Obrazy na stronie
PDF
ePub

aures, et linguam surdi, et muti, dicens (1): Ephpheta, quod est adaperire. Hoc etiam officio usus est Christus, cum dæmoniacos multos sanavit. Hic Ordo a Salomone (2) videtur descendisse, qui quemdam modum exorcizandi invenit, quo dæmones adjurati ex obsessis corporibus pellebantur. Huic officio mancipati Exorciste vocati sunt, de quibus Christus in Evangelio (3): Si ego in Beelzebub ejicio dæmonia, filii vestri, scilicet Exorcistæ, in quo ejiciunt?

CIII.

DE ACOLуTHIS

Quarto loco succedunt Acolythi. Acolythi (4) vero græce, latine Ceroferarii dicuntur a deportandis cereis, quando legendum est Evangelium, vel Sacrificium est offerendum: tunc enim accenduntur luminaria, et deportantur ab eis tenebras, cum sol

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]

non ad effugandas aeris eo tempore rutilet, sed

[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

ad signum lætitiæ demonstrandum; ut sub typo luminis corporaliter illa lux ostendatur, de qua legitur (1): Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Ad Acolythum pertinet præparatio luminarium in Sacrario; ipse cereum portat; ipse urceolum, et suggesta (2) pro Eucharistia Subdiaconis præparat. Hi cum ordinantur, cum edocti fuerint ab Episcopo, qualiter agere in officio suo debeant, ab Archidiacono accipiunt candelabrum cum cereo, et urceolum vacuum. Hoc officium Dominus se habere testatur,dicens (3): Ego sum lux mundi, qui sequitur me,non ambulat in tenebris. Hujus officii formam illi gerebant in Veteri Testamento, qui lucernas (4) candelabri componebant, et accendebant igne cælesti, ad illuminandas tenebras aquilonares.

(1) Joan.1. 9.

ligatur, vide apud Ducan-
gium Gloss. Tom.v1. Edit,
Paris MDCCXXXVI. verbo
Suggerere,ubi post alia sub-
dit :,,Voce (Suggestorum)
vinum, et aquam ad Sa-
cramentum designari, ait
,, etiam Spelmanus
(3) Joan. vIII. 12.
(4) Exod, xxx. 7.

وو

(2) S. Isidorus in Epistola cit. ad Ludifredum:,, Ad » Acolythum, inquit, per,, tinet præparatio lumina,,riorum in Sacrario, ipse ,, cerum portat, ipse Sug-,, " gesta pro Eucharistia ca,, licis Subdiaconis præ,, parat.,, Quid porro Suggestorum nomine intel

CIV.

DE SUBDIACONIBUS

Quintus (1) est Ordo Subdiaconorum. Græce,ut ait Isidorus (2),Hypodiacones vocantur, quos nos Subdiaconos dicimus, qui ideo sic appellantur, quia subjacent præceptis, et officiis Levitar um; oblationes enim in Templo a fidelibus suscipiunt, et Levitis superponendas Altaribus deferunt. Hi apud Hebræos Nathinai vocantur; hoc est, in humilitate Domino servientes. Ad Subdiaconum pertinet calicem,et patenam ad Altare Christi deferre, et Levitis tradere, eisque ministrare; urceolum quoque, et aquamanile

[ocr errors]

et

manutergium tenere; Episcopo, & Presbyteris, et Levitis pro lavandis ante Altare manibus aquam præbere. His lex continentiæ imponitur, quia Altari appropinquantes, vasa Corporis, et Sanguinis Christi portant; unde illud implere debent (3): Mundamini qui fertis vasa Domini. Ad hos etiam pertinet tantum de oblationibus ponere in Altari, quantum sufficere possit populo;nec non Corporales, et Pallas, et Substratoria, hoc est, prima et postrema linteamina, quibus mensa Domini vestitur, lavare. Hi cum ordinantur (1) Cod. mendose quar- lib. cit. pag.100. (3) Isa. LII. 11.

tus .

(2) S. Isidorus, Orig.

accipiunt de manu Episcopi Patenam, et Calicem vacuum; ab Archidiacono vero urceolum cum aquamanili, et manutergium. Hoc officio usus est Dominus, quando linteo se præcinxit, et mittens aquam in pelvim (1), pedes discipulorum lavit, et linteo tersit.

C V.

DE DIACONIBUS

Diaconorum Ordo sextum tenet locum, propter senarii perfectionem, quia in hoc numero perfecit Dominus operationem suam. Hic Ordo in Veteri Testamento a Tribu Levi nomen traxit. Dicuntur enim et Levite. Præcepit quippe Dominus Moysi, ut per ordinationem Aaron et filiorum ejus prorsus Tribus Levi (2) ad Divini cultus ministeria or dinaretur, et consecraretur Domino, et serviret pro Israel coram Aaron, et filiis ejus in Tabernaculo; ipsique gestarent Arcam, et Tabernaculum, et omnia vasa ejus, et in circuitu Tabernaculi excubarent; et in transportando Tabernaculo ipsi deponerent, rursusque componerent. A viginti (3) vero

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

quinque annis, & supra juffi sunt servire in Tabernaculo, quam regulam in Novo Testamento Sancti Patres conftituerunt, quia hæc ætas ad ferenda onera est robusta. Levitæ ergo ex nomine Auctoris vocati sunt; De Levi enim Levitæ exorti sunt, a quibus in Templo mystici Sacramenti ministeria exequebantur. Hi græce Diacones, latine Ministri dicuntur; quia sicut in Sacerdote consecratio, ita in Diacono ministerii dispensatio habetur. Ad Diaconum pertinet assistere Sacerdotibus, et ministrare eis in omnibus, quæ aguntur in Sacramentis Chrifti, scilicet in Baptismo, in Chrismate, in Patena, et Calice: Oblationes quoque offerre, et disponere in Altari, componere et mensam Domini, et vestire: Crucem ferre, et prædicare Evangelium... Nam sicut Lectoribus Vetus Testamentum, ita Diaconibus Novum Testamentum prædicare præceptum est. Ad ipsum etiam pertinet officium precum, & recitatio Catechumenorum nominum; ipse præmonet aures habere ad Dominum; ipse donat pacem, & ipfe annuntiat. Quod autem huic Ordini a Moyfe ftatutum eft,& hoc etiam in Novo Testamento repræsentatur,cum Diacono fuper lævum humerum Stola imponitur, et Casula, hoc est, Planeta in diebus jejunii complicatur; quia quidquid laboris et su

« PoprzedniaDalej »