Obrazy na stronie
PDF
ePub

sine fidei condimento, quod in sale significatur nemo unquam salvari poterit, etiamsi aqua Baptismatis aspergatur. Sed quid dicam de vino, per quod spiritualis intelligentia designatur?Quo (1) qui aspersus non fuerit,idest, quicumque, vel de eo non biberit, vel propinantibus non crediderit, ad vitæ æternæ beatitudinem non pervenit. Cineris quoque aspersio, per quam poenitentia intelligitur, tam necessaria est, ut sine ea non fiat remissio peccatorum: per ipsam enim venitur ad (2) Baptismum. Ipsa (3) eft unicum, & singulare refugium peccatoribus poft Baptismum. Unde & non immerito Baptismus vocatur, dicente Domino de Joanne, quia venit (4) in universam regionem Galilea(5),prædicans Baptismum pænitentiæ in remissionem peccatorum. Dicebat enim (6) Pænitentiam agite, appropinquavit (7) enim regnum cæloB 2

[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors]

rum. Sic cœpit prædicatio Joannis . sic cœpit prædicatio Christi.

In his autem omnibus soli parvuli excipiuntur, & ceteri, qui intelligentiam non habent. Hæc eft igitur causa, quare hæc omnia, ideft, aqua, & sal, vinum, & cinis simul misceantur; quia, ut diximus, si vel unum defuerit, parum vel (1) cetera prosunt.

Quibus ita permixtis, accedit Episcopus ad Altare, & accepto fasciculo hyssopi, ex (2) supradicta aqua aspergit, atque santificat Ecclesiam, & Altare. Sed quid Altare in templo significat (3)? Apostolus enim dicit (4) Templum Dei sanctum est, (5) quod estis vos. ᏚᎥ ergo templum Dei sumus, et Altare habemus, Altare nostrum cor nostrum est: Hoc (6) enim cor in homine, quod est Altare in templo. In hoc enim Altare fit sacrificium laudis (7), & jubilationis; unde Psalmista (8): Sacrificium Deo spiritus contribulatus cor con

veteres b. pro v. non raro usurpabant, sicuti etiam e pro i, quarum literarum promiscuus usus in antiquis Codd. sæpissime occurrit. (1) Edit. Ven. et Lugd. mendose parvulis nihil etc. Cod. parum, vel nibil cetera prosunt.

(2) Editt. citt. perpecam het.

(3) Ita Editt. Cod. Sed quomodo Altare significatur in templo ?

(4) 1. Cor. 111. 17. (5) Edit. Ven. et Lugd. templum Dei....et quod etc. Ach. templum enim etc. (6) Editt. Hoc est enim. (7) Ach. tribulationis, et laudis. (8) Psal.L. 19.

tritum,&humiliatum Deus non spernet (1). In hoc Altari fit commemoratio corporis, & sanguinis Christi. Hinc preces ascendunt in cælum, quia ad cor respicit Deus. Hoc igitur Altare aspergitur aqua, quando corda hominum evangelica prædicatione mundantur a peccatis. Nam prædicatio (2) aqua est, secundum illud (3): Omnes sitieates venite ad aquas. Itemque (4): Aqua profunda verba ex, ore viri. Et iterum (5): Expectetur, sicut pluvia (6), eloquium meum. Hac igitur aqua,idest, Evangelica prædicatione, & Sancti Spiritus sanctificatione, & cordis Altare & totus homo mundatur, & sanctificatur. Ecce Altare aspersum est, aquis baptizatum est.

Restat igitur, ut confirmetur, & chrismate liniatur. Hoc enim in hominibus (7) ipsis fieri videmus; (8) prius enim baptizantur, &(9) chrismate confirmantur.

(1) Antiqua Versio apud Sabbatier Tom.11. par. 1. pag.105. Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contribulatum, et humiliatum, Deus non spernet. Vulg. autem cor contritum, et bumiliatum Deus non despicies.

(2) Editt. et prædicatio . (3) Isa. LV. 1.

B 3.

(4) Prov.xvIII. 4.

(5) Deuteron. XXXII. 2.
(6) Ita ex versione LXX.
Vulg. fluat ut ros eloquium

meum.

(7) Sic Editt. Cod. in
nobis ipsis etc.

(8) Proxima verba apud
Acherium desiderantur.
(9) Edit. Ven. et Lugd.
et sic postea chrismate etc.

[ocr errors]

Dicamus igitur, quid Oleum, & Chrisma significet; non enim sine causa jam baptizati, & a peccatorum sorde mundati, Oleo unguntur, & Chrismate. Oleum enim misericordiam designat, quam qui non habet, idipsum amittit (1), quod baptizatus (2) est; unde ipsa Veritas ait (3): Si non remiseritis hominibus peccata eorum, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra. Hinc est, quod servus ille damnatur (4), qui centum denarios conservo suo dimittere noluit, dicente Domino (5): Serve nequam, omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me. Nonne ergo oportuit & te misereri conservi tui, sicut & ego tui misertus sum? Bene autem oleum misericordiam fignificat, quia, sicut oleum in liquoribus, ita et misericordia in bonis operibus superior est; quemcumque enim liquorem in oleum fundas, oleum semper desuper natat.

De misericordia quoque scriptum est (6): Suavis Dominus universis

[ocr errors]

miserationes ejus (1) super omnia opera ejus.Superexaltat(8)

(1) Editt. citt. amisit. (2) Editt. baptizatus. Cod. baptizatum. Dicitur autem, amittere quod baptizatus est, qui misericordiam non habet, quia perceptam in Baptismate gratiam amittit.

(3) Matth. vI. 15. (4) Edit. Ven. et Lugd. damnatus.

(5) Matth. xvIII. 32. 33. (6) Psal. CXLIV. 9. (7) Edit. Ven. et Lugd. et misericordia ejus . (8) Jacob, 11. 13.

[ocr errors]

enim misericordiam judicium(1). Hinc est etiam, quod Dominus ait (2): Misericordiam volo, & non sacrificium. Multa sunt, quæ de misericordia dici possunt ; siquidem : Misericordia (3) Domini plena est terra. Sed (4) quis sapiens &custodiet hæc, & intelliget misericordias Domini? Hac igitur ungatur, hoc oleo liniatur Altare cordis nostri, ut semper misericordiæ memores, aquæ aspersionem & Baptismi regenerationem non amittamus (5) • Quid enim prodest, quod hyssopo aspersi, et (6) a Sacerdotibus baptizati sumus, si Pater noster, qui in cælis est, non dimittit (7) nobis peccata nostra? Semper (8) igitur misericordiæ oleo natent corda, quatenus dimittantur nobis peccata nostra. Hæc autem de Oleo: cui si balsamum addatur, fit Chrisma; quo modo (9) Reges unguntur, & Sacerdotes. Balsamum enim tunc jungitur (10) oleo, B 4

(1) Editt. citt. Judicio. Vulg. Superexaltat autem misericordiam judicium: (2) Matth.1x.13.et x11.7. (3) Psal. xxxII. 5. (4) Psalm. CvI. 43. (5) Edit. Ven. et Lugd. dimittamus; Ach. amitte

remus.

(6) Et ab Edit. Ven. et Lugd. deest.

(7) Editt. dimiserit.

(8) Hæc periocha usque ad bæc autem de oleo desi deratur apud Ach. Edit. autem Ven. et Lugd. semper igitur in misericordia oleo natent corda nostra etc. Cod. natant.

(9) Editt. Quo reges etc. (10) Ach. Balsamum conjungitur oleo •

« PoprzedniaDalej »