Obrazy na stronie
PDF
ePub

Nam (1) si quis domui suæ præesse nescit quomodo Ecclesiæ Dei diligentiam habebit Hoc est enim, de quo superius diximus, qui cordis sui domum excolere non valet, quomodo plurimorum adhibebit diligentiam? Et qui peccati trabem ex suo non potest eruere oculo, quomodo ex alterius oculo poterit amputare festucam?. Item sequitur, & ait : Non neophitum, hoc est, qui (2) nuper ad fidem ex Gentilitate advenit; aut certe ex malitia seculari ad clericatus est officium sociatus. Hi ergo non tam passim sacerdotalem arripiant gradum, Ne (3) elati in superbia in judicium incidant, & in laqueum diaboli; quia quod longo tempore minime discunt, in parvo tempore reservare non possunt. Et concludens regulam Episcopalem, formam ad extremum intulit, dicens (4): Oportet illum & testimonium bonum habere ab iis, qui foris sunt, idest Hæreticis, seu Schismaticis, qui extra Sanctam Ecclesiam catholicam conventicula sibi profana perficiunt; quos tamen testis Apostolus testimonium debere dicit

(1) InEpist.cit.adTimoth. diaboli. vers.5. Si quis autem domui sue etc. (2) Cod. quod.

(3) Epist.cit. ad Timoth. ver. 6. Ne in superbiam elatus, in judicium incidat

(4) Ibid. ver. 7. Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis, qui foris sunt, ut non in oppro• brium incidat, et in laqueum diaboli.

bonum habere de immaculata vita, & sancta Episcopi conversatione; ne forte accipiant inimici locum Episcopo obtrectandi, & infamare incipiant Catholicum dogma. Si enim Episcopus, qui lumen promeruit esse (1) in corpore, simplicitate est sancta, & innocentia decoratus, omnis Ecclesia splendore luminis radiatur; hoc est enim, quod legitur in Evangelio (2): Si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit. Et si Episcopus, qui videbatur corpori subdito lucem præbere, obnubiletur nequitiæ cæcitate, quid cetera facient membra, quibus lux adempta eft oculorum? De hoc in Evangelio legitur (3): Si autem oculus tuus nequam est, totum corpus tuum tenebrosum est. Et sicut membra sine capite vivere nequeunt, ita eloquia divina sine vita bona in ipfo permanere non possunt, quia non facile ejus prædicatio accipitur, si levis in moribus esse videatur. Et quia sollicitus esse non studuit in prædicatione,factus eft particeps in damnatione,

CX.

DE OFFICIO EPISCOPI

Ad Episcopum vero pertinet Ecclesias altaria, mensas, patenam, et calicem, & Deo

[blocks in formation]

dicatas virgines consecrare; in die sancto jovis solemniter oleum,& Chrisma consecrare; puerosque omni tempore sancto Chrismate confirmare, Ordines sacratos in sabbato quatuor temporum dare. Unde Alexander Tertius (1) ait: De eo autem, quod quæsifti, an liceat extra jejunium quatuor temporum aliquos in Ostiarios, Lectores, Exorcistas, vel Acolythos promovere, aut etiam Subdiaconos facere, providentie tue taliter respondemus quod licitum est Episcopis, Dominicis, & aliis festivis diebus unum, aut duos ad minores Ordines promovere, sed ad Subdiaconatus, nisi in quatuor temporibus, aut in sabbato sancto, &in sabbato ante Dominicam de passione Domini nulli Episcoporum, præterquam Romano licet aliquos ordinare.

CXI.

DE OFFICIO (2) ARCHIDIACONI Archidiaconus, ut legitur in libro Romani Ordinis, post Episcopum sciat se Vicarium Episcopi esse in omnibus ; & omnem curam in clero, tam in urbe positorum, quam

[blocks in formation]

O 2

catos pag. 180. not. 2. vide Caroli Fex Opuscul., cui titulus:Vindicies, et Observationes Juris cap. 11.p.34. seqq. Rom.мDCCLXXXII.

dem linguam, per quam Deus laudatur, homo maledicatur; quia non potest de uno fonte dulcem, & amaram producere aquam. Deinceps subsequutus est, dicens... (1): Non turpis lucri cupidum, ne lucri cupiditate Episcopus teneatur obnoxius, & nutriat avaritiam, quæ est radix omnium malorum; qui stipendiis tantum contentus Ecclesiæ suæ, penitus non ambiat, quæ intelligit esse superflua; sed de ipsa paupertate Ecclesiæ suæ libenter impertiatur pauperibus Christi, sicut scriptum est (2): Hilarem datorem diligit Deus. Et alio loco (3): Dispersit, dedit pauperibus ; justitia ejus manet in seculum seculi, cornu ejus exaltabitur in gloria. Et connexuit subsequentia, dicens (4): Domui suæ bene præpositum (5) esse potest, qui corporis sui servaverit castitatem: Domum, inquit, hoc est, corpus suum imperioso jure dominetur, nec subdatur ipsi corpori suo, & in desiderio luxuriæ deditus in præcipitium demergatur; sed potius filios suos suo castitatis exemplo ad pudicitiæ regulam doceat.

(1) In Epist. 1. ad Timot. cap.111.ver.3.legitur: Non cupidum.In Epistola autem ad Titum cap.1. ver.7.Non turpis lucri cupidum . (2) 11. Corint.ix. 7. (3) Psal.cxi. ver.9.

Nam

(4) 1. ad Timoth. cap.11I. ver. 3., et 4. Sed suæ domui bene præpositum, filios habentem subditos cum omni

castitate.

(5) Deest aliquid.

Nam (1) si quis domui sue præesse nescit quomodo Ecclesiæ Dei diligentiam habebit ? Hoc est enim, de quo superius diximus, qui cordis sui domum excolere non valet, quomodo plurimorum adhibebit diligentiam? Et qui peccati trabem ex suo non potest eruere oculo, quomodo ex alterius oculo poterit amputare festucam?. Item sequitur, & ait : Non neophitum, hoc est, qui (2) nuper ad fidem ex Gentilitate advenit; aut certe ex malitia seculari ad clericatus est officium sociatus. Hi ergo non tam passim sacerdotalem arripiant gradum, Ne (3) elati in superbia in judicium incidant, & in laqueum diaboli; quia quod longo tempore minime discunt, in parvo tempore reservare non possunt. Et concludens regulam Episcopalem, formam ad extremum intulit, dicens (4): Oportet illum & testimonium bonum habere ab iis, qui foris sunt, idest Hæreticis, seu Schismaticis, qui extra Sanctam Ecclesiam catholicam conventicula sibi profana perficiunt; quos tamen testis Apostolus testimonium debere dicit

(1) InEpist.cit.adTimoth. diaboli. vers.5. Si quis autem domui suæ etc. (2) Cod. quod.

(3) Epist.cit. ad Timoth. ver. 6. Ne in superbiam elatus, in judicium incidat

[ocr errors]

(4) Ibid. ver. 7. Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis, qui foris sunt, ut non in oppro• brium incidat, et in laqueum diaboli.

« PoprzedniaDalej »