Obrazy na stronie
PDF
ePub

eam

[ocr errors]

facienti eam peccatum est grande . Et (1) servus sciens voluntatem Domini sui, non fecerit vapulabit multum Aliud est enim quod ab Episcopo requirit Dominus,& aliud, quod a Presbytero, & aliud a Diacono, & aliud a Clerico, & aliud, quod a Laico, vel a quibuscumque singulis hominibus. Et licet omnium hominum opera Dominus in suo examinet judicio, plus tamen ab illo exigitur cui plus committitur. Ampliores enim pœnas luit, cui numerosior regendorum populorum fuerit cura commissa Et ut specialiter ipsius Episcopatus modum & formulam omnibus Sacerdotibus depingamus, Apostoli. ca nobis est regula revolvenda, quæ de his per singula Episcopales actus depingit. Sic ad cunctos Episcopos Apostolus ait (2): Fidelis Sermo ac si diceret: De quo sum loquuturus, veraciter loquor, ne quis me existimet fuisse mentitum . Subjunxit: Si quis Episcopatum defiderat, bonum opus desiderat; hoc est, si Episcopum esse desideras, magnum est, quod esse cupis, sed & si opus bonum simul amplectaris (3); nam si aliter esse cupis, Episcopus esse non potes, quia sequitur (4):

(1) Lucæ xil. 47. Ille autem servus, qui cognovit voluntatem Domini sui, et non præparavit, et non fecit secundum voluntatem

ejus, vapulabit multis .
(2) I. Timot. III. 1.
(3) Obscura lectio.
(4) Ad Timot. cap. cit.
ver.2. Oportet ergo etc.

Oportet enim Episcopum irreprehenfibilem effe; irreprehensibilem ait; nam si Episcopus reprehenditur, deformiter subditur culpæ. Et profecto culpa ad reatum trahit, reatus ad pœnam, poena perducit usque ad mortem. Ecce ad quid volvitur dignitas Episcopalis. Et post paululum: Unius uxoris virum. Si ad superficiem tantum literæ respiciamus, prohibet bigamum Episcopum ordinari. Si vero ad ulteriorem sensum conscendimus, inhibet Episcopum duas usurpare Ecclesias : & si adhuc introrsus profundiora perscrutaris, monet, ne post Catholicum dogma, sensum inveniatur Episcopus habere hæreticum, sed Christianam tantum Catholicam, & Orthododoxam sibi adsociet fidem, & unius uxoris tantummodo, & Catholicæ Ecclesiæ vir Episcopus vocitetur . Sequitur: Sobrium, hoc est, non vino tantum, sed & vitiis parcum ; ut nec vino amplius indulgeat, quam oportet, & mente semper sobrius esse inveniatur. Et adjunxit sequentia dicens: Prudentem : Prudentiam quippe non mundialem, de qua dicitur; quod stultitia sit apud Deum, sed prudentiam spiritualem, idest quæ & opere circumspecta sit, & verbo perita ; ut sit astutus sicut serpens (1), & simplex sicut columba. Et denuo infert: Ornatum ; quod si

(1) Matt, x. 16.

[ocr errors]

juxta sensum literæ tantum respiciamus, non aliud Sacerdotes, quam amictum quærimus. clariorem v. g. castorinas quærimus, & sericas vestes ; & ille se inter Episcopos credat esse auctorem (1), qui vestem induerit clariorem. Sed Apostolus taliter taliter se intelligi non vult, quia non carne Episcopum, sed mente docet esse ornatum ; ut ille Sacerdos placeat Deo, qui animam habuerit compositam in Deo ; Et post hæc addit: Hospitalem, ut humanitatis intuitu hospitio recipiat non habentes hospitium, & egenum sine tecto inducat in domum suam ; nec solus devoret dona Christi, quæ ei largita est bonitas Christi; et ut hilarem datorem diligat Christus, sine murmure contribuat pauperibus Christi. Sequitur Docibilem (2), idest, si polleat Episcopus sapientia, ut non solum creditum sibi populum sufficienter doceat, verum etiam et cunctorum queat hæresum contradictiones a Catholica repellere Ecclesia; ne in sua imperitia (3) imperitos minime doceat, et hujusmodi casu præventis (4) eveniat quod scriptum est (5): Cæcus cæco ducatum præbens, ambo in foveam cadunt. Qui vero ta

(1) Forte altiorem. (2) Vulg. Doctorem. (3) Cod. mendose peritia. (4)Ita emendavimus.Cod. præventus.

(5) Matth. xv. 14. Cacus autem si caco ducatum prastet, ambo in foveam cadunt.

lem se, ut diximus, esse ignorat, Sacerdotium minime appetat;nec locum alterius alter usurpare præsumat, præsertim illius, qui fulgore suæ sapientiæ,populorum potest corda lustrare. Subjunxit, et ait : Non vinolentum hoc est, non multo vino deditum, ut sic credatur, vel videatur Episcopus, utrum biberit, an non ignoretur; ne post largam potionem vini mulierum delectetur illecebra (1), ne per vinum, sicut ait Apostolus (2), omnis nutriatur luxuries. Demum subsequitur, dicens : Non percussorem, sed modestum; idest, manus improbas ad cædem non habeat, ut suspicionibus pravis minime percutiat conscientias aliorum, ne dum petulans invenitur ad cædem, athleta magis, quam Episcopus videatur; sed magis e diverso ab aliis illatas patienter ferat injurias, ut mentis modestiam cunctis hominibus tranquillam demonstret, et firmam patientiam cunctis ostendat. Item addit, dicens: Non litigiosum, idest, non linguam ad convicium relaxet Episcopus, ne per eamdem linguam, per quam laudes refert Domino, et divina libat sacrificia, litium venena proferat, quia non decet de ore Episcopi benedictionem simul, & maledictionem egredi; ne per eamtur:Sic in margine Codicis. (2) Ephes v. 18.

(1) Non potest toto corde esse cum Domino, qui feminarum accessibus copula

dem linguam, per quam Deus laudatur, homo maledicatur; quia non potest de uno fonte dulcem, & amaram producere aquam. Deinceps subsequutus est, dicens... (1): Non turpis lucri cupidum, ne lucri cupiditate Episcopus teneatur obnoxius, & nutriat avaritiam, quæ est radix omnium malorum; qui stipendiis tantum contentus Ecclesiæ suæ, penitus non ambiat, quæ intelligit esse superflua; sed de ipsa paupertate Ecclesiæ suæ libenter impertiatur pauperibus Christi, sicut scriptum est (2): Hilarem datorem diligit Deus. Et alio loco (3) Dispersit, dedit pauperibus; justitia ejus manet in seculum seculi, cornu ejus exaltabitur in gloria. Et connexuit subsequentia, dicens (4): Domui suæ bene præpositum: (5) esse potest, qui corporis sui servaverit castitatem: Domum, inquit, hoc est, corpus suum imperioso jure dominetur, nec subdatur ipsi corpori suo, & in desiderio luxuriæ deditus in præcipitium demergatur; sed potius filios suos suo castitatis exemplo ad pudicitiæ regulam doceat.

[merged small][ocr errors]

Nam

(4) 1. ad Timoth. cap.111. ver. 3., et 4. Sed suæ domui bene præpositum, filios habentem subditos cum omni

castitate.

(5) Deest aliquid.

« PoprzedniaDalej »