domino, reducunt nobis ad memoriam in sabbato, hoc est, in requie animarum perfecte liberati, in anima, et corpore immortales erimus; propter quod duo Alleluja in eodem sabbato post Pascha canimus, quæ significant duplicem coronam, animæ videlicet, & carnis. Vel ideo, quia in sabbato, hoc est, in septuagesimo anno pleniter collectus, & liberatus est uterque sexus, virorum, ac mulierum.

(1) Auctor ex Beda emendavimus. Cod. Actor.

CXXI.

DE MUTATIONE QUORUMDAM SAN-
CTORUM PSALMORUM.

A Septuagesima usque in Pascha in matutinis (1) per Dominicas noctes duo Psalmi mutantur, scilicet Miserere mei Deus, & Confitemini Domino. Debemus convertere nos, & mutare, sicut ait Apostolus, & in melius emendare, & flere peccata nostra, dicendo Miserere mei Deus. Quibus planctu cordis deletis,charitatis (2) fiducia accensi, debemus laudare Dominum, & invicem cohortari nos Domino confiteri, quoniam bonus.

um

Quod ab ipsa die Septuagesima Te Delaudamus,&Gloria in Excelsis Deo, & Alleluja usque in Pascha intermittitur, et in loco Alleluja, Laus tibi Domine dicitur (Alleluja hebraicum nomen est, & ceteris celsius; Græca enim, & Latina, & ceteræ linguæ, ad comparationem Hebraicæ pauperes (3) vocantur), afflictionem nostram si

[blocks in formation]

gnificat , quam in septuaginta diebus pró peccatis nostris in contritionem, et humilitatem cordis nostri excercere debemus ; per quam, vera libertate adepta, ad hæreditatem cælestis patriæ redire mereamur : tot namque annis populus Israeliticus in captivitate delictorum suorum peracta poenitentia, ad patriam redire describitur. Vel sicut Israelitæ degentes inter Babylonicos non poterant cantare canticum Domini, similiter & nos tempore nostræ afflictionis indignos nos reputamus laudes Domini personare, quia Non (1) est speciosa laus in ore peccatoris. Dicimus tamen cum David Te (2) decet hymnus, Deus,in Sion, cupientes redire ad statum beatitudinis, in quo decenter laudes exolvemus

[ocr errors]

CXXII.

DE TRACTIBUS

Tractus autem, qui dicuntur à trahendo, qui cantantur hoc tempore, significant longanimitatem, & perseverantiam Ecclesiæ, quæ etiam pro gravitate laborum non cessat a bono; feptuaginta enim dies a Dominico die Septuagesimæ ufque ad diem sabbati post Pascha computamus. Licet enim in Pascha jugum nostræ servitutis morte Christi de P 3 (2) Psal. LXIV.

(1) Eccli. xv. 9.

letum sit; tamen non perfectam libertatem nisi usque ad verum sabbatum, quod est post Pascha, per quod sempiterna requies designatur, confequemur. Dum enim in hoc corpore consistimus, multis carnalibus voluptatibus, & seculi curis gravamur.

CXXIII.

QUID DEBEAT LEGI A SEPTUAGESIMA
USQUE AD DOMINICAM

DE PASSIONE.

A Septuagesima usque ad Dominicam de passione Domini, ad Matutinum in Lectionibus legitur liber Mosaicus; Septuagesima enim captivitatem Babyloniæ figurat, hoc est, confusionem, in qua nos sumus, dum in mundo captivamur, & exeuntes debemus ad Jerusalem redire, hoc est, ad domum pacis; unde nos diabolus captivavit, sicut per Hebræos olim de Babylonia exeuntes figuratum est. Ut ergo memores sint captivitatis suæ, qui sursum tendunt, legitur primo de Adam, qui in principio factus eft; deinde de diluvio, & quomodo Abraham exiit de terra sua, & de hujusmodi laboribus ad exemplum patientiæ; per quæ omnia captivitatis nostræ memores effe debemus.

CXXIV.

QUO TEMPORE SEPTUAGESIMA
INCIPIAT, ET FINIATUR.

Septuagesima incipit in Dominica, & finit in sabbato; in quo fignificatur, quod humanum genus per peccatum recessit a Deo, sed per veniam, & misericordiam redit ad requiem. Officium primæ diei fatis innuit quid in hoc tempore sit agendum in Ecclesia, fcilicet: Circumdederunt (1) me gemitus mortis: Postea sequitur Collecta, in qua profitetur Ecclesia, se incurrisse illa priora mala pro peccato, quod commisit in primo parente; ait enim: Ut qui juste pro peccatis nostris affligimur; quam misericordiam impetrare si volumus, necesse est, ut ab omnibus mundialibus concupifcentiis abstinentes cum carne, & cum diabolo legitime decertemus quia non coronabitur (2), nisi qui legitime certaverit; unde sequitur in Epistola (3): Nescitis, quod hi, qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? sic currite, ut comprehendatis. Ibi Apostolus innuit, quod si fuerimus expediti cursores, P 4

(1) Ex Psal. XVII. ver. 5. Circumdederunt me dolores mortis.

(2) 11. Timoth. 11. 5.
(3) 1. Corint.1x. 24.

« PoprzedniaDalej »